viernes, 2 de octubre de 2020

Hispania (VII): Legio et Astvria


Legio et Astvria


ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Titulo Castellae tenentur ab Hispaniarum Rege Legio & Asturia. Legio Septima Germanica, Narvae, ut videtur, Imperatoris principatu stativa sua habuit ea in Hispaniae regione, quae nunc Legio dicitur, vulgo Leon; habetque ad Ortum & Meridiem Castellam; ad Occidentem Galleciam; ad Boream, Asturiam. Coluere haec loca initio Vettones, quos Ptolomaeus (1) vocat, a quibus Emerita Prudentia vocatur Clara Vettoniae Coloniae. Porro Vettones postquam primum in Romanorum venissent potestatem, prout refert AElianus lib. VII variar. cap. V, conspicati quosdam centuriones, qui exercendi sui causa deambulabant, confectoque uno spatio, redibant eadem quasi linea, idque faciebant identidem; primum rem novam in admirationem traxerunt; postea re expensa judicarunt eos infsanire, neque enim esse eorum qui saperent, eandem viam toties ire & redire; itaque se ipsis obtulere, qui eos in tabernacula deducerent, rati militis esse vel pugnare, vel iter facere, vel a labore quiescere.

Oppida habet Legionem, Astorgam, Palentiam, Zamorram, Salamancam, & civitatem Ciudad Rodrigo. Metropolis regni est Legio, quae Ptolomaeo dicitur (2); Antonino Legio Gemina. Legionensis urbs, inquit Nonius, hoc aevo nobilissima, & templo pulcherrimo conspicua; augustum sacrarium habet, in quo XXXVII Reges & unus Hispaniae Imperator sepulti sunt. Sic enim de eo scribit Marinaeus Siculus: Etsi templum quod aetate nostra civitas Hispalensis aedificat, aliis omnibus magnitudine praestat: etsi Toletanum cunctis aliis divitiis, ornamentis & specularibus fenestris est illustribus : etsi denique Compostellanum fortioribus aedificiis, & S.Iacobi miraculis & rebus aliis memorabilius est : Legionense tamen artificio mirabili, meoquidem judicio omnibus est anteponendum; in cujus claustro sacellum est, in quo jacent Reges septem & triginta, & unus Hispaniae Imperator. Vrbs nullius pene rei indiga est. Dignitate Episcopali ornata, & singulari privilegio, jam a Gothorum temporibus sedi tantum Apostolicae obnoxia est : nec Metropolitanum agnoscit. Auctor est Isidorus in hac urbe natos esse S.Marcellum centurionem & Nonam uxorem ejus, qui duodecim filios Christi martyres habuerunt.

Astorga parvum oppidum, sed munitissimum natura. Agrum illius perlabitur fluvius Torto, optimas trutas nutriens. Astorgae vicinus est Sanabriae lacus, unam leucam longus, vix dimidiam latus, quem permeat fluvius Ter. Vndas volvit instar maris exigui, piscosus admodum. Comes Beneventanus in medio lacus magnificas aedes habet super rupem conditas.

Palentia oppidum ad ripam fluminis Carracon, antiquum & nobile, Episcopatu illustre, qui ditissimis Hispaniae accensetur.

Zamora urbs ad ripam fluminis Durii, pontem habet magnificum, & agrum supra modum fertilem. Vrbs egregie munita est, totusque tractus Zamorensis scatet divite vena lapidis Cyanei, vulgo Turquesa. In ditione illius est Sagiago, multis exiguis pagis habitata a gente rustica & inventula, tam in sermone, quam in corporis cultu atque vestitu.

Salmantica Academia  toto orbe celebris Castellae veteri nunc accensetur, fluvio Tormis apposita, qui se in Durium amnem exonerat, non solum laeto agrorum proventu felix, sed & Episcopali dignitate & Equitum frequentia conspicua. Marinaeus hîc suo tempore septem millia studiorum recensita scribit.

Ciudad Rodrigo a Ferrareo rege Legionis condita, eo loco, ubi quondam fuit Mirobriga, ut munimentum esset adversus Portugallos. Sunt praetera hïc multa municipia, inter quae maximi momenti, Villa Franca, Cacabelos, Ponferrada, Vierzi agri copiosissimi caput, Ponte della Reina, Orzanaga, Ledesma natura loci admodum munita, & annonae copia dive. Sub se trecentos octuaginta habet vicos, qui circiter sedecim millia focorum continent: Betanzos, Mansilla, Villalpando, Beneventum, Saldagna, Medina de Rio sicco, Tordes-illas, Toro, vino & fructibus abundans.

Methymna cognomento Campus, etsi saepius incendium passa, soli tamen ubertate, nundinis & mercatorum commerciis ditissima, honorificis privilegiis a tributis & vectigalibus immunis. In qua neque Rex habet officium, nec Pontifex sacerdotium, quae res potius mali,  quam boni caussa est: propterea quod in sacerdotiis & magistratibus conferendis incolae plerumque crudelissime digladiantur.

Astvria

Qva Pyrenaei jugum, haud procul secundo Oceano, sub septentrionem deducitur, habitant ASTVRES, Gallaeciae portio, ut autor est Paulus Orosius lib. VI. cap. XXI, ita dicti ab Astura fluvio, qui regionem illam alluit, teste Isidoro, lib. IX, cap. II. Silius vero Italicus ab Astyre Memnonis auriga dictos credit, lib. III:

Venit & Aurorae lacrymis perfusus in orbem
Diversum, patrias fugeret cum devius oras,
Armiger Eoi non felix Memnonis Astyr.


Divisi erant olim in Transmontanos & Augustanos: teste Plinio lib. 3, cap. 3, in duodecim populos distincti. caput gentis erat Asturica, urbs magnifica, quam Ptolomaeus Asturicam Augustam vocant. hodie vero Astorga dicta.

Regio universa aspera, montibus silvisque horrida, incolae bellaces, & libertatis apprime tenaces, qua de causa non semel a Romanis defecere, & Augusti Caesaris praesentia necessaria visa, ut arma ponerent.  Vnde L. Florus sub calcem operis, periculum illius belli his verbis exaggerat: Astures per idem tempus, ingenti agmine, a montibus suis descenderant, nec timuere subtus, ut barbaris impares: & positis castris apud Asturam flumen trifario diviso agmine, tria simul Romanorum castra aggredi pararunt: fuisset & anceps & cruentum, & utinam mutua clade certamen, tunc cum fortibus etiam subito, tam cum consilio venientibus. In plana ab Augusto deducti, quo fera illa ingenia, non sexus ac silvestres plantae mutatione soli, mitescerent. Regio ipsa minii, chrysocollae, & auri praecipue foecunda. Plinius auctor est lib. 33, cap. 4, Asturicam, Lusitaniam, & Galleciam, singulis annis vicena millia pondo auri praestare, ita ut plurimum Asturia gignat. Vnde & Silius lib. I,

Astur avarus.
Visceribus lacerae telluris mergitur imis,
Et redit infelix, e¿ff?¿ss?osso concolor auro.


Asturcones eqos laudatos etiam admodum gignit Asturia, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, de quibus Silius lib. 3:

His parvus sonipes, nec Marti notus, at idem
Aut inconcusso glomerat vestigia dorso,
Aut molli pacata celer trahit esseda collo.


Martialis vero epigr. lib. XIV:

Asturum equum:
Hic brevis ad numerum rapidos qui colligit ungues
Venit ab auriferis gentibus Astur equus.

Hoc aevo divisa est Asturia in duas partes, in Asturiam de Ovieda, & de Santillana dictas: nomen illis urbes hae duae praecipue dederunt.

Metropolis Oviedo refugium quondam fuit Hispanorum & Gothorum, cum Arabes Hispaniam invaderent. Illud autem memoria dignissimum est, quod a Legione urbe recuperatio Hispaniae initium sumserit, circa annum Christi DCCXVI, postquam totam fere Maurorum & Saracenorum gens occupasset. Pelagius enim ex regio Gothorum sanguine, Fafilae Cantabriae Ducis filius, a Christianorum, qui in montosa loca Asturiae confugerant, reliquiis Rex salutatus, magna strage Maurorum edita, vix regnum orfus, hosti Legionem eripuit; ac ibidem sedem sui Principatus figens, novum castellum, quasi propugnaculum, adversus barbarorum vim & incursiones extruxit. unde Comites deinde Castellae dicti. Rejectis autem & spretis Gothorum regnum insignibus, Leonem sumsit rubrum in albo campo saevientem, quo insigni hodieque Legionenses reges utuntur. Pelagio in regno successit Fafila filius, huic improli Alphonsus Catholicus, Petri Cantabriae Ducis filius, ex stirpe Ricaredi Catholici Gothorum Regis oriundus, qui uxorem duxerat Ormisendam Fafilae sororem unicam & haeredem. In Alphonsi familia posterisque Legionis Principatus mansit usque ad Veremundum, regem Legionis XXIV; quo anno MXX sine succesore defuncto, Sanctia soror, Ferdinando Navarraeo, Castellae Regi nupta, Legionenses regnum ad Castellanum transtulit. Huic cum tres essent filii, Sanctium quidem testamento Castellae Regem; Alphonsum Legionis & Asturum; Garciam denique Galleciȩ (quȩ a conjugis majoribus acquisita, Comitatus ad illud usq; tempus fuerat) & Portugalliae nominavit. Sanctius, divisionis paternae impatiens, fratres, Alphonsum regno exuit; Garciam necativ. Cum jam  sexennium circiter regnasset Sanctius, & a Vellido fraude esset interemtus; Alphonsus, qui Toleti apud Maurorum Regem exul vixerat, non solum Legionis, quod ex patris voluntate obtinebat, recuperavit; sed & Castellae, Galaeciae, Portugalliaeque regna est consequutus. Hunc sequutus. est Alphonsus VII, Hispaniae Imparator vocari meritus.

