lunes, 2 de marzo de 2020

Hispania (I)


Hispania
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)


Hispaniam Iustinus, ex Trogi Pompeii Historiatum Philippicarum libro 49, dictam notat ab Hispano rege. Alii sic nominatam volunt ab Hispali urbe nobilissima, quam hodie Sevilliam appelant, quae sententia Philippo Cluverio placet. Ortelius Spaniam dictam vult, cum Espania & Spania scriptione tantum differant. Nam Hispani Gallique vocibus Latinis, quibus a litera S initium, E proponere, suasq; facere consueverunt. Graeci ab initio vocaverunt Iberiam, a flumine ejus celebrantissimo Ibero, non ab Iberi Asiae populis, quos in Hispaniam pervenisse Varro tradit. Iisdem Graecis fuit Hesperia, quod in Occidentem versus ipsis sita fuerit. Terminos habet ab ortu ac meridie internum mare, fretum Gaditanum, & Oceanum Atlanticum: a Septentionibus Oceanum Cantabricum, & Pyrenaea juga, quibus a Gallia submovetur. Longitudo ejus summa a Sacro promontorio, quod vulgo est Cabo de S. Vicente, ad usque Salsusae fontem, vulgo Salsas, in finibus Galliae ad mare internum, milliarium Germanicorum circitur CXC. Latitudo a Celtico promontorio, quod vulgo Cabo Finis terrae, ad usque promontorium Saturni, vulgo nunc Cabo de Palos, milliarium CL. Oceani internique maris circumsusione pene insula efficitur: Pyrenaeis jugis transitum maris arcentibus. Strabo corio bubulo expanso eam adsimilat.

Altrix semper fuit Martiarum gentium; omni materia affluens, quaecunque aut pretio ambitiosa est, aut usu necessaria: viris equisque abndant: metallis auri, argenti, aeris, ferri, plumbi albi nigrique, tota ferme scaset: frumenti, maxime vero vitum ac oleae adeo ferax, ut, sicubi ob, penuriam aquarum affoeta ac sui dissimilis est, linum tamen & spartum alat. Atque haec de Hispaniae fertilitate quum omnes fere prisci Geographi uno ore praedicent, errare mihi videntur, qui Graeco vocable eam 1, ob raritatem incolarum ac locorum asperitatem sterilitatemque dictam suspicantur. quanquam hac notra aetate urbertas ejus prae aliis terris praedicari nequeat.

Divisa fuit olim Romanis in tres provicias: Baeticam, Lusitaniam, & Tarraconensem. Baetica clauditur a Septentrionibus & Occasu flumine Ana; a Meridie Oceano & mare interno, usque ad Murgim oppidum, hodie Almeria dictum: ab Ortu Tarraconensi jungitur provinciae, a qua recta linea, ab Murgi ad oppidum quod vulgo dicitur Ciudad Real, & Anam amnem ducta, discernitur. dicta Baetica, a flumine Baeti, mediam secante. Caeteras provincias divide cultu & quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. Partem ejus, quae Beatim Anamque amnes inter, Baeturia dicta fuit, Turduli versus Ortum, Celtici versus Occasum in Lusitaniam usque protensi tenuere. Hodie iniersa Baetica continent duo regna Hispaniae, Granatam, & Andalusiam, partemque Castiliae Novae, & Extremaduram. Lusitaniam terminatur a Septentrione flumine Duria, ab occasu Oceanuo, a meridie Ana flvio, ab Oriente linea a civitate Regali ad Samoram oppidum, apud Duriam flumen ducta, a Tarraconensi provincia separatur. Dictam voluerunt antiqui Lusitaniam a Luso ac Lysa, fabulosis Bachi comitibus. Habet Olyssiponem oppidum ad Tagi amnis ostium, quod ab Vlysse condictum esse fabulati sunt. Continent hodie totum ferme Portugalliae regnum, a partem Castiliae Veteris, partemque Novae. Reliquum vero Hispaniae occupant Tarraconensis provincia, a Tarracone capite suo denominata. In hac populi fuere, quorum nomina olim clara: Celtiberi, dextram Iberi fluvii ripam late accolentes: quorum caput Segobriga, nunc Segorbe dicta: & clara Romanorum eversione Numantia, nunc Alamsan: regio ipsa Celtiberia: hinc Vascones; qui maxima pars hodie Navarraei regni; Pyrenaeis montibus adfixa. Horum caput Pompelon, sive Pompejopolis, nunc Pompelona. Varduli, nunc Guipuscoa: quorum caput Flaviobriga, nunc Bilbao. Cantabri, qui nomen Oceano Cantabrico dedere, nunc Biscaja: caput Iuliobriga, hodie Val de Viece: Astures, nunc Astorias: quorum caput Asturica, nunc Astorga; urbs quondam magnifica. Gallaeci, inter Minium & Duriam amnes; quorum Brigantia, hodie Bragança, pars nunc Portugalliae. Vaccaei, quorum Pallantia, vulgo Palencia. Carpetani, quorum toletum, nunc Toledo, & Complutum, nnc Alcala de Henares. Sub his versus meridiem fuere Oretani. Complectitur tota Tarraconensis provincia regiones hodie istas: Murciam, Valentiam, Cataloniam, Arragoniam, Navarram, Biscajam, Asturiam, Gallaeciam, Legionem, Castilias Veterem ac Novam fere totas. At eadem Hispania distincta etiam fuit Romanis duabus tantum provinciis, Citerior Hispania est eadem quae Terraconensis provincia: Vlterior Baeticam ac Lusitaniam complectitur. Dictae sunt citeior, & ulterior, respectu urbis Romae; sicuti & Galliae duae.

