viernes, 10 de julio de 2020

Hispania (IV): Arragonia et Navarra

ARRAGONIA ET NAVARRA
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Svperiori aevo Hispania in duodecim regna fuit vivisa; Legionis, Castellae antiquae & novae, Arragoniae, Portugalliae, Navarrae, Granatae, Valentiae, Toleti, Gallaeciae, Algarbiorum, Murtiae, Cordubae. Ex quibus priora quinque majoris famae nominisque fuerunt, & continuam habuerunt Regnum seriem. Ea autem tandem ad tria contracta sunt: Arragonense, sub quo Catalaunia & Valentia comprehendebantur: Castellanum, sub quo Biscaja, Legio, Asturia, Galaecia, Estraemadura, Andaluzia, Granata, Murtia, utraque Castella, & denique Navarra: Portugallicum, sub quo Algarbiorum.

Arragonia ad Ortum terminatur fluvio Cingia, ad Occidentem montibus Cauno & Molina, quos ferri fodinae nobilitant; ad Septentrionem fluvio Ibero, ad meridiem Brabanzae jugis. Habet praeter Caesar-Augustanam metropolim, haec oppida: Balbastro, Huescam, Iacam, Tarrazzonam, Albarazin, Tervel, & circiter septuaginta alia municipia muro cincta, pleraque exigua, & quae non supra quingentas casas numerent. Nam cum solum multis locis nitrosum sit, & aquarum penuria laboret, plures incolas uno loco alere vix potest.

Caesar-Augusta (hodie Saragossa) jure (inquit Nonius) inter nobilissimas totius Hispaniae urbes refertur: quam Ptolomaeus in Edetania collocat, ut & Plinius; qui etiam Coloniam immunem, & primo Saldubam vocatam dicit. Pomponius vero Mela, suo tempore nobilissimam Tarraconensis provinciae urbem, ex mediterraneis dicit fuisse. Sita est ad amnem Iberum loco campestri & patenti, in qua sive soli ubertatem, sive situs amoenitatem, urbis nitorem & ornamenta requiras, nihil in ea deesse reperies; aediumque splendore nulli Hispaniarum urbium ¿s/f?ecunda, quae e laterculo coctili ut plurimum sunt. plateas latas & apertas ac pontem habet egregii operis, quo Iberus transitur. Templa majora XVII, monasteria XIV, & alia minora fana & sacella: augustissimum templum Neustra (sic) Sennora del Pilar. Vrbem hanc a Marius recepit rex Alphonsus anno 1118. Episcopatus est antiquissimus: tempore vero Alphonsi XI, a Ioanne Pont. Max. in Metropolitanam dignitatem mutatus: cui quatuor parent subditi Episcopi, Oscensis, Turiassonensis, Pompelonensis, Calaguritanus. Balbastro nobilis urbs ad ripam Veri, ager illius fertilis & olei imprimis ferax. Huesca, olim Osca, episcopali dignitate praedita, Academiam habet antiquam, & a Sertorio, ut volunt, institutam. Antonius Augustinus & Hieronymus Surita ex antiquis nummuis ajunt urbem Victricem cognominari. Incolae nulla re magis gloriantur, quam D.Laurentium civem habuisse, invictum illum Christi athletam, qui Romae sub Decio Imp. martyrio affectus fuit. Iaca, hic Philippus II arcem quinque propugnaculis haud ita amplis communivit, dubium an contra Francos, an contra Arragonios tum tumultuantes. Albarazin urbs (quam veteres Loberum Turiamve dixerunt, inquit Mariana) in tumulo sita est & egregie a natura munita. Tervel opulenta civitas & mercatoria, habet Episcopatum. Tarrazona (inquit Nonius) in Castellae & Arragoniae limitibus sita, non procul a monte Cauno, quem incolae Mancayo (sic) vocant: camporum glebis felicissima & annonae copia abundans; episcopali dignitate a multis seculis ornata. Calatajud vel Calatajuda, in campestri loco, ex ruinis nata Bilbilitanis, quae cum multis aliis antiquitatum monimentis, medio milliari Hispanico ab hoc oppido hodie visuntur, in colle, qui vulgo Bambola vel Baubola, alludente ad urbis jacentis appellationem nomine. Cingitur mons ille in orbem fere ab Salone flumine; quem situm Bilbili tribuit alumnus ejus & civis Val. Martialis lib. X, Epigr. CIII:

Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri
Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis.