1)     2)


<< Hispania VI (Biscaia & Gvipvscoa)                   Hispania VIII (Gallaecia) >>

martes, 1 de septiembre de 2020

Hispania (VI): Biscaia & Gvipvscoa

Biscaia & Gvipvscoa

ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Biscaia & Gvipvscoa, Cantabrorum olim sedes fuerunt maritimȩ. Fuere autem Cantabri Hispanorum omnium fortissimi, eoque Romanis pertinacissime restite---VINVERT---re, ac non nisi ultimi victi sunt; unde Horatius:

Cantabrorum indoctum juga ferre nostra.

Eorum mores eleganter describit Silius Italicus:

Cantaber ante omnes ¿h?iemisque, aestusque, famisque
Invictus, palmamque ex omni ferre labore.
Mirus amor populo, quum pigra incantuit aetas,
Imbelles jamdudum annos praevertere saxo,
Nec vitam sine Marte pati: quippe omnis in armis
Lucis causa sita & damnatum vivere paci.

Biscaja tota montosa est, silvas habet ingentes, ex quibus materia navibus ezstruendis. Mons praecipuus est S.Adriani, qui, qua Galliam spectat, humana opera pertusus est, ad commeantium ultro citroque necessitates. Ejusdem indolis est cum Guipuscoa & Alava provinciis, ferro dives, populo frequens, qui exemtus est ab omnibus oneribus.

Biscaja quidem leucas undecim in longitudinem, & totidem in latitudinem patet. Viginti vero & unumm municipia habet muris cincta cum suis pagis, quorum praecipua Laredo, Vermeja, ad perpulchrum maris sinum sita, & Ordugna. Bilbao urbs Cantabriae praecipua, non solum ob situs opportunitatem, sed & ob uberem annonae copiam, & mercatorum insignem concursum. Sita est loco plano, duobus a mari milliaribus, loco egregie portuoso. Aëre utitur temperato & salubri. qua continentem spectat, magnos montes objectos habet. Lanae hic commercium summopere viget, ita ut quotannis circiter quinquaginta naves in varias partes hic onerentur. Puellae hic passim incedunt capite nudo & tonso capillitio, nec virginibus fas est, antequam nuptae sint, aut capillum alere, aut caput peplo velare. Bilbao dictum putant quasi Belvao, id est Bellum vadum, commutatione literatum Hispanis familiari. Condidit urbem Didacus Lopeus de Hazo, Cantabrorum Princeps, anno a Christo nato MCCC aut circiter. Per hoc oppidum in reliquiam Hispaniam importatur, quicquid Anglia, Gallia, Belgica mittunt; per idem ipsum exportatum, quicquid cum iisdem aliisque regionibus communicat Hispania. Reperire hic est cives, qui soli quotannis suo aere tres quatuorve naves aedificari curant. Ab altera parte opidulum habet in ora maritima, Potugalette vulgo dictum, a quo rivus quidam, non solum in hanc urbem, sed in ipsas etiam domos influit. Sunt etiam in Biscaja portus nobilissimi. Nec piscium ullum genus requirit, cum & optimos habeat, & copia maxima, eosque recentes. Marfaritas largiuntur cochae, licet ignobiliores. Gens ipsa comitate, elegantia, affabilitate commendabilis.

Omnibus Hispaniae populis subactis & in Romanorum potestatem adductis, soli cum Asturibus aliisque vicinis vinci non potuerunt. Debellavit tandem ferocissimam & pugnacem gentem, bello fere quinquennali fractam, C. Caesar Octavianus Augustus, ipse contra eos reliquosque Romanis nondum parentes profectus. Subjugavit autem Cantabros Vipsanii Agrippae, ceterorumque Legatorum, quos secum duxerat, industria & fortitudine.

Feci supra mentionem montis D.Adriani. In hoc antrum est, sive via, qua in Galliam tenditur, per quam viatores ultro citroque commeant, haud aliter, uti per Pausilipum in Italia, prope Neapolim. Hic enim in Biscaja via lapidea, per antrum hujus montis recta ducit, incipiendo a pago Galerotta, qui quinque millibus pass. ab oppido Victoria distat, ubi ob asperrimam itineris difficultatem, incommodus equorum usus, qui proinde manu ducendi sunt, & quia summa montium juga abrupta & impervia, glacies, nivesque perennes nulla profectione superari possunt. Nam glacie & perpetuis nivibus candent, imo horrent semper. Infra saltus ac scopuli valde difficiles, ut necessitas ipsa, & industria artem modumque invenerit, quo montem pervium faceret, & cryptam effoderet, mediocriter quidem latam, longam vero in quantum sagittae jactus se extendere queat. In ingressu a latere Hispanico subobscura est, aliquantulum deorsum ducens, & in medio ad latu sinistrum vergit. ubi deinde ad exitum, veluti stella, gratum lucis beneficium affulgere incipit, & qua parte Galliam respicit, muro & porta clauditur. Hujus cryptae tanta est commoditas, & compendium, ut non immerito alterum (I), quasi molestiarum & laboris ademtorem hunc montem appellandum existimen. Exuperata hac crypta laetum se offert hospitium, in quo peregrinis jucundae & grata refectiones praebentur. Iuxta est sacellum D.Adriano sacrum, unde monti & cryptae nomen. Inde mons in clivum se paulatim subducere incipit, unius milliaris itinere, & via, Appianae similis, lapidibus strata, Romanorum opus creditur. Hac transeuntes ut plurimum nomina sua scopulis & cautibus, quae hic, veluti Marpesiae ac magnae, non desunt, ferro insculpere solent, unde infinita nomina, insignia, & annorum numeri ibi conspiciuntur, ab iis notati qui per salebrosas istas Pyrenaei cautes iter fecere.

Gvipvscoa ad Ortum Vidosone amne clauditur cum Pyrenaeis: ad meridiem Navarrae regno: ad occasum est Biscaja: ad Arctum Oceanus Cantabricus. Incolae apud Ptolomaeum Varduli nominantur. Regio est montosa, ubique ferri & chalybis ferax, adeo ut nubilli terrarum major sit ferri abundantia aut praestantia. Vnde hinc omne genus ferramentorum utensilium in vicinas regiones magno incolarum emolumento exportatur. Bellica quoque instrumenta, ut sunt bombardae, arcubalistae, sclopeti, loricae, enses, aliaque, tanta hic copia parantur, ut non tantum ab omnibus expetantur, sed & omnibus ubertim suppeditentur. Gens quoque ipsa bellicosissima. Martis officinam, regionem, & incolas ejus, operarios vere dixeris. Qui maritima tenent, navigationi ut plurimum operam dantes, ex piscium, quos Baccalaos vocant, captura, & balenarum quaestum faciunt. Harum adipem in ahenis decoctam, liquefactamque, & cadis impositam longe lateque distrahunt. Liquorem vulgo Traan vocant. Sal quoque hic coquitur, in loco, quem salinas appellant. illud cum avena aut lini semini miscent.

Cum autem haec regio lingua omnino differat a ceteris Hispanis, usu venit, ut quamplurima loca duo vel plura nomina secundum linguarum differentiam fortiantur, quorum quaedam enumerabo. Sunt autem hȩ civitatum synonymae voces. Salinas, Gaça, utrumque idem sonat quod sal Latinis. Mondragón, Arrasat : Monreal, Dena : Aspeitia, Vrazueitia & Salvateirra de Traurgui : Olite, Arriveri : Renteria, Viella nueva de Oiarcum : Penna Oradada, Puerto de S. Adrian : Elicaur, Licaur : Marquina, Elgoyvar : Azcoytia , Vrazgoitia, & Miranda de Traurgui : Araxa, Arayça. Aralar mons dicitur quoque Araua, & Vidoso fluvius medius est inter Galliam & Hispaniam.

A tribus fluminibus secatur praeter sex & viginti minores amnes, qui partim in haec influunt, partim per se descendunt in mare, quorum ripae, praesertim dextrae, habitationibus frequentes.

Metropolis Tolosa ad Araxis & Oriae confluentes. Placentia, ubi fabrorum copia: Motrico, vel ut alii scribendum putant, Monte de Trico, a scopulo cognomine, qui oppido imminent. Fuentarabia, quae olim Flaviobriga. Ad littus Denia, Eria. S.Sebastian municipium grande & commerciis dives, portum habens non modo commodum, sed & munitum: Ore quippe angusto & duabus arcibus utrinque adversus subitos hostium incursus praemunito. Passagio & Fonterabia. Passagium portum habet commodum & satis tutum, ore licet arctiore, & scopulo conspicuo eidem objecto, ceterum mari satis profundo, & nullis vadis aut brevibus inquinato.

Incolae iisdem cum Biscainis sunt moribus, eademque utuntur lingua. Natura sunt ingeniosi, civiles, exculti satis, ad alliciendum faciles, honoris cupidi, suorum privilegiorum defensores acerrimi, agiles, animosi, ad tractanda omnis generis arma dexterrimi, & ad militiam proclives. Mulieres validae sunt, robustae, virahines verae, corpore bene habito, nec ineleganti forma.