Tubalem Noachi nepotem in Hispaniam primum pervenisse, post aquarum inundationem, in dispersione gentium, adfirmant nostri seculi scriptores ex Iosepho. qui tamen Tubalem in Asiae Iberia, inter Ponticum Caspiumque maria, statuit. Haud minori errore in universam Hispaniam pervenisse Iberos ex Asia & Persas tradidit M. Terentius Varro. Celtarum gentem, ab Ascheaze propagatam, omnem post terrarum inundationem obsedisse Hispaniam, Galliamque, Britannicas insulas, Germaniam, atque Illyricum, tam ex sacris, quam gentilibus dispicio autoribus. Vnde etiam nomen corum multis Hispaniae locis affixum retulerunt Graeci Romanique scriptores: ut Celticorum, qui partem Baeticae ac Lusitaniae, partemque Tarraconensis provinciae ad usque promontorium Cleticum, quod vulgo Cabo Finis Terrae, tenuere: item Celtiberorumad Iberum flumen incolentium. Germanos cognominat, nescio unde, Plinius Oretanos, Tarraconensis provinciae populos. Primi extertorum post hominum memoriam in Hispaniam ad Celtas venere Phoenices, a Tyro mare internum huc usque & ad Gades navigantes, partemque Baeticae, quae postea Turditania dicta fuit, occupantes, ut ex Diodoro ac Strabone discimus. Graeci postmodum a Massilia colonias deduxerunt inter Pyrenaeum & Iberum, Rhodam & Emporias: quae oppida etiam nunc vocantur vulgo Rosas & Empullias. Interiora etiam Graecos quosdam incoluisse indicat corruptum (ut vult Silius poëta) nomen Graviorum, quasi Grajorum; Graecorumque castellum Dyde, vulgo nunc Tuy, in ea parte Tarraconensis, quae hodie est Gallaecia. Postea Carthaginienses majorem ejus partem tenuere, ad internum mare, Amilcare eam occupante. Secundo bello Punico superatis ac expulsis Poenis tota Romanorum facta est; sub quorum impero tribus provinciis distincta mansit, usque ad Honorii Imperatoris tempestatem: quum Gothi ac Vandali, Germanica gens, circa annum christi CCCC eam invadentes, dictas provincias in tria regna distribuerent.
Deinde vero Saraceni cum Mauris circa annum DCCXX invecti, tota Hispania direpta, complura in ea regna instituerunt: Christianis, id est, Gothoru reliquiis in Asturiam ac Legionem regiones natura locorum munitas, compulsis. Regnorum numerus tantem crevit ad XIV, quorum nomina haec recensentur: Legio, Galaecia, Portugallia, Algarbia, Andalusia, Granata, Murcia, Valentia, Arragonia, Catalonia, Navarra, Castilia Vetus, Castilia Nova quod Toletanum regnum, & Baleares insulae, vulgo Majorca & Minorca dictae, que una cum Ebuso Insula, nunc Yviças, unum regnum conficiunt. Ex his postea durabili titulo, ad hoc nostrum seculum clara fuente tria: Castilia, Arragonia, & Portugallia.