Sic Paullinus ad Ausonium, Bilbilim acutis scopulis pendentem, prodit. Quod autem in monte, altam vocat idem Martialis scribens ad Licinianum lib. I, Epigr. L:

Videbis altam Liciniane Bilbilim
Equis & armis nobilem.

Sic idem Martialis lib. X, epigr. CIV, ad librum suum:

Hispanae pete Tarraconis arces:
Illinc te rota tollet, & citatus
Altam Bilbilin, & tuum Salonem
Quincto forsitan essefo videbis.

Auro ferroque superbam facit Bilbilim idem Poeta libr. XII, Epigr. XVIII:

Me multos repetita post Decembres
Accepit mea, rusticumque fecit,
Auro Bilbilis & superba ferro:
Hic pigri colimus labore dulci
Botrodum, Plateamque: Celtiberis
Haec sunt nomina crassiora terris.

Inter Bilbilim & Segobrigam (quae hodie Segorbia putatur) Sertorius & Metellus memorabili praelio conflixerunt, ut apud Appianum & alios est legere. Hodie est una ex praecipuis Arragoniae urbibus; subdita Tarressonensi Episcopo. solum habet foecundum, frumenti, vini, olei, frugiferarumque arborum patiens; omnis generis opifices alit: in convalle posita, Salone flumine alluitur: Qui, licet nec lato alveo tumeat, nec auriferis arenis superbiat, nulli tamen cedit ferri gloria: omni enim ferro ipsius aqua est violentior. Aquȩ enim temperamento, ferrum acrius robur & miram duritiem acquirit: unnde Martialis, ubi de Congedo amne egit, subdit:

Quibus remissum corpus astringens brevi
Salone qui ferrum gelat.

Et lib. V, Epigr. VI, ubi de Bilbili:
Quem fluctu tenui sed inquieto
Armorum Salo temperator ambit.

Idem hic amnis videtur, qui Iustino libro ultimo Bilbilis vocatur, praesertim cum illi maximam ferri temperiem adscribat, adeo ut nullum apud eos telum probetur, inquit, quod non aut Bilbili flumine, aut Chalybe intingatur; quae certe Saloni inprimis quadrant. nullus enim praeter Salonem ferri gloria in Hispania notior est, nec ea de caussa magis celebris. Potuit enim ab adjacente urbe Bilbilis vocari. Praeter has civitates sunt alia quinque in Arragonia municipia, quae civitatum privilegiis gaudent, Tauste, Exea, Sadava, Sos, Onacastiglio. Iacae vicinum est monasterium S.Ioannis de Pegna, ubi monumenta regnum Sobrarviae visuntur, cujus regni caput fuit Aynsa; unde sese diduxit Ripagorziam, & postmodum complexum fuit (inquit Boterus) Comitatum Arragoniae, ita dictum a flu. Aragone, quod prope lacum labitur: & limitibus sensim productis in rgnum evasit, absorptis regnis Sobrarviae & Ripagorsiae. Ripagorziae caput est Benavare cum aliquot municipiis, (inter quae est Venasque, & Rode) & circiter trecentis sexaginta pagis; & in Sobrarvia sexaginta.

Sunt & alia Arragoniae opida: Barbastrum, arcubus ferries nobile; (Nota1) Ptolomaeo; Bortina Antonino, ut nonnulli censent. Putat tamen Surita Bortinam sua nunc ostentare vestigia ad Almuderar oppidum, ibique inter alia conspici quasdam viae erutae substructiones. Monsonium in regni situm umbilico ad Cingae ripam, cui collis imminet, a quo nomen oppido: Conventibus regnorum Arragoniae, Valentiaeque & Principatus Cataloniae celebris sedes. Fere est, ut Hieronymus Surita, cui emndatius debemus Itinerarium quod sub Antonini Augusti nomine circumfertur, censeat esse Toloum Antonini: ait enim inter Barcinonem & Caesaraugustam nullum exstare oppidum, quod isti applicare mansioni certo audeat: vulgo Monçon; fertilis agri & aprici situs. Fraga, inter Ilerdam & Caesar-augustam; Gallicum Antonino, ut Varrerius censet; alii Gallicum locant, ubi nunc Cuera, in cujus agro vetustorum pavimentorum vestigia visuntur: fluvius ibi nomen retinet, qui Gallego nominatur: cui jure vetustas Gallici nomen tribuit; quod summo transcenso Pyrenaeo supra oppidum, cui Salientis nomen impositum, in ipsa terra Gallica oriatur. Gurrea olim Forum Gallorum, Antonino inter Caesaraugustam & Pyrenaeos. Ayerbium, in cujus solo quondam stetit Ebellinum, Antonino & aliis nominatur.