(I)

<< Hispania V (Navarra)                   Hispania VII (Legio et Astvria) >>

sábado, 1 de agosto de 2020

Hispania (V): Navarra

NAVARRA REGNUM
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Navas vocant Hispani agros arboribus purgatos, in quorum circuitu silvae sunt & dumeta. Ab his navis putant quidam hoc regnum dici Navarram, quia in ea multae sint istiusmodi nave. Loca haec olim insedere Vascones, Berones ad Berum fluvium: Suessßitani, Bergislani, Caristi. Veteribus hic notae fuerunt urbes, Pompelon, Straboni (1), quam a Pompejo quidam nomen habere putant. Item Cascantum, cujus in nominis Tiberii mentio. Et Iuliobriga Cantabrorum vetus oppidum, ad Iberum: & in ejusdem ripa Calagurris, patria Fabii Quintiliani. Hieronymus ex Chronico Eusebii: Quinctilianus, ex Hispania Calagurritanus, primus Romae publicam scholam tenuit, & salarium a fisco accepit & claruit. Ausonius quoque ubi memorat Rhetores Burdigalenses:

Primus Burdigale columen dicere, Mivervi,
Alter Rhetoricae Quinctiliane togae.
Adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,
Non sit Burdigale dum cathedra inferior.

Irrigat & transit Navarram Iberus, vulgo Ebro, ortus in Cantabris, qui secundum radices Pyrenaei montis rivulorum aquis crecens, totam quam lata est, Hispaniam dividit, nisi quod Austrum versus, qua in Mediterraneum mare se exonerat, paulo longinus a montibus recedit. Navarra olim satis ampla fuit, nam & Biscajam, & Logronnum, & Calahorram complectebatur. Nunc ab una parte Pyrenaeo, ab altera Ibero concluditur, nisi quod Tudela cum aliquot oppidulis trans Iberum jaceat.

Dividitur in sex partes, quartum capita sunt; Pompelona, Calahorra, Stella, Tudela, Olite, Sanguessa, S.Guan di Pie di Porto. Praeter quae minime reticenda sunt, Alfaro, Taffaglia, & Viana. Pompelona condita est a Pompejo, cum, sublato per domesticas insidias Q. Sertorio, sedatisque Hispaniae montibus, ad optatum triumphum festinaret, unde Pompejopolis vocata fuit, teste Strabone lib. 3. Metropolis est regni Navarrae, sita haud longe a Pyrenaeis montibus ad flumen Argam, in fertilissimis campis. Magna est & opulenta urbs, firmo muro cincta, & castellis duobus, uno intra, altero extra muros egregie munita. In toto regno, inquit Boterus, non credo supra viginti millia focorum esse. Duas in Hispania citeriore Calaguris nomine fuisse urbes, auctor est Plinius; quarum una Nascisa cognominata, inter Nascisos populos collocata, prope Oscam, quam & Municipium Calagurim Iuliam Nascisam ex antiquo dicunt vocari, Ambr. Morales & Hier. Surita: cjus hodie ne vestigia quidem supersunt. Altera vere Calaguris fibularia vocata, Calagorina Ptolomaeo; nostro aevo Calahorra dicta. Sita est urbs ad Iberi amnis ripas, & quidem in monte, unde Paullinus ad Ausonium:

Montanamque mihi Calagurim & Bilbilim acutis
Pendentem scopulis, collemque jacentis Ilerdae,
Exprobas?

Rara in primis in duces suos fide, sed in Q. Sertorium clara admodum, quae nec morte ejus interrupta fuit. qui ut auctor est Val. Max. lib. 7, cap. 6, Quo perseverantius interemti Sertorii cineribus, obsidionem C. Pompeji frustrantes, fidem praestarent, quia nullum jam aliud in urbe eorum supererat animal, uxores suas, natosque ad usum nefarie dapis verterunt, quoque diutius armata juventus, viscera sua visceribus suis aleret, infelices cadaverum reliquias salire non dubitavit. Iugi tandem obsideione eam Afranius Cn. Pompeji legatus occupatam, caede incendioque delevit.  Cujus fidelitatis memor Aug. Caesar Cohortem Calaguritanorum, in corporis subu custodes delegit, ut auctor est Suetonius in Augusto. Oppidum S.Ioannis pedis portus cognominatum, in altissimis montis jugis positum, cujus montis ascensus est duodecim millium passuum undique fontibus uberrimus, & multarum rerum feracissimus. Plurimum hic effoditur ferri. In jugo praeterea montis planities est & campus amoenus, omnique tempore viridis. Navarrae appendix est Rioscia provincia, ad latus Idubedae montis sita, coelo salubri & solo, vini, frumenti, & mellis feraci. Oscia amnis haud longe a S.Dominico de la Calzada ortus, in Iberum descendit prope Haro. Ibidem est Magera (sic), Navarrete, S.Dominico, Guardia, Bastida.

Solum regni hujus magna sui parte fertile, aer salubris.

Navarrae Regnum quomodo ad Hispanum pervenerit, ex Mariana.

Ioannis Arragonum regis obitu anno MCCCCLXXIX, ut necesse erat, & ut testamento illius cautum erat, diviso imperio, Ferdinando Arragonii accessentur. Eleonora princeps materno materno jure Vasconum regnum obtinuit, annum jam septimum viduata viro, quodipsi brevissimum fuit, & vix menstruum. Quatuor filios genuit, Gastonem natu maximum, Ioannem, Petrum, Iacobum: filias quinque, Mariam, Ioannam, Maegaretam, Catharinam, Eleonoram. Gasto obiit, Francisco Phoebo & Catharina relictis. Ioanni Narbonis auro paterno redemtae urbis principatus fuit. Liberi Gasto & Germana. Gasto ad Ravennam caesus, Germana Ferdinando Catholico post Elisaben defunctam nupsit. Petrus a Sixto P.R. Cardinalis factus. Iacobus coelebs vixit. Maria Guiljelmo Montis-ferrati Marchioni: Ioanna Armeniaco Comiti Ioanni nupserunt; Margareta Francisco Britanniae Duci Annam peperit, quae Ducatum illum in regiam Gallorum familiam intulit. Catharina Gastoni Fuxensi Candalae Comiti juncta filios duos genuit, unam filiam, quae Ladislao Hungariae regi nupsit.

Eleonorae itaque defunctae sucessit Franciscus Phoebus XI annos natus, sub tutela matris Magdalenae, & Petri Cardinalis patrui sui: anno demum MCCCCLXXXII obiiy, postquam regiis insignibus decoratus esset, nondum ducta uxore. soror Catharina regnum suscepit, quae Ioanni Labretano nupta imperium ad Gallos transtulit. Narbonensis quidem injuriam sibi factam expostulabat, Francisco & Catharina Gastonis fratris liberis in regni sucessione praelatis, cum Gastone ante matrem Eleonoram defucto, ipse propinquior matri esset, quam nepotes. Sed Ferdinandus contra Narbonensem sensit. Multa vero postea sinistra de Navarrae rege suspicari coepitm quasi in Galliae Regem pronior, aliquid mali secreto ipsi machinaretur. Itaque praeter sacramentum ab arcium praefectis in verba Regis Catholici universa ditione factum, Senguessam & Vianam urbes, quasi fidei pignora acceperat. quas tamen anno 1500 reddidit, Magdalena filia regum Navarrae unica in aula reginae veluti obside accepta. Verum minoris precii illud pignus factum est, prole mascula iis regibus nata in ipsem paterni regni; cui Henrico nomen fuit. Magdalena dein in Hispania extincta.

Lerini Comitem factiosum hominem rex Navarrae omnibus opibus & urbibus, quas in Navarra tenebat, exuerat; illius filium Ludovicum Beaumontium Ferdinandus fortunis paternis restituere maximopere cupiebat. Quaedam hostilia tentata, sed clam & quasi privatim. Bello deinceps in Italia ardente inter Pontificem Caesaremque, & Gallum atque confederatos, cum Navarrae rex Gallorum Regi haud dubie faveret, Pontifex hac arrepta occasione, quod Ecclesiae hostibus faveret, & Pisani conventus patres Pontificis utique jostes complecteretur; regem & reginam Navarrae execratione devinctos, ditione omni spoliandos omnibus Principibus propinat. Suspecta (inquit Mariana) Ferdinandi Regis fraus erat, & paulatim in plures manare coepit rumor, eo annitente severum decretum prodiisse. Misit itaque Ferdinandus Legatum, qui officii admoneret, & ne cum Gallo rationes miscerent, aut Ecclesiae hostibus opem ferrent, denique filium obsidem postularent. Iniqua postlutatio regibus Navarrae visa, itaque nihil impetratum. Ex eo belli causae quaesitae, cujus hic exitus fuit, ut reges tota Navarra a Ferdinando pellerentur, ipseque Navarram tanquam sequester, sed regis titulo, obtinuit. Facto species praetenta, Ioannem regem pactis conditionibus non stetisse. Armis Gallicis & regiis aliquoties repetitum, sed frustra. Ferdinandus denique Castellae regno Navarram univit anno 1515. Ex eo constat, ait Mariana, Ferdinando destinatum prorsus animo fuisse, eam ditionem nunquam abdicare, quasi sui juris, non secus ac alios principatus, neque ulla religione moveri, ut ab ea sententia decederet. Sic variis sermonibus prae se tulit. Viribus potiori argumenta nunquam desunt, ad retinendum, quae armis occupavit. Si verum fateri licet, inquit, nonnullis Ferdinandi causa praesidiis fulciebatur, neque contemnendis nec prorsus inanibus. Primum Pontificis sententia reges veteri fuisse ditione spoliatos: deinde in reges Castellae translatum jus Clarae uxoris Henrici IV Castellae regis, ipsius voluntate & donatione, quo tempore a saevo patre ad non dubium exilium data est in Gastonis Fuxensis sororii potestatem, ejus nece oppido cupientis, quae jure potior erat, quippe major natu, Vasconum imperium ad se trahere, tertio Germanae uxoris suae jure, quod post fratrem defunctum ipsi competebat. Haec ille.