Legionis regnum, vulgo Leon, constituere reliquiae Gothorum, a Mauris, ut dictum, in ea loca compulsae. At Ferdinandus primus Legioni per matrimonium juncta Castilia, uno nomine Castiliam appelavit regnum suum. Huic postea, devictis ac pulsis Mauris, accesserunt Gallaecia, Andalusia, Granata, Murcia, ac Navarra. Navarrae antem regnum initium cepit circa annum DCCCLX, cum Enecus Bigorriae Comes (pars est Galla Aquitanicae) trnsgresso Pyrenaeo, Mauris ejectis, regem se constitueret. Post hunc Henricus IV, Castiliae rex, armis occupatum Navarrae regnum, suo imperio adjecit. Arragoniae primus regio titulo praefuit Ramirus Sancii Magni Navarrae regis filius spurius, anno MXVI. Huic deinde titulo annexae sunt Catalonia, & Valencia. Iacobus autem rex, anno MCCLII, insulas Baleares suis armis occupatas Arragoniae regno fideique Christianae adjecit. Tandem Ferdinandus VI, Caroli vavus maternus, Castellae juntix regnum Arragoniae. Hic tandem Mauros, quos Ferdinandus III in Granatense regnum compulerat, omnemque una Iudaeorum gentem tota Hispania anno MCCCXCII expulit. Portugalliae regnum haec principia habuit. Quum Henricus Lotharingiae Comes res ingentes contra Mauros in Hispania gess?iss?et, praemium virtutis ac laborum Alfonsus VI Castellae rex Tiresiam filiam notham ei dedit in matrimonium, dotemque apposuit eam Hispaniae partem, quae nunc Portugallia dicitur. hujus filius, cum quinque reges Maurorum uno praelio fudisset, Rex primus Portugalliae appelatus est, circa annum MCX, habuitque successores continua serie, donec ultimo rege Sebastiano in Africa caeso, regnum ad regem Castellae recidit.

Hac igitur ratione cuncta Hispaniae regna ad unum corpus rediere: caputque unm tota Hispania agnoscit, qui nunc est Philippus IV, Hispaniarum potius quam Castellae titulo gaudens. Triplici autem titulo tenet, quicquid tenet, Castellae, Arragoniae, Portugalliae. Sub Castellae regno sunt duae Castiliae, Legio, Asturias, Galaecia, Extremadura, Andalusia, Granata, Murcia, Biscaia, Navarra, Mediolanum, Belgica, Burgundia Comitatus, Insulae Canariae, America, Insulae Philippinae. Sub regno Arragoniae, ipsa Arragonia, Catalonia, Valencia, Insluae Baleares, quae Majorica, & Minorica: Regnum Neapolitanum, Sicilia, Sardinia. Sub regno Portugalliae ipsa Portugallia, Algarbia, Guinea, Aethiopia, India Orientalis, Insulae Moluccae, Brasilia. De caetero in ipsis Hispaniis Duces numerantur XXIV. At id maxime mireris, reperiri hic, quod haud facile alias toto terrarumorbe: seilicet Ducem in Portugallia, nomine Brigantium, cui tertia pars regni pareat. Porro Archiepiscopatus in universa Hispania sunt XII, Episcopatus IV.

Quamvis autem Regi suprema sit in omnes & omnia potestas liberumque arbitrium: nihil tamen fere decernit, nisi ex XII-VIRORUM (qui totius Regni primores Senatum Regiam constituunt) consilio. Ibi graviora, quaeque magni momento, plene ventilata terminantur. Quae celanda, in Secretiore Consessu discutiuntur, quem faciunt ipse Rex, Dictator Legionensis, Praefes, tertiaque Concilii Regii portio. Quae ad Indias earumque gubernationem pertinent, tractantur in Senatu, quem Indicum vocant, ab uno Praeside, XII vero Consiliariis. Bellica in Snatu Militari peraguntur, quem statuunt XII-VIRI Senatus Regii, Dictatores item Legionensis & Castellanus, cum aliis. Praeter hoc etiam tres in Hispania sunt Iuris praefecturae, quas Audientias vel Cancellarias appellant, una quidem in Castilia, altera vero in Granata, tertia in Galecia: unicuiq; Praeses est, & XII Senatores: ab his, si litigantes sibi minus satisfactum arbitrentur, controversiae ad Senatum deferuntur Regium. Quum vero multa variaque sint regna, singulis praeficitur vir primae Nobilitatis, quem Viceregem nominant. Est denique Thesaurarius Castellanus sub se quatuor habens Questores; quorum omnium est, pecunias regni tractare, earumque habere reddereque rationem.

