lunes, 20 de abril de 2020
Hispania (II): Catalonia
CATALONIA
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)
Cataloniae regio, alicubi citerior Hispania, Tarraconensis conventus, alibi Aquitania ac Hispaniarum limes, aut finis, Marchia Hispanica, Comitatus Barcinonae ac Hispaniarum Marchionatus olim nuncupabatur. Quot enim urbes e Saracenonum manibus eripiebant in ac olim regione Barcinonenses Comites, tot sibi debellasse Hispanias fatebantur. Post ipsorum ergo aevum, nempe filiorum Aragonensium regnum tempestate, ut regio ista peculiari aliquo nomine a reliquis coronae Aragonum regnis secerneretur, incepit vocari Catalonia, a nomine (ut arbitor) veterum suorum progenitorum ac incolarum, aut Gothorum & Alanorum, aut Otgeri Catalonis a Carolo Martello ad debellandas Hispanias missi, aut certe utrorumque. Recens enim esse Cataloniae nomen affirmant Cataloniae rei scriptores. Principatus titulo gaudet. Primam se in Hispanias ab Ortu Solis ingredientiu pedibus calcandam praebet. Ad Occasum proximos sibi Valentinos & Arragonenses habet: ab illis Alcanare seu Cenia fluvio; ab istis Arnesio alicubi flumine, alibi amnium Iberi, Sicoris, ac Noguerae Riparcurtianae quibusdam partibus separatur. Ad Meridiem in Mediterraneum mare conversis frontibus omni sua longitudine tenditur. Ad Ortum in Salsulae lacu munitissimaque hujus nominis arce, ibi a Carolo V Imp. exstructa, centra expugnatu difficile Leocatae castellum, quod in fronte est aut atrio Galliae, vicinam tangit Aquitaniam. Ad Septentrionem denique Pyrenaeis montibus clauditur, etsi quondam in hoc tractu latius patuisse ipsam, exploratum sit. Plura enim ad Galliam nunc spectantia, Fuxensemque inter illa Comitatum complectebatur. Habet in circuitu plusquam milliaria Italica octingenta: in longitudine a Salsulae lacu usque ad Valentinos ducenta & quinquaginta: in latitudine vero a Carolinata valle, seu a coronata Abiete ad Barcinonense usque littus nonaginta quatuor. In veterem & novam dividitur. Veterem appellant, quae a Pyrenaeis montibus incipit, & versus Occasum in Rubricatum partim, atque in Cardonerium ex parte desinit fluvios: Novam, quae inde ad Valentinos usque & Arragonenses decurrit. Complectitur Metropolim Archiepiscopatumve Terraconae: Episcopatus octo, Barcinonȩ, Gerundae, Vrgelli, Vici, Ilerdae, Dertusae, Helene ac Celsonae. plures magnas Benedictinas, Cisterciensesque Abbatias: Principatum Tarraconae: Ducatus duos, Montis albi, & Cardonae: Marchionatus quinque, Ilerdensem, Dertusensem, Palleariensem, Camarasensem, & Itonensem: Comitatus decem & octo, Barcinonae, (hic autem omnes alias longe superat Cataloniae dignitates) Gerundae, Vrgelli, Carretaniae, Bisuldimi, Rossellionis, Emporiarum, Ausoniae, Minorisae, Pratarum, Palamosii, Petraelatae, S.Columbae a Queralto, S.Columbae a Scintilliis, Savallanii, Vallisfogonae, Guimerani, & Montis-acuti : vicecomitatus quatuordecim, Barcinonae, Gerundae (hoc enim istae duae civitates etiam decorabantur olim titulo) Caprariae, Bassi, Rocabertini, Caneti, Insulae, Castriboni, Erilii, Querforati, Villaemuri, Ageris, Scornalbonis, & Iochi : Baronias, Montis-Catheni, (cujus Baro erat olim totius Cataloniae Seneschallus) Pinosii, Cervilionis, Erilii, Ripellorum, Angulariae, Cervvariae, Mataplanae, Alemani, Lacunae, Entencae, & aliorum multorum oppidorum.