Piaculum pene asset Iberum preterire nobilissimum Hispaniae amnem; quippe qui toti Provinciae, Iberiae nomen decit, ut multis placuit; qui teste Plinio lib. III, cap. III, navigabili commercio dives, oritur in Cantabris, haud procul oppido Iuliobriga, CCCCL M.P. fluens, navium per CCL M.P. a Varia oppido capax. Idem tamen exactius lib. IV, cap. XX, a portu Victoriae Iuliobrigensium fontes Iberi XL M-P. abesse scribit. Florianus vero Occampius pensiculatius ejus exortum rimatus, dicit non procul ab Aguilar de Campo (loco id nomen est) Iberum binis fontibus scatutire, & ab incolis indigetari Fontible, quasi Iberi fontes dicas. Multis hic stipatus fluminibus, a septentrione in austrum fertur, cum caeteri Hispaniae fluvii ab ortu in occasum delabantur. in causa est Idubeda mons, a quo in occasum ire prohibetur, unde in autrum necesse se flectit, multas & illustres praeteriens urbes, infra Dertosam, indignanti similis, mari se infundit, tanto quidem impetu, ut ultra quinquaginta passus Mediterranei maris salsas undas edulcoret. Nobilitatus etiam Luctatii Catuli foedere, quo inter potentissimos populos, Romanos & Carthaginenses, utriusque imperii terminus est constitutus: unde prima Hispaniae divisio, Vltra Iberum & Cis Iberum, manavit. Sed & praeter hunc Iberum amnem, alterius in eadem Hispania meminisse videtur Festus Avienus, & in Baetica statuere; nam cum multa de Tartessis dixisset, subdit:

Iberus inde manat amnis, & locos
Foecundat unda : plurimi ab ipsa ferunt
Dicto Ibero, non ab illo flumine
Quod inquietos Vascones praelabitur.

Vnde forsan Florianus Occampius Baticae fluviolum Rio Tinto, vocatum olim fuisse dicit Iberum.

Arragonia magna sui parte solo est aspero atque sicco, praesertim versus Pyrenaeum, ubi integri diei itinere nullae habitationes obviae sunt. Non tamen desunt aliquot valles optimarum frugum fecundae, & fructuum omnium feraces , ubi aqua rigantur. Non minus sterilis est trans flumen, ubi vix ullum oppidum ocurrit alicujus momenti, praeter Calatajud. Ipsi Arragonenses fidi sunt & propositi tenaces.

