GALLÆCIA
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)
Gallaecia a Callaicis nomen habet. Ad Septentrionem est Oceanus, ad Meridiem Portugallia, a qua Durio flumine sejungitur: ad ortum sunt Asturia & Legio. Ab his devictis nomen Callaici emeruit D. Iunius Brutus Cos. anno ab urbe DCXVII. Sed Callaicos, sive Gallaecos latius habitavisse, vel ex eo constat, quod Numantiam, quae nunc Castellae veteri adcensetur, PAulus Orosius dicat fuisse in capite Gallaeciae. Sed & ortum versus se extendebat usque ad Pyrenaeos. Nunc inter mare & Aviam concluditur & regna Portugalliae & Legiones. Haec loca insedere praeter Callaicos veteres, Ampheilochi, Cilii, Celtici, Tamarici, ad fluvium Tamarin; Caepori, Arotrebae, Lucentes & Zeelae. Fluvius praecipus, ac fere unicus est Minius, Mino vulgo, qui ab intimis Gallaecia partibus ortus totam fere secat, a Septentrione Austrum versus pergens, & Oronsam aliaque loca praetervectus, in mare se Occidentale exonerat. Littus multis sinubus laceratur, in quibus sunt supra quadraginta portus, quorum maximi & capacissimi sunt, corunna & Ferrol.
Quinque habet oppida & quinquaginta septem municipia muris cincta. Prima urbs hodie est Compostella, non fluxae antiquitatis vestigiis, aut rerum gestarum titulis tumens, sed reliquiis D. Iacobi tutelaris Hispaniae ornata. Ob quam causam Hispani Sant Iago vocant. Veteres Brigantium vocavere. Archiepiscopatu gaudet. Focos numerat bis mille. Lugo magnum fuisse oppidum, murorum ambitus ostendit, fontes habet aquae calidae, imo bullientis. Orensis urbs sita ad amnis Minii ripas agro non amoeno solum, sed & felici, sapidissimis undique fructibus agregie ornatur, praeter generossimi & nobilissimi vini copiam. Templum habet cathedrale, sed praecipue ad urbis decus commodumque faciunt, non uno loco erumpentes fontes calidi & salubres, quorum nonnulli ita sunt moderati caloris, ut corpus innoxie illum queat perferre: alii vero tam intense fervent, ut tactus calorem aspernetur, & ova in illis coqui possint. Episcopum habet, cujus reditus sunt 3000 ducat.
Minora oppida sunt Tui & Mondogneto, coelo tamne salubri soloque perfecundo gaudientia.
Cetera municipia aut ad oram maris sita sunt, ut Bajona, cui objacent Yslas de Bayona, olim Insulae deorum: Vigo, Pontevedra bis mille quingentos focos numerans, Padro, Noia, Muros, Cea, Finis terrae, Mongia, Corunna, Pontedeaume, hortus Gallaeciae, Ferrol, S. Maria, Bivero, Ribadeo: aut ad ripas fluminum, ut Sarria, Betancos, Rivadavia, Viana.
Coronae, Hispanis Corunnae, duplex oppidum est. Alterum superius in declivi montis positum, arce & moenibus firmatum, cui inferius, (Pescariam vulgo vocant) ab ima oarte moenibus conjungitur, a ceteris partibus mari peninsulae specie alluitur. Portum habet maximae classis capacem. Non longe ab hoc oppido praestantissimae iaspidis sunt fodinae. Marineus ad Durii ripam commemorat Taurum civitatem in alto planoque loco sitam, & rubeo vino, frugibus & arborum fructibus abundantem.
Õppida Gallaeciae maritima hoc ordine jacent: Avila, a quo oppidulo ad Luarcam sex numerantur milliaria; a Luarca ad Ribadeo decem; a Ribadeo ad Vivero 9: a Viero ad oppidum S. marci unum: ab oppidulo S. Marci ad promontorium Ortegal sex; pone quod castellum visitur: ad hoc promontorio ad Sedeiram quatuor; a Sedeira ad Ferrol sex: a Ferrol ad Coronnam tria: a Coronna ad insulam Cysargam sex: a Cysarga ad Queres duo: a Cysarga itidem ad promontorium Corianae itidem duo: inter utrumque autem promontorium sinus est, ad cujus dextrum latus oppidum Mongia situm est. Denique a promontorio Corianae ad promontorium Finis-terrae duo sunt milliaria: a promontorio hoc ad Sechen sive Corconiam unum: ad eodem ad Pontevedra septem. oppidum hoc longius abest a mari in interiori sinu, cujus ori insula objacet, a qua ad Bajonam quatuor sunt milliaria. Intermedio autem spatio jacent Cannas & Vigo. A Bajona ad Caminam sunt tria: a Camina denique ad Vianam quinque, ubi ora Galaeciae terminatur.