(1)

<< Hispania IV (Arragonia et Navarra)                   Hispania VI (Biscaia & Gvipvscoa) >>

viernes, 10 de julio de 2020

Hispania (IV): Arragonia et Navarra

ARRAGONIA ET NAVARRA
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Svperiori aevo Hispania in duodecim regna fuit vivisa; Legionis, Castellae antiquae & novae, Arragoniae, Portugalliae, Navarrae, Granatae, Valentiae, Toleti, Gallaeciae, Algarbiorum, Murtiae, Cordubae. Ex quibus priora quinque majoris famae nominisque fuerunt, & continuam habuerunt Regnum seriem. Ea autem tandem ad tria contracta sunt: Arragonense, sub quo Catalaunia & Valentia comprehendebantur: Castellanum, sub quo Biscaja, Legio, Asturia, Galaecia, Estraemadura, Andaluzia, Granata, Murtia, utraque Castella, & denique Navarra: Portugallicum, sub quo Algarbiorum.

Arragonia ad Ortum terminatur fluvio Cingia, ad Occidentem montibus Cauno & Molina, quos ferri fodinae nobilitant; ad Septentrionem fluvio Ibero, ad meridiem Brabanzae jugis. Habet praeter Caesar-Augustanam metropolim, haec oppida: Balbastro, Huescam, Iacam, Tarrazzonam, Albarazin, Tervel, & circiter septuaginta alia municipia muro cincta, pleraque exigua, & quae non supra quingentas casas numerent. Nam cum solum multis locis nitrosum sit, & aquarum penuria laboret, plures incolas uno loco alere vix potest.

Caesar-Augusta (hodie Saragossa) jure (inquit Nonius) inter nobilissimas totius Hispaniae urbes refertur: quam Ptolomaeus in Edetania collocat, ut & Plinius; qui etiam Coloniam immunem, & primo Saldubam vocatam dicit. Pomponius vero Mela, suo tempore nobilissimam Tarraconensis provinciae urbem, ex mediterraneis dicit fuisse. Sita est ad amnem Iberum loco campestri & patenti, in qua sive soli ubertatem, sive situs amoenitatem, urbis nitorem & ornamenta requiras, nihil in ea deesse reperies; aediumque splendore nulli Hispaniarum urbium ¿s/f?ecunda, quae e laterculo coctili ut plurimum sunt. plateas latas & apertas ac pontem habet egregii operis, quo Iberus transitur. Templa majora XVII, monasteria XIV, & alia minora fana & sacella: augustissimum templum Neustra (sic) Sennora del Pilar. Vrbem hanc a Marius recepit rex Alphonsus anno 1118. Episcopatus est antiquissimus: tempore vero Alphonsi XI, a Ioanne Pont. Max. in Metropolitanam dignitatem mutatus: cui quatuor parent subditi Episcopi, Oscensis, Turiassonensis, Pompelonensis, Calaguritanus. Balbastro nobilis urbs ad ripam Veri, ager illius fertilis & olei imprimis ferax. Huesca, olim Osca, episcopali dignitate praedita, Academiam habet antiquam, & a Sertorio, ut volunt, institutam. Antonius Augustinus & Hieronymus Surita ex antiquis nummuis ajunt urbem Victricem cognominari. Incolae nulla re magis gloriantur, quam D.Laurentium civem habuisse, invictum illum Christi athletam, qui Romae sub Decio Imp. martyrio affectus fuit. Iaca, hic Philippus II arcem quinque propugnaculis haud ita amplis communivit, dubium an contra Francos, an contra Arragonios tum tumultuantes. Albarazin urbs (quam veteres Loberum Turiamve dixerunt, inquit Mariana) in tumulo sita est & egregie a natura munita. Tervel opulenta civitas & mercatoria, habet Episcopatum. Tarrazona (inquit Nonius) in Castellae & Arragoniae limitibus sita, non procul a monte Cauno, quem incolae Mancayo (sic) vocant: camporum glebis felicissima & annonae copia abundans; episcopali dignitate a multis seculis ornata. Calatajud vel Calatajuda, in campestri loco, ex ruinis nata Bilbilitanis, quae cum multis aliis antiquitatum monimentis, medio milliari Hispanico ab hoc oppido hodie visuntur, in colle, qui vulgo Bambola vel Baubola, alludente ad urbis jacentis appellationem nomine. Cingitur mons ille in orbem fere ab Salone flumine; quem situm Bilbili tribuit alumnus ejus & civis Val. Martialis lib. X, Epigr. CIII:

Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri
Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis.

Sic Paullinus ad Ausonium, Bilbilim acutis scopulis pendentem, prodit. Quod autem in monte, altam vocat idem Martialis scribens ad Licinianum lib. I, Epigr. L:

Videbis altam Liciniane Bilbilim
Equis & armis nobilem.

Sic idem Martialis lib. X, epigr. CIV, ad librum suum:

Hispanae pete Tarraconis arces:
Illinc te rota tollet, & citatus
Altam Bilbilin, & tuum Salonem
Quincto forsitan essefo videbis.

Auro ferroque superbam facit Bilbilim idem Poeta libr. XII, Epigr. XVIII:

Me multos repetita post Decembres
Accepit mea, rusticumque fecit,
Auro Bilbilis & superba ferro:
Hic pigri colimus labore dulci
Botrodum, Plateamque: Celtiberis
Haec sunt nomina crassiora terris.

Inter Bilbilim & Segobrigam (quae hodie Segorbia putatur) Sertorius & Metellus memorabili praelio conflixerunt, ut apud Appianum & alios est legere. Hodie est una ex praecipuis Arragoniae urbibus; subdita Tarressonensi Episcopo. solum habet foecundum, frumenti, vini, olei, frugiferarumque arborum patiens; omnis generis opifices alit: in convalle posita, Salone flumine alluitur: Qui, licet nec lato alveo tumeat, nec auriferis arenis superbiat, nulli tamen cedit ferri gloria: omni enim ferro ipsius aqua est violentior. Aquȩ enim temperamento, ferrum acrius robur & miram duritiem acquirit: unnde Martialis, ubi de Congedo amne egit, subdit:

Quibus remissum corpus astringens brevi
Salone qui ferrum gelat.

Et lib. V, Epigr. VI, ubi de Bilbili:
Quem fluctu tenui sed inquieto
Armorum Salo temperator ambit.

Idem hic amnis videtur, qui Iustino libro ultimo Bilbilis vocatur, praesertim cum illi maximam ferri temperiem adscribat, adeo ut nullum apud eos telum probetur, inquit, quod non aut Bilbili flumine, aut Chalybe intingatur; quae certe Saloni inprimis quadrant. nullus enim praeter Salonem ferri gloria in Hispania notior est, nec ea de caussa magis celebris. Potuit enim ab adjacente urbe Bilbilis vocari. Praeter has civitates sunt alia quinque in Arragonia municipia, quae civitatum privilegiis gaudent, Tauste, Exea, Sadava, Sos, Onacastiglio. Iacae vicinum est monasterium S.Ioannis de Pegna, ubi monumenta regnum Sobrarviae visuntur, cujus regni caput fuit Aynsa; unde sese diduxit Ripagorziam, & postmodum complexum fuit (inquit Boterus) Comitatum Arragoniae, ita dictum a flu. Aragone, quod prope lacum labitur: & limitibus sensim productis in rgnum evasit, absorptis regnis Sobrarviae & Ripagorsiae. Ripagorziae caput est Benavare cum aliquot municipiis, (inter quae est Venasque, & Rode) & circiter trecentis sexaginta pagis; & in Sobrarvia sexaginta.

Sunt & alia Arragoniae opida: Barbastrum, arcubus ferries nobile; (Nota1) Ptolomaeo; Bortina Antonino, ut nonnulli censent. Putat tamen Surita Bortinam sua nunc ostentare vestigia ad Almuderar oppidum, ibique inter alia conspici quasdam viae erutae substructiones. Monsonium in regni situm umbilico ad Cingae ripam, cui collis imminet, a quo nomen oppido: Conventibus regnorum Arragoniae, Valentiaeque & Principatus Cataloniae celebris sedes. Fere est, ut Hieronymus Surita, cui emndatius debemus Itinerarium quod sub Antonini Augusti nomine circumfertur, censeat esse Toloum Antonini: ait enim inter Barcinonem & Caesaraugustam nullum exstare oppidum, quod isti applicare mansioni certo audeat: vulgo Monçon; fertilis agri & aprici situs. Fraga, inter Ilerdam & Caesar-augustam; Gallicum Antonino, ut Varrerius censet; alii Gallicum locant, ubi nunc Cuera, in cujus agro vetustorum pavimentorum vestigia visuntur: fluvius ibi nomen retinet, qui Gallego nominatur: cui jure vetustas Gallici nomen tribuit; quod summo transcenso Pyrenaeo supra oppidum, cui Salientis nomen impositum, in ipsa terra Gallica oriatur. Gurrea olim Forum Gallorum, Antonino inter Caesaraugustam & Pyrenaeos. Ayerbium, in cujus solo quondam stetit Ebellinum, Antonino & aliis nominatur.