Regimen quod attinet, Hispaniae regnu haud dubio absolutum est, sed non in omnibus suis regnis Rex parem & aeque absolutam possidet imperandi potestatem. Nam Arragonum, ante ereptam ipsis a Phillippo II Hispaniarum rege libertatem, magna fuere jura, privilegia, ac immunitates, quas ipsi sui juris effecti sibi dixerunt, condito supremo magistratu, cui Iustitiae nomen imposuerunt, qui secundum eas jus diceret. Postea Reges elegerunt, qui genibus Hexis & capite aperto tactis SS. Euangeliis coram Magistratu eas se servaturos religioso sacramento obstringunt, antequã eis proceres ac Magistratus obedientiae jusjurandum praestent. Electio Regis usque ad Petrum ab acinace dictum mansit, qui in Comitiis tenuit, ut, electione sublata, Reges a gente peterentur. Inde nomen ¿s/f?ortitus, quod caput de electione Ordinum consensu abolitum acinace publice discidisset. Caeterum abolita electione, libertatis leges denuo confirmatae sunt, lege unionis ob id condita, cujus haec duo capita recensentur, quibus jus est Orbinibus; si Res patrias leges violet, novum in ejus locum creare, & citra crimen Majestatis ad tuendam libertatem federationes inter se & cum vicinis Principibus inire. Id cum durum Castellensibus videretur, qui Reges legibus solutos colunt; Ferdinando Arragonio, qui Isabellam Castiliensem in uxorem duxerat, persuadere voluerunt, ut eas leges tanquam regiae dignitatei contrarias antiquaret. Verum ille insita seu modestia, seu dissimulationes, prudentissime respondit, side religione data, se prohiberim quo minus id faceret, & alioqui sic existimare, aequilibrio potentiae regni Regisque salutem publicam contineri, & si contingerent aliquando alterum alteri praeponderare, procul dubio alterius aut utriusque ruinam ex eo sequuturam. Praetera tribunal in regno ab initio institutum, cui summus ille Magistratus cum XVII viris praesset, Manifestationis nomine vulgo indigetatum, ad quod ex aliis reliquis subselliis supremis, necnon etiam Ecclesiasticis provocatio est, & in quo Rex partis tantum vice fungeretur, non autem Iudicis aut Magistratus partes sustineret. Verum Philippi II Hispaniarum Regis non eadem mens fuit, quae Ferdinandi. Nam cum Secretarius illius Antonius Perezius e carcere in Castellae regno elapsus ad urbem Caesaraugustanam profugisset, & se in consessu illo Iustitiae supremae purgare vellet, & in illum finem defensionem ad objecta crimina scripto esset complexus; Regi ministri eum ad Inquisitionis revocarunt, quod est judicium in Arragonia, ut Visitationis in Castella, ad enervanda patriae libertatis jura, a Regibus in eos, qui publica munera gesserunt excogitatum. Post varias turbas Perezii causa exitatas, Arragonis acriter pro liberate avita tendentibus, Rex privilegiorum civitatis Caesar-augustanae, in qua haec contentio agebatur, imminuendorum (quibus jam pridem Reges insidiabantur) occasionem avide arripuit, & exercitum summa celeritate conscripsit, eique Alfonsum Vergam praefecit: a quo & Caesaraugusta capta, & Ioannes Nuca, Iustitia Arragonum, ut vocant, securi percussus. Vrbs ex eo diu militari praesidio vexata, quod non nisi post biennium inde deductum fuit, & primum firmato S. Inquisitionis palatio, quod extra muros erat, & tanquam arce urbi cum idoneo praesidio imposita. Ita tandem libertad Arragonum sensim labefactata fuit. Vt appareat, quibus illa libertas legibus innexa fuerit, leges, quas ante inaugurationȩ Regi jurejurando primum confirmandas dixerunt, hae sunt: In pace & justitia regnum regito, nobisque foros meliores (Fori illis leges sunt) irrogato. E Mauris vindicabunda dividuntor, inter Ricos homines non modo, sed etiam inter milites ac infantiones, peregrinus autem homo nihil inde capito. Iura dicere Regi nefas esto, nisi adhibito subditorum consilio. Bellum aggredir, pacem inire, inducias agere, remve aliam magni momento petractare caveto Rex, praeterquam  Seniorum annuente consensu. Ne quid autem damni, detrimentive, leges, aut libertates nostrae patiantur, Iudex quidam medius adesto, ad quem a Rege provocare, si aliquem laeserit, injuriasque arcere, si quas forte reipubl. intulerit, jus fasq; esto. Porro medius hic magistratus primum Iustitia major, deinde Iustitia Arragonum est appellatus, cujus hoc munus erat, inter Principem & subditos suos judicare. Cunque jam nimia hujus Magistratus autoritas videretur, anno MCCCCLXVII in Comitiis Caesaraugustae est constitutum; ut quotannis semel Magistratus hic censorio septendecim virorum judicio ex quatuor Regni Ordinibus conflato subjaceret. Inquisitionem vocant hunc actum: vulgo Enquesta.

In Comitiis Arragonum, nisi ad unum consenferint omnes, omnes censentur dissentire. Comitia autem a quoquam alio, praeterquam ab ipsis Regibus, haberi non possunt. Ab iis vero tribus pontissimum de causis indici consueverunt. I, Suppetiarum ferendarum, exigendique (ut vulgo loquuntur) Servitii causa, dum eos magna aliqua premit necessitas, regiumq; aerarium bellorum sumptibus es(sic) exhaustum. 2, Innova cujusque Regis successione. 3, Vt pro temporum varietate leges dentur Reip. consentaneae. Nam apud Arragones publica lex neque rogari neque abrogari, nisi de Regis ac regni simul consensu potest. Porro Comitia haec tribus tantum Ordinibus constabant, Nobilium, Equestrium, & Civicorum sive municipatium, anno demum MCCC quartus Ecclesiasticus accessit. Hos quatuor Ordines, vulgo Los quatro Braços del Reyno vocant. Evocantur per literas, quas appellant Cartas de Lamiento. Non possuntautem ultra quadraginta dies differri. Praeterea in singulis civitatibus & oppidis per ipsum Regem Iustitiae constituuntur, qui de causis habitantium in illis civitatibus & oppidis atque eorum terminis, cognoscant & judicent. In quibusdam autem locis sunt Iudices, in quibusdam Alcaldes. In singulis item locis Officiales a Rege constituuntur, quorum alii Zavalmedinae, id est, Vice-domine civitatum dicuntur; alii Bajulii; alii ¿Merihni?; qui omnes & compulsiones facere, & mandata Regis & sententias judicum executioni mandare & pignora capere tenentur, secundum juris formam.