Hic est Status Politicus; Ecclesiasticus talis. Primatus Hispaniae antiquissimis temporibus in Hispalensi fuit Ecclesia, inde vero Toletana, usque ad excidium illud Hispaniae funestissimum. Toleto enim in Barbarorum potestatem redacto, Bracarensis Archiepiscopus ea dignitate est functus, docentibus illud Ecclesiae Bracarensis archivis. Recuperato Christianis Toleto, quum Toletanus amissam dignitatem repeteret, Bracarensis autem semel adquisitam retineret, contentio orta est, quemadmodum legere est libro I Decretalium, adeo ut adhuc sub judice lis esse scribatur.

Qui porro a temporibus Romanorum & Gothorum in Hispania fuerint Praesules, sacrisque rebus praefecti, docet in Chronico suo Ioannes Vasaeus cap. XX. Post ereptas rursum Barbarorum manibus Hispanias, Episcopatus cum antiquis suis civitatibus sunt restituti. Septem hodie Archiepiscopos Hispaniam habere lego, iisque subesse Episcopos circiter XL Suffrafaneos.

Primus est Toletanus, Castellae Cancellarius, cui post reges regiamque prolem nullus, vel dignitate, vel fortunae amplitudine, secundus. Parent illi Episcopi, Burgensis (cui sedes olim fuerat Aurae, unde Auritanus, & corrupte in quidusdam Conciliis aliique Actis publicis Auxitanus dicebatur, translatus inde Burgos, castellae Veteris Metropolin, ab Alphonso VI, eo qui Christianis Toletum restituit, auctoritate Vrbani II P.M. anno 1097) Cuenae vel Cunquensis; Cinquence vel Ciguntensis; Osmae vel Oxomensis (perperam in Conciliis Oxoviensis) Cordubensis (Episcopatus hic antiquissimus & propter Osium Episcopum celebratissimus) Iainensis: Palentinensis, vel Palentinus; Segoviensis.

Secundus Hispalensis; hic tempore Hormisdae Papae Lusitania & Baetica, hoc est ota ulteriore Hispania, vires habebat Romani Pontificis: sub eo quondam XI, hodie III sunt Episcopatus: Malacitanus, Gaditanus, & Canariensis.

Tertius Compostellanus est. Episcopatus hujus sedes olim fuerat Iria Flavia, unde Iriensis, opidum Galleciae maritimum, Padron vulgo. Translatus autem cum omnibus, quae Iriensis Ecclesiae fuerant, Dalmachii Episcopi precibus, ab Vrbano II, anno 1094, Compostellam: dici deinceps coepit Compostellanus, vel S.Iacobi, ab Apostoli corpore, quod ibi quiescere scribitur. Paschalis Pont. Max. hac compostellanam Ecclesiam praerogativa donavit, ut Cardinales in ea crearentur. Alia ejus privilegia praetereo. Ejus auspicia sequuntur, Coriensis, Placentinus, Asturicensis, Gamorensis, Salmanticensis, Oresensis (qui & Auriensis, & Aurisinus, Orens item) Tuiensis (vel Tudensis, a Tude sive Tyde, opido Galleciae ad Minium amnem sito, Tji vulgo) Badajocensis (hodie quoque Pacensis) Mindoniensis (cujus sedes olim Ribadeum Galleciȩ civitatem translata, inde in Mindoniensem, vulgo Mondonnedo) Lugensis (hic Suevorum tempore Metropolitanus erat, ut paret ex conciliis) & civitatis Rodrigensis.

Quartus Granatensis. Granatam reges Catholici, Barbrarorum tyrannide liberatam, Metropolitanam fecerunt; translata illuc sede Eliberitana. Ad ejus nutum sunt praesules Almerie & Guadicensis vel Guaditanus, olim etiam Accitanus; nam, quae olim Accitana colonia, hodie Guadix nuncupatur.

Quintus Valentinus: cui suffragantur Karthaginensis, Origuelae, Segorbiensis (vel Segobricensis a Segobrica, quae nunc Segorbia) & Balearium Majoris.

Sextus est Tarraconensis. Hujus ecclesiae antiquitas ex Prudentio conspicua; qui Episcopum ejus martyrem cum duobus Diaconis eleganti hymno celebrat. Obtemperant illi praesules Ilerdensis (vulgo Leridae) Dertosanus (vel Tortosae, cujus primum Episcopum S. Rufum, Simonis Cyrenaei filium fuisse ajunt) Herlue, Barcinonensis, Gerundensis (vulgo Girone) Vrgellensis (vel Vrgellitanus) / Vicquensis (Vicensis, olim etiam Ausonensis.)