Aerem habet aestate ubique commodum, hyeme temperatum, in littorali praesertim, quae Australis est, sui parte. Nam in ea qua ad Septentrionem vergit, frigidum satis & nivosum habet illum. Tota est plurimum montosa, praeterquam in nonnullis suis regionibus planities quasdam habentibus, quarium celebriores sunt, quae Vrgelli, Paenitensis, Tarraconae, Ausoniae, Gerundae, Rossellionis, & Cerretaniae sortiuntur nomina, Montes etenim & colles passim in ipsa, illique excelsi, non nudi, sed ita & viridibus semper herbis, ac arbustis, & vario multiplicique arborum genere consisti, ut fere omnes sint nemorosi, silvis nemoribusque referti. Fagus in eis plurima, multiplex pinus, numerosa querqus, ilex non pauca, abies innumera, corylus ac castanea abundans, infinitumque propemodum suber, cujus cortex praecrassus & renascens. Hae autem & aliae plures montium arbores, ita prae nimia terrae ubertate, magnaque perennium multitudine fontium sunt elegantes, ut lascivire luxuriarique quodammodo videantur, ramos frondesque justo plures emittentes. Inde fit, ut innumerae sint per saltuosa nemora ferae, pecorisque omnigeni vis undique magna. Sed cum adeo pulchri sint montes & colles, qualia (rogo) prata erunt, qualesque quae inter omnes sunt, valles? Prata profecto herbida, pascua late florea, grataeque supra modum convalles. nonnullae illarum scaturientibus fontibus, nonnullae vero fluviis sunt irriguae. Rivis enim Catalonia affluit ac abundant, cum quinquaginta ferme per ipsam decurrant, illique omnes piscosi, quidam parvi, sed spectabiles, quidam mediocres, & quidam tandem celebres. Tethis nempe, (qui & Ruscison,) Techuum, (qui & Tetrum,) Fluvianus, (qui & Clovianus & Plumialbus,) Ticer, Tordera, (qui & Tarnum) Besotium, (qui & Bisocto & Betulo,) Rubricatus, Cinga sicoris & Iberus. Hi omnes in mare influunt, praeter Cingam & Sicorim. quorum ille in Sicorim, hic vero in Iberum, qui & horum & aliorum bibens aquas unus e majoribus efficitur Hispaniae amnibus.
Qualis ergo tota regio erit, ejusque tellus? nonne vini, olei, frumenti, totiusque leguminis & pomi generis adeo feraz, ut horum proventu nulli alteri regioni cedat ? Desuntne ei auri, argenti, reliquorumque metalorum fodinae? illud tibi afferant optimi auri argentique ramenta, qua Sicoris fluvius, nonnullaque alis Catalonia flumina ex locis per quae fluunt, cum inundant, abradunt. Ferrum in suo genere optimum in magna abundantia in hoc Principatu effoditur, licet non in tanta aes, stannum & plumbum. Nuper inventa est apud Signimontem vena feraz gemmae violaceo perlucentis colore, amethysti nomen sortitae, quod usque ad vini colorem accedens, pritus quam eum degustet, inviolam definit. Fulgo quidam in illa est purpurae, non ex toto igneus, sed in vini colorem deficiens.
Ibidem, & in Nuriae montibus, Cadinensibus in rupibus invenitur crystallum. Coralium nascitur optimum in Catalonico mari ad Solis Ortum. Gemma onyx humani unguis candorem referens, intervenientibus venis quibusdam Sardae & Iaspidis colorem imitantibus, in oppidi Tivicae confinio. Haematites vero sistendi sanguinis virtutem habens, in Rubricati ordu reperiuntur. Abundans est apud Dertusenses iaspidis lapicidina, multis coloribus translucentis, purpureo, viridi, pallido, rosaceo, albo & obscuro. Tarraconae & Beudae plura marmorum genera, Parium, Lucullaeum, Ophites, ac Porphyrites: & in Serrealensi oppido solida translucentiaque effodiuntur alabastra, ex quibus cum fiant specularia, hoc est fenestrae admittendae luci, & excludendo vento idoneae; ipsa sunt profecto speculares illi lapides, quibus scatere citeriorem Hispaniam fatetur Plinius. Caerulei coloris terram Mons laetus seu hilaris confert. Populeti vero confinium alumen, ac etiam chalcanthum, vulgo vitriolum, quod & atramenti sutorii nomn accepit.
Vtilissima funibus cannabis seritur in Catalonia: ipsaque est, quae teste Plinio, habet splendorem lini praecipuum, tenuitatemque miram, torrentis, in quo politur, natura, qui alluit Tarraconem, ibi primum carbasis repertis. Ex ipsis olim fiebant navium vela; unde & carbasa appellabantur. Et quoniam in hanc rem incidi, non possum in laudem Catalonia rerum omnium indigenae copiae non referre, regionem hanc a fundamento ipso carinae ad suprema usque carbasa conficere onerarias naves, & praesertim triremes, omnibusque armamentis instructas, mari passim apud Barcinonam committere. Hanc quoque Cataloniam rerum omnium indigenam copiam ac ubertatem perspicuam sane reddunt tot illae aedes, & luculenter quidem exstructae, quae ab urbibus oppidisque sejunctae, per totam regionem ita in planiciebus, agris, vallibus, collibus, montibus, silvis ac nemoribus passim sunt sparsae, ut ota Catalonia urbs una quodammodo censeri valeat. Castellis arcibusque natura, loco, ac arte munitis abundat ubique.
Integerrimam ejus Christianam fidem laudare satis non poteo:
summan vero ejusdem pietatem indicant abunde tot per ipsam sparsae Ecllesiae, totque ubique clara coenobia. Plures peperit viros & foeminas sanctitate fulgentes, Eulaliam nempe Barcinonensem virginem & martyrem, Severu Episcopum Barcinonensem & martyrem, Emiterium, Anastasium, Vincentium Caucoliberitanum, Lucianum & Marcianum martyres, Otonem & Ermengaldum Vrgellenses Episcopos, Bernardum Calvonem Episcopum Vicensem, Olegarium Episcopum Barcenonensem ac simul Tarraconensem Archiepiscopum, Raymundum a Pennaforti ordinis Praedicatorum, ac plures alios, quos hoc in loco recensere longum esset.