Piaculum pene asset Iberum preterire nobilissimum Hispaniae amnem; quippe qui toti Provinciae, Iberiae nomen decit, ut multis placuit; qui teste Plinio lib. III, cap. III, navigabili commercio dives, oritur in Cantabris, haud procul oppido Iuliobriga, CCCCL M.P. fluens, navium per CCL M.P. a Varia oppido capax. Idem tamen exactius lib. IV, cap. XX, a portu Victoriae Iuliobrigensium fontes Iberi XL M-P. abesse scribit. Florianus vero Occampius pensiculatius ejus exortum rimatus, dicit non procul ab Aguilar de Campo (loco id nomen est) Iberum binis fontibus scatutire, & ab incolis indigetari Fontible, quasi Iberi fontes dicas. Multis hic stipatus fluminibus, a septentrione in austrum fertur, cum caeteri Hispaniae fluvii ab ortu in occasum delabantur. in causa est Idubeda mons, a quo in occasum ire prohibetur, unde in autrum necesse se flectit, multas & illustres praeteriens urbes, infra Dertosam, indignanti similis, mari se infundit, tanto quidem impetu, ut ultra quinquaginta passus Mediterranei maris salsas undas edulcoret. Nobilitatus etiam Luctatii Catuli foedere, quo inter potentissimos populos, Romanos & Carthaginenses, utriusque imperii terminus est constitutus: unde prima Hispaniae divisio, Vltra Iberum & Cis Iberum, manavit. Sed & praeter hunc Iberum amnem, alterius in eadem Hispania meminisse videtur Festus Avienus, & in Baetica statuere; nam cum multa de Tartessis dixisset, subdit:

Iberus inde manat amnis, & locos
Foecundat unda : plurimi ab ipsa ferunt
Dicto Ibero, non ab illo flumine
Quod inquietos Vascones praelabitur.

Vnde forsan Florianus Occampius Baticae fluviolum Rio Tinto, vocatum olim fuisse dicit Iberum.

Arragonia magna sui parte solo est aspero atque sicco, praesertim versus Pyrenaeum, ubi integri diei itinere nullae habitationes obviae sunt. Non tamen desunt aliquot valles optimarum frugum fecundae, & fructuum omnium feraces , ubi aqua rigantur. Non minus sterilis est trans flumen, ubi vix ullum oppidum ocurrit alicujus momenti, praeter Calatajud. Ipsi Arragonenses fidi sunt & propositi tenaces.

Regimen quod attinet, Hispaniae regnu haud dubio absolutum est, sed non in omnibus suis regnis Rex parem & aeque absolutam possidet imperandi potestatem. Nam Arragonum, ante ereptam ipsis a Phillippo II Hispaniarum rege libertatem, magna fuere jura, privilegia, ac immunitates, quas ipsi sui juris effecti sibi dixerunt, condito supremo magistratu, cui Iustitiae nomen imposuerunt, qui secundum eas jus diceret. Postea Reges elegerunt, qui genibus Hexis & capite aperto tactis SS. Euangeliis coram Magistratu eas se servaturos religioso sacramento obstringunt, antequã eis proceres ac Magistratus obedientiae jusjurandum praestent. Electio Regis usque ad Petrum ab acinace dictum mansit, qui in Comitiis tenuit, ut, electione sublata, Reges a gente peterentur. Inde nomen ¿s/f?ortitus, quod caput de electione Ordinum consensu abolitum acinace publice discidisset. Caeterum abolita electione, libertatis leges denuo confirmatae sunt, lege unionis ob id condita, cujus haec duo capita recensentur, quibus jus est Orbinibus; si Res patrias leges violet, novum in ejus locum creare, & citra crimen Majestatis ad tuendam libertatem federationes inter se & cum vicinis Principibus inire. Id cum durum Castellensibus videretur, qui Reges legibus solutos colunt; Ferdinando Arragonio, qui Isabellam Castiliensem in uxorem duxerat, persuadere voluerunt, ut eas leges tanquam regiae dignitatei contrarias antiquaret. Verum ille insita seu modestia, seu dissimulationes, prudentissime respondit, side religione data, se prohiberim quo minus id faceret, & alioqui sic existimare, aequilibrio potentiae regni Regisque salutem publicam contineri, & si contingerent aliquando alterum alteri praeponderare, procul dubio alterius aut utriusque ruinam ex eo sequuturam. Praetera tribunal in regno ab initio institutum, cui summus ille Magistratus cum XVII viris praesset, Manifestationis nomine vulgo indigetatum, ad quod ex aliis reliquis subselliis supremis, necnon etiam Ecclesiasticis provocatio est, & in quo Rex partis tantum vice fungeretur, non autem Iudicis aut Magistratus partes sustineret. Verum Philippi II Hispaniarum Regis non eadem mens fuit, quae Ferdinandi. Nam cum Secretarius illius Antonius Perezius e carcere in Castellae regno elapsus ad urbem Caesaraugustanam profugisset, & se in consessu illo Iustitiae supremae purgare vellet, & in illum finem defensionem ad objecta crimina scripto esset complexus; Regi ministri eum ad Inquisitionis revocarunt, quod est judicium in Arragonia, ut Visitationis in Castella, ad enervanda patriae libertatis jura, a Regibus in eos, qui publica munera gesserunt excogitatum. Post varias turbas Perezii causa exitatas, Arragonis acriter pro liberate avita tendentibus, Rex privilegiorum civitatis Caesar-augustanae, in qua haec contentio agebatur, imminuendorum (quibus jam pridem Reges insidiabantur) occasionem avide arripuit, & exercitum summa celeritate conscripsit, eique Alfonsum Vergam praefecit: a quo & Caesaraugusta capta, & Ioannes Nuca, Iustitia Arragonum, ut vocant, securi percussus. Vrbs ex eo diu militari praesidio vexata, quod non nisi post biennium inde deductum fuit, & primum firmato S. Inquisitionis palatio, quod extra muros erat, & tanquam arce urbi cum idoneo praesidio imposita. Ita tandem libertad Arragonum sensim labefactata fuit. Vt appareat, quibus illa libertas legibus innexa fuerit, leges, quas ante inaugurationȩ Regi jurejurando primum confirmandas dixerunt, hae sunt: In pace & justitia regnum regito, nobisque foros meliores (Fori illis leges sunt) irrogato. E Mauris vindicabunda dividuntor, inter Ricos homines non modo, sed etiam inter milites ac infantiones, peregrinus autem homo nihil inde capito. Iura dicere Regi nefas esto, nisi adhibito subditorum consilio. Bellum aggredir, pacem inire, inducias agere, remve aliam magni momento petractare caveto Rex, praeterquam  Seniorum annuente consensu. Ne quid autem damni, detrimentive, leges, aut libertates nostrae patiantur, Iudex quidam medius adesto, ad quem a Rege provocare, si aliquem laeserit, injuriasque arcere, si quas forte reipubl. intulerit, jus fasq; esto. Porro medius hic magistratus primum Iustitia major, deinde Iustitia Arragonum est appellatus, cujus hoc munus erat, inter Principem & subditos suos judicare. Cunque jam nimia hujus Magistratus autoritas videretur, anno MCCCCLXVII in Comitiis Caesaraugustae est constitutum; ut quotannis semel Magistratus hic censorio septendecim virorum judicio ex quatuor Regni Ordinibus conflato subjaceret. Inquisitionem vocant hunc actum: vulgo Enquesta.

In Comitiis Arragonum, nisi ad unum consenferint omnes, omnes censentur dissentire. Comitia autem a quoquam alio, praeterquam ab ipsis Regibus, haberi non possunt. Ab iis vero tribus pontissimum de causis indici consueverunt. I, Suppetiarum ferendarum, exigendique (ut vulgo loquuntur) Servitii causa, dum eos magna aliqua premit necessitas, regiumq; aerarium bellorum sumptibus es(sic) exhaustum. 2, Innova cujusque Regis successione. 3, Vt pro temporum varietate leges dentur Reip. consentaneae. Nam apud Arragones publica lex neque rogari neque abrogari, nisi de Regis ac regni simul consensu potest. Porro Comitia haec tribus tantum Ordinibus constabant, Nobilium, Equestrium, & Civicorum sive municipatium, anno demum MCCC quartus Ecclesiasticus accessit. Hos quatuor Ordines, vulgo Los quatro Braços del Reyno vocant. Evocantur per literas, quas appellant Cartas de Lamiento. Non possuntautem ultra quadraginta dies differri. Praeterea in singulis civitatibus & oppidis per ipsum Regem Iustitiae constituuntur, qui de causis habitantium in illis civitatibus & oppidis atque eorum terminis, cognoscant & judicent. In quibusdam autem locis sunt Iudices, in quibusdam Alcaldes. In singulis item locis Officiales a Rege constituuntur, quorum alii Zavalmedinae, id est, Vice-domine civitatum dicuntur; alii Bajulii; alii ¿Merihni?; qui omnes & compulsiones facere, & mandata Regis & sententias judicum executioni mandare & pignora capere tenentur, secundum juris formam.

Apud eosdem Arragones olim qualitates & status hominum variis nominibus discernebantur. Nam alii dicebantur Rici homines, qui inter optimates gegnere & nobilitate anteibant, principemque in republica obtinebant auctoritatem & locum: qui & Barones fuerunt vocati: licet antiquitus etiam Duces & Marchiones & Comites hoc nomine censerentur. Eorum autem quondam tanta dignitas & potestas fuit, ut Regiae pene par esset. Duplicesque olim fuere, de Natura, & de Mesnada; quorum illi prosapiae antiquitate praecellebant. Rici homines de Natura, quasi majorum gentium patricii apud Historicos celebrantur; Cornelii, Lunae, Azagrae, Vrrae, Alagonii, Romei, Focii, Enleazae, Lizanae. Rici homines de Mesnada, quas. minorum gentium patricii, hi commemorantur; Verguae, Mazae, Tramacetii, Atro-Sillii, Antillionii, Ortizii, Atorelliae, Ataresii, Tizonii, aliique.