Apud eosdem Arragones olim qualitates & status hominum variis nominibus discernebantur. Nam alii dicebantur Rici homines, qui inter optimates gegnere & nobilitate anteibant, principemque in republica obtinebant auctoritatem & locum: qui & Barones fuerunt vocati: licet antiquitus etiam Duces & Marchiones & Comites hoc nomine censerentur. Eorum autem quondam tanta dignitas & potestas fuit, ut Regiae pene par esset. Duplicesque olim fuere, de Natura, & de Mesnada; quorum illi prosapiae antiquitate praecellebant. Rici homines de Natura, quasi majorum gentium patricii apud Historicos celebrantur; Cornelii, Lunae, Azagrae, Vrrae, Alagonii, Romei, Focii, Enleazae, Lizanae. Rici homines de Mesnada, quas. minorum gentium patricii, hi commemorantur; Verguae, Mazae, Tramacetii, Atro-Sillii, Antillionii, Ortizii, Atorelliae, Ataresii, Tizonii, aliique.

Qui ordinem Ecclesiasticum Arragonia constituunt, hi sunt: Archiepiscopus Caesaraugustanus: Hujus suffraganei sunt, Episcopus Oscensis vulgo Huesca : Episcopus Iaccensis, vulgo Iaca : Episcopus Turiasonensis, vulgo Tarazona : Episcopus Barbastrensis, vulgo Barbastro.

Archiepiscopus Tarraconensis: Illius suffraganei sunt: Episcopus Barcinonensis, Episcopus Gerundensis, vulgo Girona, Episcopus Ilerdensis, vulgo Lerida. Episcopus Helenensis, sive Elnensis, Episcopus Vicensis, vulgo Vich, Episcopus Celsonensis, vulgo solsona. Episcopus Vrgellensis, Episcopus Dertusanus, vulgo Tortosa, Episcopus Tervel, Episcopus Albarrazin.


Reges Arragoniae

Primus Arragonum Rex omnium calculis numeratur Ranimirus, anno 1018, regnavit annos 40.
2 Sanctius 1058, regnavit an. 36, qui & Navarrae Rex fuit.
3 Petrus, qui & Navarrae, 1094. regnavit annos 14.
4 Alphonsus, Petri frater, 1108. an. 18.
5 Ramirus, Alphonsi frater 1126. an. 18.
6 Raimundus Berengarius Comes Barcinonensis, 1145, jure conjugis Petronellae, in Arragonia regnavit an. 32.
7 Alphonsus II, Raimundi F. 1169, regnavit an. 34.
8 Petrus II, Alphonsi F. 1203. an. 10.
9 Iacobus, 1213, an. 62, mens. 9. Hic Baleares Insulas & Regnum Valenciae & Murtiae a Mauris recepit.
10 Petrus III, 1276, regnavit an. 9, Siciliae Rex factus.
11 Alphonsus III, 1286, an. 6.
12 Iacobus II, 1292, an. 35.
13 Alphonsus IV, 1327, an. 8.
14 Petrus IV, Alphonsi IV ex Tyresia Guilielmi Dantensii F.Iacobi II N. Obiit 1387. Vxor Leonora, Petri Siculorum Regis F. ordine tertia.
15 Ioannes I, obiit 1391. Vxor Violanta Ducis Ebaris F.
16 Martinus, frater Ioannis, obiit 1410. Vxor Maria, Lunae Comitis F.
17 Ferdinandus Honestus dictus, frater Henrici R. Castellae, obiit 1416.
18 Alphonsus V, Magnanimus, Ferdinandi F. Primus Aragorum Rex Neapolitanus factus, obiit 1458.
19 Ioannes Navarrae rex, frater Alphonsi, obiit 1478
20 Ferdinandus V, Ioannis F. Catholicus cognomine, obiit 1516. uxor Isabella Castellae & Legionis Regina.
21 Ioanna Aragonia & c. Regina, obiit 1555; Nupsit Philippo Austriaco, Burgundiae Duci, Belgarum Principi.
22 Karolus V Imper. obiit 1558. uxor Isabella Lusitana
23 Philippus II, obiit 1598. uxor Anna Austriaca.
24 Phulippus III, obiit 1621. uxor Margaretae Austriaca.
25 Philippus IV, uxor Elisabeth Borbonia; hodie regnat.

(1)

<< Hispania III (Valencia)                   Hispania V (Navarra) >>