Gymnasiis omnium scientiarum litterariis sex est insignis. Linificio, artiumque cunctarum opificiis scaset. Splendet hominum robore, prudentiaque mirabili, rerum gestarum memoria, ac victoriis multarum gentium altercantibus. Nam Poeni in incolas, Romani in Poenos, in Romanos Gothi, Saraceni in Gothos, ac in Saracenos Galli, pluresque superstites Gothi regionis adhuc incolae, ac deinde Barcinonenses Comites, in Catalonia plurimum decertarunt. Bella autem, quae mox Barcinonensium Comitum filii reges Arragonum nationibus exteris intulerunt, victoriasque magna cum omnium admiratione partas quis valebit referre? Majorca, Minorca, Ebusa, Murcia, Valentia, Sardinia, Sicilia & Neapolis, ac in Graecia Athenae, Neopatriaque indicare id possunt.
Mirabilia autem seu miracula naturae & gratiae, que regionem aliquam condecorare solent, in Catalonia sunt pene innumera. Specus enim est mirabilis, & intra ipsum constructa S. Michaelis a Fago Ecclesia, pervetustumque Benedictinum coenobium, super cujus tectum fluvius quidam non parvus, quem incolae Tanez vocant, decurrit, & inde statim delabitur, ac praeceps ruit, praecipitationeque sua, & aura inde consurgente, plurimum oblectat adstantes. Stuporem excitat in Rosselionis Comitatu quidam in Pyrenaei vertice altissimus mons, Canus (ni fallor) a nivicum canicie seu albedine, quibus est hyeme ac aestate opertus, nuncupatus. In ejus cacumine lacus est magnus, immense profundus, multis, illisque mirae magnitudinis abundans Tructis piscibus: in quem si quis conjiciat lapidem, tumultuantur ilico aquae, ac vapores mittunt in al tum; quibus in formidabiles nubes conversis, continuo tempestas adest, fulgurat, tonat, ac granidat. In Episcopatu Gerundensi, ad Austrum collis est albae tenuisque arenae, quae (sicut in Lybia) vento hinc inde, magno cum itinerarium periculo, circumfertur. Hoc vero jam mirabitur aliquis, ut est profecto admiratione dignu, inveniri in Cardone oppido, quod est Ducatus titulo clarum, nativi saluber(r)imique salis multicolorem montem, contra Solem varie in India refert Plinius) lapicidinarum modo caeditur renascens. Renasci enim omnibus est perspicuum, imo & eo amplius in altum crescere montem, quo magis sal in ejus caeditur fodinis. Aliud etiam in eo mirabile, quod cum locus, in quo reperitur sal, sterilis sit, nihilq; gignat, pinos tamen & vites plures habeat hic mons. Magnum provenit ex eo ducibus vectigal. Hoc autem in loco qui fieri poterir, ut Montem Serratum oblivioni tradam, ad occasum septe leucis a Barcinona distantem. Editissimus est ac scopulosus indiq; ad modum serrae, saxis eminentibus quasi iaspideis plenus, ex quibus in Pyrenaeos, ac insulae Majorica remotissimos montes patet prospectus. Vndecim millia passuum in circuitu habet: nonnulli in eo scaturiut fontes: plures gignit medicinales herbas, Rubricatoque fluvio ad septentrionem alluitur, & tandem sicut Soractis in Italia, & in Galilaea Tabor, solus ibi consurgit. Quapropter suo aspectu non parum delectat. Idola colebantur olim in ipso, nunc vero Deiparae Virginis devota imago, in antro quoda miraculose ibi reperta a tot retro annis, ut negari nequaquam valeat, Barcinonae Comitem Guifredum hujus nominis secundum, sanctae Cȩciliae Abbatiam, ac alias hujus montis Ecclesias, (quarum praecipua, quae Deiparȩ continent imaginen, erat) tulisse de Agarenorum manibus circa annum 875. Quae vero ad sanctissimae suae Matris preces Deus operatur in hoc monte miracula, quis recensere poterir? Ex toto propterea orbe numerosa hominum multitudo ad ipsum quotidie confluit. Perillustre est ibi Benedictinu Coenobium. Apud Rosselionem in S. Felicis superiori Ecclesia, quolibet anno, Annunciationis Dominicae nocte, in altaris ara, quȩ Lucullei, hoc est, atri marmoris est, valde tenues oriuntur characteres nonnulli, incrementum postea suscipientes paulatim, sed a nullo quoad significatum plene comprehendi hucusque. Iam vero fontem habet Balneolensis ager, aurei coloris quicquid in ipsum projicitur ostendentem. Cur enim hoc nõ censebo in Catalonia naturae miraculum, cum fontium miracula enarrans Plinius, fontem proferat in Carrinensi Hispaniae agro, aurei coloris omnes ostendentem pisces, nihil extra illam aquã ceteris differentes? Sed quid, si tandem dicam, omnia orbis elementa quasi perennes fontes mirabiliter in Catalonia scaturire? De aqua negabit nullus, cui quem sanctus Dei athleta Maginus in arido, montoso, saxeoq; loco, fusis prius ad Deum devotis precibus, baculo suo aperuit, notus est salutifer ille fons, cujus potus passim etiam ac abunde sumptus, non solum non est stomacho gravis, verum & multiplici languore detentis hominibus miraculose medetur. Non minus in admirationem rapit fons ille parvus apud Arelatum Rossellionis Comitatus oppidum, in lapideo quodam emanans Benedictini Coenobii magno sepulchro, a templi