Qui ordinem Ecclesiasticum Arragonia constituunt, hi sunt: Archiepiscopus Caesaraugustanus: Hujus suffraganei sunt, Episcopus Oscensis vulgo Huesca : Episcopus Iaccensis, vulgo Iaca : Episcopus Turiasonensis, vulgo Tarazona : Episcopus Barbastrensis, vulgo Barbastro.

Archiepiscopus Tarraconensis: Illius suffraganei sunt: Episcopus Barcinonensis, Episcopus Gerundensis, vulgo Girona, Episcopus Ilerdensis, vulgo Lerida. Episcopus Helenensis, sive Elnensis, Episcopus Vicensis, vulgo Vich, Episcopus Celsonensis, vulgo solsona. Episcopus Vrgellensis, Episcopus Dertusanus, vulgo Tortosa, Episcopus Tervel, Episcopus Albarrazin.


Reges Arragoniae

Primus Arragonum Rex omnium calculis numeratur Ranimirus, anno 1018, regnavit annos 40.
2 Sanctius 1058, regnavit an. 36, qui & Navarrae Rex fuit.
3 Petrus, qui & Navarrae, 1094. regnavit annos 14.
4 Alphonsus, Petri frater, 1108. an. 18.
5 Ramirus, Alphonsi frater 1126. an. 18.
6 Raimundus Berengarius Comes Barcinonensis, 1145, jure conjugis Petronellae, in Arragonia regnavit an. 32.
7 Alphonsus II, Raimundi F. 1169, regnavit an. 34.
8 Petrus II, Alphonsi F. 1203. an. 10.
9 Iacobus, 1213, an. 62, mens. 9. Hic Baleares Insulas & Regnum Valenciae & Murtiae a Mauris recepit.
10 Petrus III, 1276, regnavit an. 9, Siciliae Rex factus.
11 Alphonsus III, 1286, an. 6.
12 Iacobus II, 1292, an. 35.
13 Alphonsus IV, 1327, an. 8.
14 Petrus IV, Alphonsi IV ex Tyresia Guilielmi Dantensii F.Iacobi II N. Obiit 1387. Vxor Leonora, Petri Siculorum Regis F. ordine tertia.
15 Ioannes I, obiit 1391. Vxor Violanta Ducis Ebaris F.
16 Martinus, frater Ioannis, obiit 1410. Vxor Maria, Lunae Comitis F.
17 Ferdinandus Honestus dictus, frater Henrici R. Castellae, obiit 1416.
18 Alphonsus V, Magnanimus, Ferdinandi F. Primus Aragorum Rex Neapolitanus factus, obiit 1458.
19 Ioannes Navarrae rex, frater Alphonsi, obiit 1478
20 Ferdinandus V, Ioannis F. Catholicus cognomine, obiit 1516. uxor Isabella Castellae & Legionis Regina.
21 Ioanna Aragonia & c. Regina, obiit 1555; Nupsit Philippo Austriaco, Burgundiae Duci, Belgarum Principi.
22 Karolus V Imper. obiit 1558. uxor Isabella Lusitana
23 Philippus II, obiit 1598. uxor Anna Austriaca.
24 Phulippus III, obiit 1621. uxor Margaretae Austriaca.
25 Philippus IV, uxor Elisabeth Borbonia; hodie regnat.

(1)

<< Hispania III (Valencia)                   Hispania V (Navarra) >>

jueves, 7 de mayo de 2020

Hispania (III): Valencia

VALENCIA
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

In Hispania Tarraconensi, quam Plinius citeriorem Hispaniam vocat, urbes olim primariae fuerunt, Autrigonum Flaviobriga: Constestanorum Cathago nova, & Valentia : Cosetanorum Tarraco : Laetanorum Barcino, quam Plinius Faventiam appellat : Indigetorum Rhoda : Armacorum Asturia Augusta, hodie Astorgam vocant : Braecariorum Braecara Augusta, Caladunum, Complutica, Tuntobriga : Cantabrorum Iuliobriga : Arevacceorum Numantia, Noudaugusta : Carpetanorum Toletum, Complutum, Paterniana : Edetanorum Caesaraugusta, Sagunthum, Dertosa, Carthago vetus : Vasconum Pompelo, Bituris, Gracuris, Alavona : Illergetum Gallica Flavia, Ilerda.

Hodie in pluria regna divisa est, Murciae nimirum, Valentia, Arragoniae, & Navarrae, praetera in Cantabriam, quae in se habet Biscajam & Guipuscoam, denique in Cataloniam, Asturias, Galliciam, Castellam veterem, Castellam novam, & Portugalliae partem illam, quae inter Duriam & Minium sita est.

Apellationem Valentiae regnum habet a primaria civitate. Ab Ortu Mediterraneo mari alluitur, in quo sinus Sucronensis: ad Boream vicinam habet Arragoniam : ad Occasum, utranq; Castiliam: Ab Austro Murciam. Complectitur Hedetanos, Contestanos, & partem Illercaonum. Fluvios habet nobiles permultos, imprimis vero Duriam, quem Ptolomaeus Doriam, Plinius vocat Turiam. Incolae Arabica voce Guadalajabar vocant, quae vox puram aquam significat. Fluvius hic non tam profundus, quam amoenus, ob ripam utrimque rosis semper virentibus consitam, varioque florum genere coronatam, adstipulante etiam Claudiano in laudibus Serenae:
      Floribus & roseis formosus Duria ripis.

Nemoribus etiam a fonte ad ostia usque perpetuis vestitur, gratissimo aspectu. Sunt etiam in hoc regno duo montes Mariola & Penaglobosa, stirpibus & herbis variis refertissimi, ad quos botanicoru medicorum, & pharmacopaeorum magna semper confluunt examina. Habet & argenti fodinas, in loco, quem Buriol dicunt, inter Valentiam & Dertosam. Reperiuntur etiam lapides aureis interstincti venulis. Ad promontorium Finistrat sunt ferri fodinae, & circa Segobrigam latumiae, e quibus olim Romam devecta sunt marmora. In Picacent alabastrum effoditur, & passim alumen, rubia, calx, gypsum. Vascula etiam porcellana conficiunt aemula Italicorum.


Patet universum Valentiae regnum in longitudinem LX, latitudem, ubi latissimum, XVII leucarum. Civitates continent quatuor, sexaginta municipia muris cincta, & mille pagos. Triginta quinque amnibus, qua magnis, qua parvis rigatur, quorum quinque principales, Migliar, Morvedre, Guadalviar, Xucar, Segura. Inter Guadalviar & Xucar visitur famosa Albufera, tres leucas longa, unam lata, plena canneto, grata piscibus habitatio, praesertim anguillis, sed magis avibus palustribus. Regnum hoc duobus sinubus incumbit, inter quos promontorium eminet, quod antiqui Hemeroscopium, & Artemisium, & Dianium, & Ferrariam dixerunt. Hodie puto Imperatoris cornu appellari. Alter sinus Sucronensis dicitur, a fluvio Sucrone, alter Ilicitanus, ab Ilice municipio grandi, hodie Alicante. Portus habet Vineri, Deviae, Xabiae & Alicantae. Regnum universum circiter centum millia familiarum putatur continere, qua veterum Christianorum, qua Maurorum conversorum, quos vocant Mauriscos, quorum in hoc regno major fuit numerus, quam alibi in Hispania. Baptismum quidem receperunt, sed cum impune licet, ritu vivunt Mahumetano. Optimi sunt agricolae, & locis ripestribus & irriguis delectantur, parci admodum in victu & amictu.

Regnum in quatuor regiones dividitur, quarum prima a finibus Cataluniae pertinet ad Migliares, montibus magna sui parte aspera, ceterum serici, olei, vini, pecorumq; dives. Magisterium continet S. Georgii & planitiem foecundissimam, ubi sunt Benicardo, S.Mattheo, Castellone, ampla municipia. Secuda a Migliares ad Morvedro, continet inter alia, Villareal & Borrianam, in planitie montibus cincta, praeterquam ad mare Mediterraneum, multis fontibus & rivis irrigua. Tertia a Morvedro ad Molinellum, in qua parte flos regni Segorbia, Valentia, Villar, Livia, Xelva, Xativa, Alzira, Benifagio, Carcasens, Gandia, Oliva, Albaidia, Alcoji, & multae valle fructiferae. Quarta a Molinello ad Seguram, in qua sunt municipia Xixono, Denia, Sabia, Alicante, Bia, Elche.

Valentia Hispaniae citerioris nobilissima & amoenissima urbs, a mare tribus mille passibus distans, sita ad amnem Turiam, coeli soliq; temperie nulli cedit, ne quidem Campania felici inferior. Hanc diu Mauri tenuerunt, longa ducum serie, oppugnatam saepe ad Arragonum regibus, donec ea Rex Iames post longam obsidionem tandem potitus est, ducemque Zaen Maure cum quinquaginta Maurorum millibus coegit urbe cedere, & Deniam confugere, auro, argento, armis aliq; supellectile eodem asportata. Desertam hoc modo Valentiam Rex Iacobus colonia missa colere iterum instituit. Coloni fuere Cataloni & Arragones, ductoribus D. Berengario Palatiol, Episcopo Barcelonensi, D.Videlo Cavelia, Episcopo Huescano, -D. Petro Fernandes d'Acagra, & D. Simone d'Vrrea, Equitibus. Hi totam urbem inter colonos novos partiti sunt, habita dignitatis cujusque ratione. Legibus etiam novis Republicam ornarunt. Inscripta eo tempore CCCLXXXIV capita familiarum. Primus Episcopus fuit Don Ferrier de S.Martin. Episcopatus, qui antea subjectus fuerat Archiepiscopo Toletano, ex eo tempore Tarraconensi parere coepit. Sunt autem ingentes quoq; Episcopi Valentiae proventus. Marineus Siculus eos aestimat in singulos annos 13000 duc. adstipulante Damiano Goesio. Plinius hanc urbem dicit coloniam esse Romanorum. Certe in antiqua inscriptione legitur, Colonia Iulia Valentia. Sunt tamen hisce etiam cognomines in Brutiis, Tempsanis vicini, quorum oppidum Vibona. Meminit istorum Strabo lib. 6, Plinius lib. 2, & Cicero lib. 5 in Verrem. Concilium Valentiae celebratum est anno CCCCLXVI, multaq; antiquitatis Romanae in ea & circa eam visuntur. Ager hujus urbis ubique a Mauri colitur. Postquam urbem diu Mauri tenuissent, tandem eam expugnavit Ferdinandus per Rodericum Cidum, expulitque ex ea Saracenos anno MXXX.