Aer Gallaeciae temperatus ad oram maris, in mediterraneis frigiusculus: solum inaequale & magna sui parte montosum: inter oppida Orense & Monterei planities spaciosa, cetera montes & angustae valles occupant, in quibus plurimi fontes scaturiunt, & infiniti discurrunt rivuli, & circiter septuaginta amniculi, inter quos primi, Sil, Migno, Vlla & Tambra. Haec provincia nullius rei indigna, magnam copiam piscium tam recentium, quam muria conditorum evehit. Gallaeci aut ob aeris humiditatem (nam Compostellae fere novem anni mensibus pluit) aut quia omnibus rebus necessariis domi abundant, aut denique quia paucis sunt contenti, non multum commerciis delectantur, aut artibus mechanicis.
Gallaecia regni titulo donata est circa annum MLX. Eo enim Ferdinandus Sanctii Majoris regis Navarrae filius, rex Castellae, quum uxorem duxisset Sanctiam Alphonsi V. F. Veremundi III Legionis regis sororem & haeredem: & sic regna duo sociasset, Castellum & Legionense, tres habens filios, Sanctium quidem testamento, Castellae regem, Alphonsum Legionis & Asturii: Garciam Gallaecia & Portugalliae nominavit. At Sanctius divisionis paternae impatiens, Alphonsum regno deturbavit, Garciam autem occidit. Cunque per sexennium regnasset, & a Velledo per fraudem esset obtruncatus, Alphonsus, qui Toleti apud Maurorum regem exul vixerat, non solum Legionis, quod ex patris voluntate obtinebat, recuperavit; sed & Castellae, Gallaeciae, Portugalliaeque regna est consecutus. Alphonso huic tres liberi fuere legitimi ex tribus uxoribus, Sanctia, Sanctius, & Alphonsus, quem heredem regnorum suorum reliquit, quique ob Imperii amplitudinem Hispaniae Imperator vocari meruit. Ex illo tempore, Gallaecia unum semper habuit cum Castella, & Legione Regem ac Principem.
Inter templa toto regno celeberrimum est Compostellanum. Condidit hoc Alphonsus Castus & dicavit honori Apostoli Iacobi, eo in loco, ubi ejusdem reliquiaee cura & studio Episcopi Theodomici repertae fuerunt. Accidit hoc circa annum DCCCXXXV regnante Roderico. Postquam aedificatum esset, variis ajunt miraculis inclaruisse D. Iacobi nomen,ut qui saepius visus sit Hispanis contra Mauros pugnantibus opitulari, maxime Raimero regi. Hinc Hispani in praeliis & acie inclamare solent nomen D. Iacobi, Sant Iago. Habent etiam sub hujus nominis auspiciis Hispani ordines militares, in quos nemo recipitur, nisi claris parentibus prognatus. Alphonsus tertius magnificentius hoc templum aedificari curavit, & quotquot secuti sunt reges illud donis muneribusque exornarunt. Ad hanc quoque rem symbolum sacrum contulerunt Pontifices Romani. Vrbanus II Episcopalem sedem ex Iri Flavia huc traduxit, eamque a Metropolitano Bracarensi exemit. Corfirmavit Paschalis, & insuper hac Compostellanam Ecclesiam praerogativa donavit, ut Cardinales in ea XII crearentur, qui ex aliis ejusdem Ecllesiae Canonicis eliguntur. Tandem Calixtus II Pontifex Ecclesiam Compostellanam ad Archiepiscopalem dignitatem evexit, Emeritanamque ei attribuit metropolim. Solet Ecclesia haec a peregrinis ex toto Christiano orbe quammaxime frequentari. Silius Italicus de Gallaecia & Callaicis, lib. III:
Fibrarum & pennae, divinarumque sagacem
Flammarum, mihi dives Gallaecia pubem:
Barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
Nunc pedis alterno percussa verbere terra
Ad numerum resonas gaudentem plaudere cetras:
Haec requies ludusque viris, ea sacra volunptas:
Ceterea femineus peragit labor: addere sulco
Semina, & impresso tellurem vertere aratro,
Segne viris: quicquid duro sine Marte gerendum est;
Callaici conjux obit irrequieta mariti.
<< Hispania VII (Legio et Astvria) Hispania IX (Portvgallia nec non Algarbia)>>
No hay comentarios:
Publicar un comentario