pariete aliquantum, a terra autem super saxeas columnas, illaq; non fistulosas, separato satis: licet non ruat inde aqua, ni per foramen parvum immisso prius linteolo & deinde extracto. De terra etiam quid clarius esse valet? Quis enim illam apud Praedicatorum Ecclesiam, virgini & martyri Cathariane dicatam, mirabiliter Barcenonae scaturite negabit in illo terreo sarcopahgo, in quo D.Raymundus a Penna-forti ejusdem Ordinis tertius olim Generalis Magister fuerat primum humatus, cum ab antiquo ultra annos trecentos tempore tam ingens pulveris, seu terrae tenuis, mirabiles praestantis sanitatum fructus, ab ita exiguo loco sit moles, ut plura profunda antra, & alte defossi scrobes, vix ipsam capere potuissent? De Aëre, res haec explicatu est facilis: contra Aulotum namq; oppidum, quod alluit Fluvianus, duodecim ferme sunt aërei fontes, noctibus ac diebus, hyeme calidum, aestate vero ita gelidum, ut vix parvo atiam temporis spatio quis possit illum ferre, & aquae hydrias ibi in antris quibusdam, data operata, ab incolis constitutas, frigidas ac pene nivosas reddat, deliciosum contra stomachi aestum praebentes potum. De igne autem que ratione quod de reliquis jam ostendi elementis suadere potero? Assignabone montem aliquem, qui noctibus semper ardeat, quemadmodum in Siciliae insula ardet mons AEthna? Nequaquam plane: proferam tamen fontes non paucos aquarum & noctibus & diebus semper calidarum, quae ignem ibi indicant latentem in terrae visceribus: plures enim quam quatuor sunt hi calidi fontes in Catalonia, illique omnes non parum uberes, & multis auxiliandi generibus praestantes: ad ad quos propterea plures undique confluunt infirmi. Sed jam ad urbes nonnullaque ex celebrioribus Cataloniae oppidis descendamus; nam universa illa percurrere, molestum effet.
Dertusa, in extrema Ilercaonum populorum littorali parte, quae ad solis ortum vergit (hoc enim similibusq; nominibus, quibus & Plinius & Ptolomaeus usi fuere, Catalonicas regiones & vocabo & circumibo;) urbs est non parva, civium Romanorum olim populus, a mari leucis quatuor remota, monti adjacens; in longum extensa ad australem marginem Iberi amnis, ea in parte plurium & navigabilis ac piscosi magnis optimisque marinis piscibus; salmonibus, qui aqua dulci semel gustata, vix unquam in mare regrediuntur; lampretis etiam, ac praesertim alesis seu trissis, vulgo sabogas, quae ova ibi generant, & aquis fovenda committunt, totoq; fere verno tempore in fluvio perseverant. Gymnasio litterario in regio Praedicatorum collegio exornata, pulcherrimi multicolorisque iaspidis lapidicina excellens, oleo redundans, serici probati copia nobilis, ac tandem Episcopali sede refulgens. Nonnulli putant ipsam esse urbem illam Iberam hoc tractu ab Ibero Tubalis filio, secundoq; post diluvium Hispaniarum rege conditam, quam ea temporis tempestate, qua in hujus urbis confinio non procul ab ipsa duo Scipiones Publius & Cneus Asbrubalem Annibalis fratem vicerunt, regionis ejus fuisse opulentissimam Titus Livius scribit. Sed Iberam ad amnis occidentalem marginem locat hic auctor, aliiq; eandem in amnis ore: ego autem credo in locum, ubi nunc est Dertusa, fuisse translatam inde.
Tarraco, regionis Cosstetaniae princeps pervetustaq; urbs in maris ora occurrit, etsi Tubalis tempore quidam velint conditam, vocatur tamen a Plinio Scipionum opus, quod ipsi a populo Romano in Hispania contra Poenos, seu Carthaginenses missi, illam vel condidere, vel auxere plurium, munitissimamq; a Poenis formidabilem reddidere. Colonia fuit Romana, imo & unus ex septem illis conventibus, in quos citerior dividebatur Hispania, quae & Tarraconensis ab hac tanta urbe dicebatur. Vniversis pacatis gentibus in eam recessit Caesar Augustus, indeq; tunc ab ipso exiit edictum illud, quod Lucas refert, ut describeretur universus orbis, quemadmodum multi probati scriptores, ac inter illos Gerundensis Episcopus, suadere conantur. Metropolitana gaudet Ecclesia divae Theclȩ dicata, qua plures olim complectebatur Episcopales sedes, nunc vero eas tentum quae sunt in Catalonia. In montis vertice constructa, fortissimis altisq; moenibus cingitur, ac mirabili quodam fruitur in orbem prospectu: nam mare ad meridiem, ad septentrionem vero latissimum suum agrum, quem campum appellant, intuetur, multis magnisq; oppidis, Cambris Reus (incolarum nominibus ea profero) Valis, Alcover, Selva, & aliis clarum, vinique, frumenti ac olei feracem, in cujus extrema parte editissimi Pratarum montes consurgunt. In ipsis est Sivranae expugnatu difficilli[ssi]ma, rupibusq; inaccessa arx. Pratarum oppidum illius Comitatus caput, ubi emporium nobile in annos singulos celebratur. Mons-albus Ducatus titulo clarum oppidum, & inter haec celeberrimum Populeti Cisterciense coenbium, Aragonensium regnum sepulchrum, in loco plurimis optimisque fontibus irriguo.