Ad ripam Turiae sinistram stetit olim Saguntus, Zacynthorum colonia, hodie a muris veteribus Morviedre: oppidum duobus mill. pass. a mari remotum.

Xativa urbs regni Valentiae, non procul ab ipsa Valentia, sita est in editiore colle, & flumine Sucrone alluitur: fontibus saluberrimis, arborum fructibus, & praesertim malis Punicis abundat; laudatissimi quoque & tenuissimi lini proventu celebris.

Denia oppidum ad rem maritimam opportunum. Cum enim in colle positum sit, speculam etiam habet mari inminentem, qua longinquum navigantibus prospectum praebet. Habet Marchionem, & arcem loci situ & arte munitissimam. Duos insuper portus, qui multum a mercatoribus frequentantur.

Biar optimi & candidissimi mellis copia nobilis est.

Iuxta maritimam regni oram Carolus V circiter viginti septem turres locis opportunis fabricari curavit, in quibus duos pedites & unus eques jugiter excubant, ut piratarum aut hostium adventum speculentur, & incolis denuncient.

Valentiae mediterranea petrosis & sterilibus montibus sunt aspera, maritima vallibus & planitie amoena. Metalla argenti habet Burioli, auri Loderi, ferri Finistrati, alabastri Iabeae, aluminis Piacenti, cementi & gypsi pluribus in locis.

Ceterum regni titulum haec regio accepit circa annum salutis DCCLXXXVIII. Historia haec est: Hisen Regi Cordubae mortuo, filius Alca nomine sub annum Christi DCCLXXXVIII successit, cujus patruus Aodala Valentiae dominus ex Taviar ad se vocavit alium suum fratrem, cui nomen Culema. Hi duo fratres magnis copiis adunatis profecti Cordubam, nepotem regno expellere conati sunt: praelio autem victi Aodala fuga sibi consuluit, Valentiamque reversus est. Maurorum autem praecipui sese inter patruos nepotemque interponentes, eo rem deduxerunt, ut inter ipsos convenerit, ut Aodala se Valentiae Regem scriberet: Culemae autem quolibet mense ex reditibus Valentiae mille Moradini (pecuniae genus erat) instruendae mesae, & adhuc quinque Moradinorum millia ad res necessarias parandas deciderentur. Quibus pactis cum Aodala assensisset, primus se Valentiae Regem compellavit. Valentiam his versibus celebravit Iulius Scalinger:

Vna tibi ante oculos populi ponatur imago.
   Cetera jam ex illo natio tota patet.
AEgra Ceres, regio torrenti infamis ab aestu,
   Arida Cerbeream colligit aura sitim.
Nusquam tutus ibi rapido latrone viator,
   Nam probus & pius est tollere ludus opes.

<< Hispania II (Catalonia)                   Hispania IV (Arragonia et Navarra) >>

lunes, 20 de abril de 2020

Hispania (II): Catalonia


CATALONIA 
ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Cataloniae regio, alicubi citerior Hispania, Tarraconensis conventus, alibi Aquitania ac Hispaniarum limes, aut finis, Marchia Hispanica, Comitatus Barcinonae ac Hispaniarum Marchionatus olim nuncupabatur. Quot enim urbes e Saracenonum manibus eripiebant in ac olim regione Barcinonenses Comites, tot sibi debellasse Hispanias fatebantur. Post ipsorum ergo aevum, nempe filiorum Aragonensium regnum tempestate, ut regio ista peculiari aliquo nomine a reliquis coronae Aragonum regnis secerneretur, incepit vocari Catalonia, a nomine (ut arbitor) veterum suorum progenitorum ac incolarum, aut Gothorum & Alanorum, aut Otgeri Catalonis a Carolo Martello ad debellandas Hispanias missi, aut certe utrorumque. Recens enim esse Cataloniae nomen affirmant Cataloniae rei scriptores. Principatus titulo gaudet. Primam se in Hispanias ab Ortu Solis ingredientiu pedibus calcandam praebet. Ad Occasum proximos sibi Valentinos & Arragonenses habet: ab illis Alcanare seu Cenia fluvio; ab istis Arnesio alicubi flumine, alibi amnium Iberi, Sicoris, ac Noguerae Riparcurtianae quibusdam partibus separatur. Ad Meridiem in Mediterraneum mare conversis frontibus omni sua longitudine tenditur. Ad Ortum in Salsulae lacu munitissimaque hujus nominis arce, ibi a Carolo V Imp. exstructa, centra expugnatu difficile Leocatae castellum, quod in fronte est aut atrio Galliae, vicinam tangit Aquitaniam. Ad Septentrionem denique Pyrenaeis montibus clauditur, etsi quondam in hoc tractu latius patuisse ipsam, exploratum sit. Plura enim ad Galliam nunc spectantia, Fuxensemque inter illa Comitatum complectebatur. Habet in circuitu plusquam milliaria Italica octingenta: in longitudine a Salsulae lacu usque ad Valentinos ducenta & quinquaginta: in latitudine vero a Carolinata valle, seu a coronata Abiete ad Barcinonense usque littus nonaginta quatuor. In veterem & novam  dividitur. Veterem appellant, quae a Pyrenaeis montibus incipit, & versus Occasum in Rubricatum partim, atque in Cardonerium ex parte desinit fluvios: Novam, quae inde ad Valentinos usque & Arragonenses decurrit. Complectitur Metropolim Archiepiscopatumve Terraconae: Episcopatus octo, Barcinonȩ, Gerundae, Vrgelli, Vici, Ilerdae, Dertusae, Helene ac Celsonae. plures magnas Benedictinas, Cisterciensesque Abbatias: Principatum Tarraconae: Ducatus duos, Montis albi, & Cardonae: Marchionatus quinque, Ilerdensem, Dertusensem, Palleariensem, Camarasensem, & Itonensem: Comitatus decem & octo, Barcinonae, (hic autem omnes alias longe superat Cataloniae dignitates) Gerundae, Vrgelli, Carretaniae, Bisuldimi, Rossellionis, Emporiarum, Ausoniae, Minorisae, Pratarum, Palamosii, Petraelatae, S.Columbae a Queralto, S.Columbae a Scintilliis, Savallanii, Vallisfogonae, Guimerani, & Montis-acuti : vicecomitatus quatuordecim, Barcinonae, Gerundae (hoc enim istae duae civitates etiam decorabantur olim titulo) Caprariae, Bassi, Rocabertini, Caneti, Insulae, Castriboni, Erilii, Querforati, Villaemuri, Ageris, Scornalbonis, & Iochi : Baronias, Montis-Catheni, (cujus Baro erat olim totius Cataloniae Seneschallus) Pinosii, Cervilionis, Erilii, Ripellorum, Angulariae, Cervvariae, Mataplanae, Alemani, Lacunae, Entencae, & aliorum multorum oppidorum.

Aerem habet aestate ubique commodum, hyeme temperatum, in littorali praesertim, quae Australis est, sui parte. Nam in ea qua ad Septentrionem vergit, frigidum satis & nivosum habet illum. Tota est plurimum montosa, praeterquam in nonnullis suis regionibus planities quasdam habentibus, quarium celebriores sunt, quae Vrgelli, Paenitensis, Tarraconae, Ausoniae, Gerundae, Rossellionis, & Cerretaniae sortiuntur nomina, Montes etenim & colles passim in ipsa, illique excelsi, non nudi, sed ita & viridibus semper herbis, ac arbustis, & vario multiplicique arborum genere consisti, ut fere omnes sint nemorosi, silvis nemoribusque referti. Fagus in eis plurima, multiplex pinus, numerosa querqus, ilex non pauca, abies innumera, corylus ac castanea abundans, infinitumque propemodum suber, cujus cortex praecrassus & renascens. Hae autem & aliae plures montium arbores, ita prae nimia terrae ubertate, magnaque perennium multitudine fontium sunt elegantes, ut lascivire luxuriarique quodammodo videantur, ramos frondesque justo plures emittentes. Inde fit, ut innumerae sint per saltuosa nemora ferae, pecorisque omnigeni vis undique magna. Sed cum adeo pulchri sint montes & colles, qualia (rogo) prata erunt, qualesque quae inter omnes sunt, valles? Prata profecto herbida, pascua late florea, grataeque supra modum convalles. nonnullae illarum scaturientibus fontibus, nonnullae vero fluviis sunt irriguae. Rivis enim Catalonia affluit ac abundant, cum quinquaginta ferme per ipsam decurrant, illique omnes piscosi, quidam parvi, sed spectabiles, quidam mediocres, & quidam tandem celebres. Tethis nempe, (qui & Ruscison,) Techuum, (qui & Tetrum,) Fluvianus, (qui & Clovianus & Plumialbus,) Ticer, Tordera, (qui & Tarnum) Besotium, (qui & Bisocto & Betulo,) Rubricatus, Cinga sicoris & Iberus. Hi omnes in mare influunt, praeter Cingam & Sicorim. quorum ille in Sicorim, hic vero in Iberum, qui & horum & aliorum bibens aquas unus e majoribus efficitur Hispaniae amnibus.