Septimus denique Caesaraugustanus. Episcopatus antiquissimus, cujus Praesulem Felicem ab sanctitate & orthodoxa fide laudat D. Cyprianus lib. I, cap. 5. Eum in sacris agnoscunt Pampilonensis (vel Pampelonensis) Clagurritanus (vulgo Calahorrensis) Oscensis (quem & Huescensem quidam vocant) & Balbastiensis.

Nulli subsunt Leonensis & Ovetensis. Leonensis, quae & Legionensis, jam inde a Gothorum temporibus sedi tantum Apostolicae subjecta fuit; nullum agnoscens Episcopum Metropolitanum. Ovetensem Ecclesiam Froila, quartus ab Hispaniae recuperatione rex, aedificasse & Cathdralem constituisse dicitur. Metropolitanae jus illi tributum ab Ioanne VIII P.M. sub Alphonso Magno rege, uti litterae docent Apostolicae.

Habet & tres Archipiescopos Portugallia, Bracarensem, Olisiponensem, & Funchalensem: subque iis Episcopos Eborensem, Viscensem, Guardensem, Conimbricensem, Portugallensem, Lamecensem, Silvensem, Ceppetensem, Leriensem. Eborensis Episcopatus antiquissimus; quod B. Mancinus Christi discipulus primus Eborae divini verbi praeco, primusque, ut nonnulli autumant, Episcopus fuisse dicatur. Eborensem Ecclesiam Metropolitanam fecit Paulus III P.M. primumque ibi Archiepiscopum nominavit Serrenissimum Principem S.R.E. Cardinalem, Henricum Portugalliae Infantem, Ossonobensi successit. Leriensis Episcopatus nuper institutus auctoritate Paulli III P.M. De reliquis Episcopatibus consulendus Vasaeus, loco, quem indicavi.

His omnibus, ut & Abbatibus, monasteriisque, quanti sint annuatim reditus, notant curiose Lucius Marineus Siculus, Damianus a Goes, Eques Lusitanus, & alii.

Ad statum Ecclesiasticum pertinent etiam Fidei Inquisitores, in Sarracenos, Maranos, & Iudaeos primum creati: illorum auctoritas & vires lapsu temporis extensae, in omnes, quibus alieniores ab Ecclesia Roamna mentes.

Vrbes in Hispania nunc celebres sunt, Barcino, vulgo Barcelona, Cataloniaa caput; parvum quondam oppidum, nunc celebre emporium: licet portus commoditate destituatur, eoque naves saepe in statione tempestatibus pereant. Caesaraugusta, vulgo Caragoça, Arragoniae caput, magnificentissima totius Hispaniae urbs, Pompelons, sive Pompejopolis, vulgo Pompelona, caput regni Navarraei, Valentia, caput oilm regni, nunc fructuum varietate Hispanicarum amoenissima, Murcia, caput regni, hortus totius Hispaniae appellatus, Carthago nova, vulgo Cartagena, optimus Hispaniae ad mare Internum portus, grabata, caput regni, splendida atque ampla urbs, Hispalis, vulgo Sevilia, Andalusiae caput, urbs magnificentissima, opulentissimum totius Europae emporium. S.Lucas, navium statio Hispalensium. Corduba, urbs admodum ampla, at minus populosa. Marcenae oppidi ager lectissimos, centrum fere Hispaniae obtinet: omnium maxima ac munitissima. Madritium, vulgo Madrid & Madril, regia sede nobile oppidum: quinto hinc milliario visitur in Escuriali superbum illud D.Laurentii monasterium, Philipi II opus, in memoriam victoriae adversus Gallos ad S.Quintinum in Picardia anno 1557 obtentae, exstructum. Burgi, vulgo Burgos, Castellae Veteris caput, oppidum antiquitate & magnitudine celebre. Valladolid, inter nitidissimas Europae urbes censetur. Compostella, Gallaeciae caput, alias vulgo S.Iago, D.Iacobi Apostoli ossa ibi sita, claram effecerunt. Ollysipo, vulgo Hispanis Lisbona, incolis Portugallis Lisboa, Potugallici regni caput, urbs magna, populosa, negotiationibus celeberrima. Setubal, Ciudad di Puerto, Corunia, Ribadeo, Viverus, Bilbao, portus ad Oceanum celebres.

Vrbium tota Hispania olim clarissimae fuere, in Baetica Astygi, nun Ecya: Hispalis, nunc Sivillia: & Corduba, nunc Cordova. In Lusitania Augusta Emerita, nunc Merida: inTarraconensi Pallantia & Numantia, ante memoratae: item Tarraco, vulgo Tarragona, Scipionum opus, maritimarum in his locis oilm opulentissima: Caesaraugusta, sive Caesarea Augusta, vulgo Caragoça, hodie etiam omnum Hispaniarum splandidissima: Asturica, nunc Astorga dicta. Sed & Carthago Nova, nunc Cartagena, clara fuit a conditoribus Poenis: & Saguntus, nunc Morviedro, fide atque aerumnis inclytum nomen reliquit.