Villa Franca in eadem Cossetaniae regione, mediterraneum oppidum, numerosis domibus excellens, vallo moenibusq; cinctum, vocabatur antea Turris Delae, olim vero Carthago vetus, quam Poenorum Dux Hamilcar Barcino Annibalis pater construxit. Ab his Poenis, qui Carthaginenses erant, regionem illam frumenti feracissimam, non contemnendis populis, arceque, etsi jam fere diruta, Pennae-fortis, a qua D.Raymundus a Penna-forti fuit oriundus, insignem, appellamus adhuc Paenitensem. Hoc enim in loco Carthaginem veterem, Tarraconem & Barcinoniam constituit Ptolemaeus in sua secunda Europae tabula, licet non apte in li. secundo cap. 6, ad ipsam usque mediterraneas Ilercaonum civitates extendat. Ad Austrum habet montes illos mari imminentes, quos incolae vocant Cuestas de Garrafa, ad septentrionem vero in Nojani fluminis hilari ripa Equatam, vulgo Igualada, insigne oppidum, ubi Ferdinandus Aragonum rex hujus nominis primus vitam cum morte commutavit.
Barcinonia, Laletaniae, imo & totius Cataloniae praecipua eximiaque urbs in maris ora, promontorii cujusdam satis editi, multis ab hinc annis Iudaici vocati, ab antiquis Iudaeorum sepulchris, quae in eo sunt, olim Iovis fortasse dicti, vulgo Monivyque, (qui & saxeus, & terreus, fontibus irriguus, fertilitataque est decorus) adhaerescit radicibus, supra montem constructa modicum, qui ab antiquis nuncupatis est Taber, in cujus vertice pluribus magnis columnis, quarum non paucae perdurant adhuc, insidebant olim horti pensiles, ita profecto similes Babylonicis hujus generis hortis, ut miraculum sicut & illi vocaretuȩ, hoc eorum nomine ad Barcinonensis Comitis Raymundi Berengarii primi tempestatem usq; perdurante, nunc autem in Paradisi nomen mutato, quod & hortos significat. Hercules AEgyptius conditit urbem, ut plures clari scriptores arbitrantur; auxit vero Poenorum Dux Hamilcar Barcino, a quo fortasse & tunc Barcinone nomen accepit, etsi alii hunc esse credant primum urbis conditorem. Romanorum tempore, cognomento Faventia dicebatur, erat una ex duodecim Romanis coloniis citerioris Hispaniae: Gothorum vero tempestate, Ataulfi primi eorum in Hispania regis regia sedes fuit, Barcinonensium tandem Comitum aevo, comitalis eorum urbs. Episcopalis sedes sanctissimae Cruci consecrata, sanctae Inquisitionis Tribunal, Concilium regium, litterarius universarum scientiarum ludus, perpolita templa, coenobia insignia, lapidae domus, elegante viae, perennium scaturigo fontium, horti malorum aureorum, limonum ac citronum numerosi passim, jucundus undique prospectus, murus duplex, ac ex parte triplex, vallo profundo cinctus, propugnaculisque munitus, Molle (quod quasi portus est) elegantia ac longitudine adeo, etsi nondum finitum, tam excellens, ut & triremes, ac onerariae etiam naves securitate in eo gaudeant, hyemareque possint: Fertilisimae telluris latus ager Rubricato Besotioque fluviis clausus, & plura denique alia memoratu digna urbem hanc reddunt praeclaram.
Egara, ejusdem Laletaniae mediterranea urbs ad septemtrionem, quatuor leucis a Barcinona distans, castroq; Terracio valde propinqua, eodem nempe in loco, ubi nunc sunt S. Petri Ecclesia, ac monasterium S. Mariae; claruit sede Episcopalis ab anno saltem 460 usq; ad annum 675 & ultra. De qua & plura Hispaniarum Concilia, & rex Vamba in divisione Episcopatuum ab ipso facta, meminerunt. Iacet a multis annis omnino diruta, translata, ut credo, in locum ubi nunc est Terracium castrum.
Minorisa, ejusdem Laletaniae mediterranea urbs ad septemtrionem, etiam leucis septem a Barcinona distans, Rubricato Cardoneroque fluviis cincta; fuit olim celebrior longe, nam dirutam civitatem vocavit eam Ermesondis Barcinonae Comitissa Raymundi Borelli uxor. propterea vocatam fuisse Minorisam credo, quod minor esset urbem quam antea fuerat: arbitrorq; hanc esse urbem illam Rubricatam, quam Leletaniae mediterraneam esse agnoscit Ptolemaeus, locatque ad occidentalem Rubricati fluminis oram, ex cujus ruina Barcinona civitas aucta de tenui oppido in urbem magnam crevit, ut scribit Episcopus Gerundensis, etsi non dicat ubi fuerit Rubricata. Ad id vero credendum me compellit, quae de Rubricata docet Ptolemaeus, eam videlicet esse Leletaniae mediterraneam urbem in Rubricati fluminis occidentali ora constructm, & quod Episcopus Gerundensis addit ipsam fuisse opulentam civitatem, convenire soli Minorisae urbi in hoc tractu.
Vicus, regionis Ausetaniae caput, populus olim Latinorum, Ausae, Ausonae, ac Ausonia nomina habuit prius, vel ab hominum ausu, quod ejus incolae ceteris confinitimis sint audaciores, vel ab Italis Ausoniis ejus conditoribus in secundo Herculis AEgyptii in Hispanias adventu. Magna opulentaque fuit ad Ludovici Pii tempestatem usque, qua Ayzo ille Visigothus Imperatori in Aquitania rebellis in hanc regionem veniens, Ausonam fraudulenter doloq; ingressus, totam illam destruxit. Postea vero erecta iterum urbs appellata est Vicus, quod non nisi quasi magnae illius veteris civitatis vicus unus fortasse videretur. Episcopali sede Apostolorum Principi Petro consecrata, peristylio, vulgo claustro, lapideo magno, eleganti, ac perpolito in templo maximo, foroq; spatioso valde est clara. Eam egredientibus patentissimus campus occurrit, frumenti ferax, ad Signi-montis altissimi radices, nivibus fere semper operti, herbilegis lapidariisq; maxime noti, qui ad ipsum confluentes multa herbarum genera, crystallum, gemmamque amethystum colligunt. Gemmifer enim est mons. Ad ipsius austrum in maris ora floret luculentum oppidum Maraton, Ptolemaeo vocatum Diluron, ubi vitrea vasa mirifice fabrefiunt.
Gerunda, optima urbs regionis etiam Ausetaniae, Latinorum olim populus, excelso adjacens monti. Flumine Vnda, vulgo Mar, mox in Ticerim influente, affusa a Geryone trium Geryonum fratum patre, Deabo & Chrysauro etiam vocato, Hispaniarum ante Herculem AEgyptium rege, nomen, ut volunt, accepit. Plures enim credunt conditorem ejus esse hunc Geryonem. Sede exornatur Episcopali, cujus maximum templum Deiparae virgini consecratum, habet altare ditissimum, si quod aliud est in Hispania, auro, argento, gemmisq; alia fere omnia superans. Gymnasium quoque est in ea litterarium. Confinium ipsius late patet, multis magnisque oppidis, & tellure super omnes alias Cataloniae regiones pingui ac fertili, rerum omnium copiaa natura donata non parum splendens. Ad meridiem habet Blandam, ubi, ubi Tordera in mare influit, Caput Tossae, ac Palamosi portum. Ad septentrionem vero Aulotum oppidum magnum, fontibus aëris nobile, in Fluviani ora illustre oppidum, quod olim urbs erat mediocris, Becula nuncupata, ac Episcopalem habuit sedem in monasterio S. Salvatoris, Benedicto Papa hujus nominis VIII eam erigente anno 1017, ad humilem petitionem Bisuldunensis Comitis Bernardi cognomento Talaferi, ejusque fratis Guifredi Cerretaniae Comitis, filum Guifredum Abbatem monasterii S. Iohannis Rivipolensis, dicti vulgo de las Badesas, in primum Episcopum consecrante, qui & postremus etiam fuit.
Emporium, regionis Indigetaniae ad Fluviani etiam oram non probul (sic, procul) a mari, nunc parvum humileque oppidum, olim vero maxima opulentissimaque urbs a Graecis Phocensibus condita, & a Iulio Caesare in hispanias contra Pompejanos veniente plurimum aucta, ac in Romanam coloniam, civili perdurante bello erecta. In tres illo aevo erat partita civitates, moenibus, custodiis, ac idiomatibus sejunctas, aliam adversus aliam se tutantes. Quae ad solis ortum vergebat, Graecorum erat; Romanorum quae ad occasum; & quae ad septentrionem, veterum terrae incolarum. Episcopali sede fuit postea insignis, ut in conciliis Gothorum tempore in Hispania celebratis aspicere licet. Ab hac urbe ita nobiliuniversa illa regio, quae modica non est, vocata fuit Emporitana, nun corrupto vocabulo Ampurdam. Celebris adhuc erat Maximiani ac Diocletiani Imperatorum tempore, partemque fuisse inde translatam arbitror in locum, ubi paulo ulterius ad solis ortum, non procul a lacu quodam magno ac pulcherrimo est nunc Emporiarum Castellio nobile oppidum, templo lapideo optimo decorum, moenibusque altis & alveo circumdatum.