Academiae illustriores sunt Salmantica, & Complutum in regno Castellae, Conimbrica in Portugalliae regno.

Inter Hispaniae Montes Pyrenaeus principem obtinet locum, Hispanos ab Gallis dividens; qui Ptolomaeo & reliquis 2; Stephano, 3; Tibullo, & Silio Italico Pyraene; Livio, Caesari, Suetonio, AEmilioque Probo Saltus Pyrenaeus; Hispanis, Los Pyreneos universim, nam pro ratione locorum varia sortitur nomina. Ad Templum Veneris dicitur Puig Cerda, inde Montes de Iacque & Roncesvalles; ad Navarraedemum regnum, Mons S.Habriani. Mela, Dion, & Orosius, Pyrenaeos appellant non tantum, qui Hispaniam inter & Galliam; sed & qui ab Oriente in Oceanum usque excurrunt Occidentalem. Quin & ad Artabrum vel Celticum promontorium, quod hodie Cabo de Finis Terrae, Pyrenaeos hactenus ab accolis appellari testatur apud Ortelium Georgius Austriacus, Praepositus Harlebecensis. Ex his montibus, qui ab Ortu abeunt in Occasum per Hispaniae longitudinem, Idubeda mons versus Austrum ad Iberi fontes in Pelendonibus derivatur, & per Virvestam Arevacesque, ubi Orbiobis cacumina surgunt, neque procul Cauno, qui hodie Moncajus est, Bilbilim Darocamque praetervectus, mare Mediterraneum attingit, non procul Dertusa urbe; unde extreme ejus montis partes hodie etiam nomen habent. Paullo infra Caunum ex Idubea emissus Orospeda, mollibus initio jugis, ut vix ad surgere videatur, sensim tamem sese efferens, ulteriusque progressus, Molinae primum montes, Sierra Molina hidoe, erigit; Orospedae item pars rupes illa praecelsa, quae ex Hispalensi urbe Granatam eunti prope Archidonam se conspiciendam offert. Nomen habet famamque meretur ex memorabili, quod in omne aevum est duraturum, amoris exemplo. Hispanis dicitur, La Penna de los Enamorados, Amanitum Rupes. Res, ut paucis dicam, ita habet; Quum regnum Granatense Mauris adhuc pareret, graveque inter ipsos & Christianos bellum flagraret, quodam in conflictu inter alios captus est Christianus, quem Maurorum rex, ob formae donavit, eundem apud se in palatio retirens. Inter hunc porro filiamque regis tanta tamque casta coaluit familiaritas; ut articulis haec Christianae fidei praecipus imbuta, Christianisque commodari deincepsa avens & commori, torum cinjugalem pollicita, fugam cum captivo fuerit molita. Quum autem Rex diligenter illos persequeretur; in rupem, quam dixi, ut ibi delitescerent, fugerunt videntes autem se detectos, & rupem a marius undique circumseptam animadvertentes, cacmen conscendenrunt; seque, supplicio, quod ab Rege exspectabant, territi, mutuo complexu praecipites inde dederunt. Ad cujus rei memoriam in ejusdem rupis dorfo, inque via publica cruces erectae videntur.

Iuxta Barcinonem mons est, quem Mon-Ivi vocant, adcolae: sunt qui interpretantur Montem Iovis; alii melius Montem Iudaeorum, qui quondam illic sepeliebantu, quorumque plura adhuc ibi sepulcreta & signa. In vertice turris est; unde speculator, die quidem linteo velo, noctu vero facibus, navigiorum adventum Barcinonae civibus ostendit.

fluvii maxime clari scriptorum fama sunt, in Tarraconensis Iberis, nunc Ebro dictus, navigabili commercio dives: in Baetica Baetis, nunc Guadalquivir: inter Baeticam ac Lusitaniam Anas, nunc Guadiana: totus ad Medelinam oppidum cuniculo se condens, post octavum circiter milliare germanicum renascitur. Tagus, nunc Tajo, in Tarraconensi provincia ortus, Oceanum intrat, mediam Lusitaniam secans, auriferis quondam arenis  celebratur. Inter Lusitaniam & Terraconensem provinciam Durius, vulgo Duero, supra Numantiam in Celtiberis ortus, in eundem effunditur Oceanum. Vltra est in Gallaecia Minius, vulgo nunc Minio dictus. Sub Pyrenaeo autem Scoris, vulgo Segre, Ilerdam oppidum praeterlapsus, in Iberum defluit.