Rodha, ejusdem regionis indigetaniae urbs antiqua a Rhodiis condita, in ipso Crucum capite ad solis ortum, ubi nunc est S.Petri Rhodensis Benedictinum coenobium, claruit; ad quam M.Portius Cato, Censorius appellatus ad domandos nonnullos rebellantes populos in Hispanias veniens, primum ex portu Lunae applicuit. perstitit usque ad Gothorum tempora, Episcoposque tunc habuit, qui pluribus interfuere Conciliis. Nunc collapsa omnino jacet: existimoque ipsam fuisse inde ulterius ad solis occasum, in eadem maris ora coram Portu magno, in locum, ubi nunc est Rosarum oppidum, fortissimis moenibus tutaque arce clarum, translatam. Rhoda enim Rhodensisque insula, cujus oncolae urbem erexerunt, Rosam profecto significat.
Illiberis, nun Caucoliberis in regione Sardonum, quam Sardeniam, aut Cerretaneam appellamus, in ipsa maris estora, ultra Veneris Pyrenaȩ templum, ejusdemq; tutissimum portum, tenue sane vestigium magnae quondam urbis, teste Plinio. in qua (ut plures clari scriptores afferunt) & non in illa, quae ejusdem nominis in Baetica prope Granatam erat, concilium illud celebre Illiberitanum, quod omnium aliorum Hispaniae primum est, celebratum fuit Constantini Imperatoris tempestate, quae sententia in historia Barcinonensium Comitum annis praeteritis vulgata, longe lateque asserta est in lib. I cap. II. Vbi etiam demonstratur sede Episcopali exornatam extitisse urbem hanc. Duplex est in oppido arx, utraq; loco & arte satis munita.
Helna, hinc ad annis tantu ducentis sic dicta, a priscis vero Helena semper appellata, urbs est regionis Sardonum, duabus nondum leucis a mari distans, ad orientalem marginem Techi fluminis, quod a Romanis Tetru appellabatur, quod per plures metallorum, ac praefertim ferri venas scaturiens, nigrum gestet colorem, & plurimum propterea ad irrigandum noceat. Ab Helena Constantini matre urbem fuisse conditam volunt plures, alii vero in ipsius honorem a Constante nepote ejus, qui ibi e vivis decessit, ut Eutropius & Paulus Orosius divi Augustini discipuli scribunt. Episcopali sede exornatur.
Perpinianum, regionis etiam Sardonum, non procul a quodam prisco, & jam dituro Latinorum populo, Ruscison vocato, a quo Rossellionis Comitatus postea nomen accepit, magnum ac elegans oppidum est, omnia alia totius Cataloniae praeter Barcinonam longe superans, a Guinardo Rossellionensi Comite Raymundi Berengarii Barcinonensis Comitis hujus nominis primi tempestate conditum, fortissimis muris, propugnaculis nunquam satis laudandis, alveoque profundo cinctum, quod arcem habet loco, arte, tormentis bellicis, militibus; adeo munitam, ut me hercle expugnatu sit apprime difficile, hostibusq; plurimum formidabile. Alluit illud Ruscison fluvius, ad irrigandum tellurem ita aptus, ac adeo ipsam sua ubertate quasi ubere materno foecundans, ut propterea a Romanis sit Tethis vocatus, vulgo Latet, quod uxoris Oceani matris Nympharum, quas aquarum deas appellaruntt Poetae, nomen fuit. Tellus est feraz & frumenti & vini.
Confluentana regio mox ad occasum occurrit, quae ad Sardones etiam spectat, in magna & angusta valle Tethi fluvio irrigua, inter mirae altitudinis montes, vinum apricis in locis fundentes. Ferrum in ea effoditur abunde, ibiq; in ferrariis officinis, quas incolae Fargas vocant, ad amnis sparsis oram elaboratur. Habet plura oppida, illiaq; non parva, quorum celebriora sunt Villa-Franca, ac Prata, ab ipsaq; non procul S.Michaelis a Cuxano celebre Benedictinum coenobium ecclesia mirabili exornatum.
Libica nunc Livia, regionis Sardonum urbs perantiqua ad septentrionalem Sicoris fluvii non procul scaturiensis oram, ab Hercule AEgyptio conditore suo, qui Oron Libycus vocabatur, nomen suscepit, quam postea Iuliam Libycam appellavit Iulius Caesar. Populus tunc fuit Latinorum, adeo omnes alios Cerretanorum superans, ut Plinius scribat Cerretanos fuisse quoque Iulianos appellatos. Nunc vero ad mediocre oppidum parvique momenti arcem, etsi tutissimam, redacta est urbs.
Podium Cerretanum ad septentrionalem etiam Sicoris oram, a podio, monticulove, in quo jacet, sese erigente in quadam Cerretaniae planitie magna sic vocatum, oppidum est ingens, illius Comitatus Cerretaniae caput, muris fortibus circumdatum, arce optima exornatum, hominumq; robore aedo praestans, ut in hoc tractu vocari merito possit tutissimum Cataloniȩ propugnaculum contra Gallos. In cujus confinio, quod pomiferis exornatur montibus, plures sunt lacus amoeni, Tructis piscibus piscosi, parvis squammis corpus contectum, guttis rubris stellatum, ac in dorso flavescens habentibus; quibus & Sicoris ac fere omnes alii Cataloniae fluvii scatent. Multi erumpunt fontes, & inter illos duo salubrium aquarum balnearium, unus calidarum, alius (quod plus est) frigidarium: varia herbarum genera ad medelam apta nascuntur, omnigena etiam perdicum albarum invenitur venatio, multicolorque effoditur iaspis. Ad septentrionem habet Carolitanam vallem ac Pyrenaeos montes, in ipsisque coronatam abietem a Gallia separantem Hispanias: ad austrum vero est Rivipullum oppidum eo in angulo, ubi Freserus fluvius sese effundit in Ticerim, quod magna quadam Benedictina Abbatia Deiparae Virgini consecrata & Barcinonensium Comitum sepulchro exornatur. Baganum quoq; oppidum olim regionis Ilergetum urbem inter excelsos montes, Rubricati affunsam ortu, quam Bergusiam Ptolemaeus appellat: & Bergam tandem oppidum, olim etiam Ilergetum civitatem, ad Rubricati oram, quam Ptolemaeus vocat Berginium.
Sedes Vrgelli ab Herculae AEgyptio condita urbs, Vrgellum ad eodem, ut ajunt, vocata, quod tunc in eo tractu bellis urgeret terrae incolas, inter editos montes vitibus consitos, in valle satis feraci ad septentrionalem Sicoris ripam est constituta. Episcopali refulgens sede. Ad urbis laevam habet vallem Andorrae: ad dextram, Solsonam, olim regionis Ilergetum urbem, Caleam a Ptolemaeo appellatam, at deinceps Celsonam communiter dictam, quasi aliquid coeli celsitudine arcis suae veteris sonantem, in urbem nostra tempestate iterum erectam, & Episcopali sede decoratam: & Cardonam etiam oppidu in nativi multicolorisq; salis monte, de quo jam in superioribus egi. ad solis vero Occasum, & Vice-comitatum Castriboni, non solum nomine, sed re ipsa quoq; boni ac munitissimi, & Paleariensem Marchionatum, Noguera Paleariensi fluvio affusum, Episcopo olim clarum circa annum 940, numerosisque insignem oppidis, quorum unum ab incolis Tremp vocatum, domibus vix ducentis cum exornetur, tanta tamen gaudet nobilitate, ut ultra viginti illarum sint commorantium ibi equitum populis dominantium.
Balagarium, Ilergetum laeta pulchraq; urbs ad radices excelsi montis, in cujus vertice arx olim erat munitissima, adjacet Sicori fluvio in ipsius septentrionali ora. Ejus agri ubertas ac feracitas vix pro rei dignitate laudari potest. Ad austrum habet Vrgelli laetissimum campum, etsi non irrigum, frumenti tameri multi & optimi feracissimum, pluribus oppidis, Cervaria, Tarrega, Bellopodio, Acremonte, & aliis excellentem.
Ilerda, teste Plinio, Surdaonum gentis, civium Romanorum populus; teste autem Ptolemaeo, regionis Ilergetum praeclara urbs, excelso adjacet monti ad austrum, imminetque Sicori, aliquorum fluminum accessione jam plurimum aucto, apud quam ajusq; confinium plura magnaque fuerunt Caesaris praelia cum Afranio & Petrjo Pompejani exercitus ducibus. In montis cacumine arx est valde munita, ac intra ipsam domus olim regia Aragonensium regum, moxq; paulo inferius templum urbis maximum, & Episcopi peroptima domus. Episcopali enim sede fulget urbs. In templo autem maximo maximum est lapideum ac pulcherrimum peristylium, ex cujus latis ingentibusq; fenestris latissimus patet prospectus in urbem ad montis descensum conditam, in flume ipsum, ac in late patentem patentem ejus florentissimam ripam. Scientiaru omnium est splendidum in hac urbe gymnasium. Ad occasum habet in eadem Sicoris ripa Hitonam non contemnendum oppidum, Marchionatus titulo celebre, cui nobilissima domus a monte Catheno dominatur. Non desunt qui afferant illud esse Octogesam oppidum, cujus meminit Caesar in suis Commentariis. Sed decipiuntur omnino: nam Hittona satis distat ab Ibero, Octogesia autem (teste eodem Caesare) ad Iberum eart posita. Haec postea corrupto vocabulo, appellata fuit Ictosa, in qua Gothorum tempore erat sedes Episcopalis, Ictosensis vocata, de qua in divisione Episcopatuum a Vamba facta sit mentio. Nunc autem illud oppidum vocatur Mequinença, quod in ipso est angulo ubi Sicoris in Iberum influit.
<< Hispania I Hispania III (Valencia) >>
Suscribirse a:
Enviar comentarios (Atom)
No hay comentarios:
Publicar un comentario