Nefas autem fuerit non adscribere, coronidis quasi loco, praeclarum hominis Galli de Hispania testimonium: quo quidquid in ejus laudem & commendationem proferri potest, aut ab aliis prolatum est, succincte nervoseque repetitur. Gallus iste Latinus Pacatus est, qui Panegyricum doctissimum scripsit Theodosio Imperatori Hispano; in eo sic inter alia loquitur:
Iam prospecto constabit, eum Principem declaratum, qui et ab omnibus legi debuerit, et ex omnibus. Nam primum tibi mater Hispania est, terris omnibus terra felicior: cui ex colendae atque adeo ditandae, impensius, quam caeteris gentibus, supremus ille rerum fabricator indulsit; quae nec Austrinis obnoxia aestibus, nec Arctois subjecta frigoribus, media fovetur axis utriusque temperie: quae hinc Pyrenaeis montibus, illinc Oceani aestibus, inde Tyrrbeni maris litoribus coronata, naturae solertis ingenio, velut alter orbis includitur. Adde tot egregias civitates; adde culta, incultaque omnia, vel fructibus plena, vel gregibus: adde auriferorum opes fluminum; adde radiantium metalla gemmarum. Scio fabulas poëtarum, auribus mulcendis repertas, aliqua nonnullis gentibus tribuisse miracula, quae dum sint vera, sint singula, nec jam excutio veritatem. Sint (ut scribitur) Gargara proventu laeta triciti; Menavia memoretur armento; Campania censeatur monte Gaurano; Lydia praedicetur amne Pactolo; dum Hispaniae uni, quidquid laudatur, assurgat. Haec durissimos milites, haec expertissimos Duces, haec facundissimos Oratores, haec clarissimos vates parit: haec Iudicum mater, haec Principum est: haec Trajanum illum, haec deinceps Hadrianorum misit imperio, huic te debet imperium. Cedat his terris Cretensis, parvi Iovis gloriata cunabulis; e geminis Delos reputata numinibus; et alumno Hercule nobiles Thebae. Fidem cinstare nescimus auditis, Deum dedit Hispania, quem vidimus.

Insularum Hispaniis adjacentum celebriores sunt, Baleares duae, item Ebusus, & Gades. Baleares contra Tarraconensia littora sitae, haud longe inter se distant, & a spatio suo cognominibus acceptis, Majores, Minoresque appellantur: funda olim bellicosae, unde & nomen traxisse putantur, quasi 4 , id est a jaculando: Graecis Gymnasiae dictae 5, id est, a nuditate, quod incolae aliqueandiu nudi vitam egisse dicantur. nunc vulgo Malorca & Menorca. Piratica olim incolae maxime vivebant: Carthaginiensibus iidem contra Rom. stipendarii donec, Hispaniis debellatis, a romanis subigerentur. Mauri postea ex Africa occuparunt, cum Hispanias diriperent, regnumque adjecta Ebuso insula in iis conciderunt: quos tandem Iacobus Arragoniae rex ejecit. Ebusus inter Majoricam & Hispaniam sita est; frumentis tantum non fecunda: ad alia largior, & omnium animalium, quae nocent, adeo expers, ut nec ea quidem, quae de agrestibus mitia sunt, aut generet, aut si invecta sint sustineat. Hodie Yviça dicitur, salis copia maxime celebris. In capite Baeticae, ubi extremus antiquis mortalibus noti Orbis erat terminus, insula Gades fretum contingit, quod inde Gaditanum perhibetur, a continenti angusto spatio ac veluti flumine abscissa: quam Tyrii, a rubro mari profecti, Erythraeam, Poeni lingua sua Gadir, id est sepem nominarunt. In hac Geryonem, cujus boves Hercules abduxit, habitasse fabulati sunt. Tyrii condidere in ea ejusdem nominis urbem, quae postmodum evasit opulentissima: nunc atiam emoprium haud ignobile, vulgari vocabulo Cadiz & corrupte Calis, dictum.

Lingua Hispanorum ex multis conflata est. Nam qui exactam ejus habent cognitionem, non ignorat innumeras in ea esse Maurorum Gothorumque (utrorumque) enim in Hispania imperium fuit) voces, quas colligere infiniti esset laboris: non paucas item esse Graecorum, una cum Latinis, vel ab ipsorum Graecorum commercio invectas. Nihil dicam de Arabicis, quibus mirum quam scaseat. Quum autem Hispania vasta ac diffusa sit regio, variaq; habeat regna & principatus, etiam linguae, ut fieri solet, varias patitur dialectos. Omnium purissima fertur esse Castellana: qua quicquid aeternitatem meretur, quicquid memoria dignum, hodie conscribitur, eam enim volunt proxime ad Latinam accedere. a Castellanae elegantia reliquae, Portugallica, Andaluzica, Granatensis, & aliae nonnihil abeunt. Extremis Portugallis peculiare est idioma ex Gallico Castellanoque confusum, non inelegans, neque auditu ingratum. Valentini & Cataloni lingua progenitorum, cui cum Narbonensi nonnihil affinitatis, uti dicuntur. Granatenses barbaricae gentis & originis, Christianorum consuetudine ac convictu Castellanam didicerunt, vernaculae pene obliti. qui vero montes asperos & inaccessibiles, quos Alpuxarras vocant, incolunt, & ad quos victorum arma pervenire nequierunt, suis adhuc moribus linguaque, (quae vix alia, quam Syrorum, Arabum, Maurorum,) utuntur, Araviga ad Arabibus vulgo nominatur. duratque ejus usus non solum in Granatae, ut dixi, montanis, verum etiam in multis Andaluziae, Valentiae, Arragoniaque locis. Cantabri primigeniam suam linguam a reliquis omnino discrepantem retinent, unde & matricibus linguis eam annumerat Scaliger. Ratio minus mutate linguae est. partim quod irruptiones pleraeque, cum ex Africa, tum ex orbe Romano, per mare mediterraneum fectae fuerint in eas partes, quae hodie Catalonia, Valentia, Murcia, Granada, Andaluzia; non per montana illa aspera, ut hodieque inacessa: partim, quod per faciliora & maritima loca Hispaniam ingressis, quo minus Cantabros inquietarent, obstiterint montes illi, qui perpetuis jugis ab ipso Pyrenaeo per mediam Hispaniam procurrunt ad Artabrum usq; promontorium, nunc Cabo de finis terrae, quique populos faciebant Vltramontanos, aggressu ex meridionalibus locis difficiles, cum reliqui versus Austrum Cismontani adventantium armis, praede, libidini, omnino essent expositi.

Excelluere inter Hispanos permulti: Pomponius Mela, Silius, Iustinus, Lucanus, Seneca, Martialis & Columella, Quinctilianus, & ex nostris Christianis Iuvencus, qui sub Constantino vixit, Prudentius, qui sub Theodosio, Fulgentius, Isidorus, Paulus Orosius, Burgensis, aliique. Ex Iudaeis vero & Saracenis Abenezra, David & Moses Kimchi, Avicenna, Averroes, Rhases, Albumazar; & hodie etiam praeclari inter illos viri inveniuntur, ut ne quis effoetam ejus loci naturam arbitretur. Mulieribus illud proprium quondam fuit, opere rustico sumtum sibi comparare, arma & choreas interea tractantibus viris:

Haec requies ludusque viris, ea sacra voluptas,
Caetera femincus peragit labor: addere sulco
Semina, et impresso tellurem vertere aratro
Segne viris, quicquid duro sine Marte gerendum est
Callaici conjunx obit irrequieta mariti.

Si Gallum cum Hispano contuleris, incertus eris, utrum praeferas. Galli majora ferocia, quam arte pugnant, Hispani etiam consilium, adhibent. Hispanus eques cursu valet, Gallut cataphractus in pretio est. Galli laetus, & in conviviis liberalior, Hispanus parum 6 : feveritaten ille affectat, quam Gallus ridet. Gallus merum potat, Hispanus aquam. Gallus in advenas hospitalis, Hispanus 7. Hispanicus fermo gravior, Gallicus suavior. Gallia ubique culta, Hispania multis locis 8, rar & deserta. In Hispania multi Principes, duces, comites: in Gallia perpauci. Plura de Hispania qui volet, petat ex Strabone lib.3, Diodoro Sic. lib.6, Stephano de urbibus: Philostrato lib.5 de vita Apollonii, Ptolomaeo lib.2, cap.4, Dionysii periegesi, Plinio lib.3 & 4, Mela lib.2 & 3, Martiano in sexto, Silio Italico lib.1, aliique.

 2 3

 5 


6 7 8 

Regnum Hispaniæ
fons et nexus

>> Hispania II (Catalonia)

Civitates Hispaniæ

>> Barcino