Qualis ergo tota regio erit, ejusque tellus? nonne vini, olei, frumenti, totiusque leguminis & pomi generis adeo feraz, ut horum proventu nulli alteri regioni cedat ? Desuntne ei auri, argenti, reliquorumque metalorum fodinae? illud tibi afferant optimi auri argentique ramenta, qua Sicoris fluvius, nonnullaque alis Catalonia flumina ex locis per quae fluunt, cum inundant, abradunt. Ferrum in suo genere optimum in magna abundantia in hoc Principatu effoditur, licet non in tanta aes, stannum & plumbum. Nuper inventa est apud Signimontem vena feraz gemmae violaceo perlucentis colore, amethysti nomen sortitae, quod usque ad vini colorem accedens, pritus quam eum degustet, inviolam definit. Fulgo quidam in illa est purpurae, non ex toto igneus, sed in vini colorem deficiens.

Ibidem, & in Nuriae montibus, Cadinensibus in rupibus invenitur crystallum. Coralium nascitur optimum in Catalonico mari ad Solis Ortum. Gemma onyx humani unguis candorem referens, intervenientibus venis quibusdam Sardae & Iaspidis colorem imitantibus, in oppidi Tivicae confinio. Haematites vero sistendi sanguinis virtutem habens, in Rubricati ordu reperiuntur. Abundans est apud Dertusenses iaspidis lapicidina, multis coloribus translucentis, purpureo, viridi, pallido, rosaceo, albo & obscuro. Tarraconae & Beudae plura marmorum genera, Parium, Lucullaeum, Ophites, ac Porphyrites: & in Serrealensi oppido solida translucentiaque effodiuntur alabastra, ex quibus cum fiant specularia, hoc est fenestrae admittendae luci, & excludendo vento idoneae; ipsa sunt profecto speculares illi lapides, quibus scatere citeriorem Hispaniam fatetur Plinius. Caerulei coloris terram Mons laetus seu hilaris confert. Populeti vero confinium alumen, ac etiam chalcanthum, vulgo vitriolum, quod & atramenti sutorii nomn accepit.

Vtilissima funibus cannabis seritur in Catalonia: ipsaque est, quae teste Plinio, habet splendorem lini praecipuum, tenuitatemque miram, torrentis, in quo politur, natura, qui alluit Tarraconem, ibi primum carbasis repertis. Ex ipsis olim fiebant navium vela; unde & carbasa appellabantur. Et quoniam in hanc rem incidi, non possum in laudem Catalonia rerum omnium indigenae copiae non referre, regionem hanc a fundamento ipso carinae ad suprema usque carbasa conficere onerarias naves, & praesertim triremes, omnibusque armamentis instructas, mari passim apud Barcinonam committere. Hanc quoque Cataloniam rerum omnium indigenam copiam ac ubertatem perspicuam sane reddunt tot illae aedes, & luculenter quidem exstructae, quae ab urbibus oppidisque sejunctae, per totam regionem ita in planiciebus, agris, vallibus, collibus, montibus, silvis ac nemoribus passim sunt sparsae, ut ota Catalonia urbs una quodammodo censeri valeat. Castellis arcibusque natura, loco, ac arte munitis abundat ubique.

Integerrimam ejus Christianam fidem laudare satis non poteo:
summan vero ejusdem pietatem indicant abunde tot per ipsam sparsae Ecllesiae, totque ubique clara coenobia. Plures peperit viros & foeminas sanctitate fulgentes, Eulaliam nempe Barcinonensem virginem & martyrem, Severu Episcopum Barcinonensem & martyrem, Emiterium, Anastasium, Vincentium Caucoliberitanum, Lucianum & Marcianum martyres, Otonem & Ermengaldum Vrgellenses Episcopos, Bernardum Calvonem Episcopum Vicensem, Olegarium Episcopum Barcenonensem ac simul Tarraconensem Archiepiscopum, Raymundum a Pennaforti ordinis Praedicatorum, ac plures alios, quos hoc in loco recensere longum esset.

Gymnasiis omnium scientiarum litterariis sex est insignis. Linificio, artiumque cunctarum opificiis scaset. Splendet hominum robore, prudentiaque mirabili, rerum gestarum memoria, ac victoriis multarum gentium altercantibus. Nam Poeni in incolas, Romani in Poenos, in Romanos Gothi, Saraceni in Gothos, ac in Saracenos Galli, pluresque superstites Gothi regionis adhuc incolae, ac deinde Barcinonenses Comites, in Catalonia plurimum decertarunt. Bella autem, quae mox Barcinonensium Comitum filii reges Arragonum nationibus exteris intulerunt, victoriasque magna cum omnium admiratione partas quis valebit referre? Majorca, Minorca, Ebusa, Murcia, Valentia, Sardinia, Sicilia & Neapolis, ac in Graecia Athenae, Neopatriaque indicare id possunt.

Mirabilia autem seu miracula naturae & gratiae, que regionem aliquam condecorare solent, in Catalonia sunt pene innumera. Specus enim est mirabilis, & intra ipsum constructa S. Michaelis a Fago Ecclesia, pervetustumque Benedictinum coenobium, super cujus tectum fluvius quidam non parvus, quem incolae Tanez vocant, decurrit, & inde statim delabitur, ac praeceps ruit, praecipitationeque sua, & aura inde consurgente, plurimum oblectat adstantes. Stuporem excitat in Rosselionis Comitatu quidam in Pyrenaei vertice altissimus mons, Canus (ni fallor) a nivicum canicie seu albedine, quibus est hyeme ac aestate opertus, nuncupatus. In ejus cacumine lacus est magnus, immense profundus, multis, illisque mirae magnitudinis abundans Tructis piscibus: in quem si quis conjiciat lapidem, tumultuantur ilico aquae, ac vapores mittunt in al tum; quibus in formidabiles nubes conversis, continuo tempestas adest, fulgurat, tonat, ac granidat. In Episcopatu Gerundensi, ad Austrum collis est albae tenuisque arenae, quae (sicut in Lybia) vento hinc inde, magno cum itinerarium periculo, circumfertur. Hoc vero jam mirabitur aliquis, ut est profecto admiratione dignu, inveniri in Cardone oppido, quod est Ducatus titulo clarum, nativi saluber(r)imique salis multicolorem montem, contra Solem varie in India refert Plinius) lapicidinarum modo caeditur renascens. Renasci enim omnibus est perspicuum, imo & eo amplius in altum crescere montem, quo magis sal in ejus caeditur fodinis. Aliud etiam in eo mirabile, quod cum locus, in quo reperitur sal, sterilis sit, nihilq; gignat, pinos tamen & vites plures habeat hic mons. Magnum provenit ex eo ducibus vectigal. Hoc autem in loco qui fieri poterir, ut Montem Serratum oblivioni tradam, ad occasum septe leucis a Barcinona distantem. Editissimus est ac scopulosus indiq; ad modum serrae, saxis eminentibus quasi iaspideis plenus, ex quibus in Pyrenaeos, ac insulae Majorica remotissimos montes patet prospectus. Vndecim millia passuum in circuitu habet: nonnulli in eo scaturiut fontes: plures gignit medicinales herbas, Rubricatoque fluvio ad septentrionem alluitur, & tandem sicut Soractis in Italia, & in Galilaea Tabor, solus ibi consurgit. Quapropter suo aspectu non parum delectat. Idola colebantur olim in ipso, nunc vero Deiparae Virginis devota imago, in antro quoda miraculose ibi reperta a tot retro annis, ut negari nequaquam valeat, Barcinonae Comitem Guifredum hujus nominis secundum, sanctae Cȩciliae Abbatiam, ac alias hujus montis Ecclesias, (quarum praecipua, quae Deiparȩ continent imaginen, erat) tulisse de Agarenorum manibus circa annum 875. Quae vero ad sanctissimae suae Matris preces Deus operatur in hoc monte miracula, quis recensere poterir? Ex toto propterea orbe numerosa hominum multitudo ad ipsum quotidie confluit. Perillustre est ibi Benedictinu Coenobium. Apud Rosselionem in S. Felicis superiori Ecclesia, quolibet anno, Annunciationis Dominicae nocte, in altaris ara, quȩ Lucullei, hoc est, atri marmoris est, valde tenues oriuntur characteres nonnulli, incrementum postea suscipientes paulatim, sed a nullo quoad significatum plene comprehendi hucusque. Iam vero fontem habet Balneolensis ager, aurei coloris quicquid in ipsum projicitur ostendentem. Cur enim hoc nõ censebo in Catalonia naturae miraculum, cum fontium miracula enarrans Plinius, fontem proferat in Carrinensi Hispaniae agro, aurei coloris omnes ostendentem pisces, nihil extra illam aquã ceteris differentes? Sed quid, si tandem dicam, omnia orbis elementa quasi perennes fontes mirabiliter in Catalonia scaturire? De aqua negabit nullus, cui quem sanctus Dei athleta Maginus in arido, montoso, saxeoq; loco, fusis prius ad Deum devotis precibus, baculo suo aperuit, notus est salutifer ille fons, cujus potus passim etiam ac abunde sumptus, non solum non est stomacho gravis, verum & multiplici languore detentis hominibus miraculose medetur. Non minus in admirationem rapit fons ille parvus apud Arelatum Rossellionis Comitatus oppidum, in lapideo quodam emanans Benedictini Coenobii magno sepulchro, a templi pariete aliquantum, a terra autem  super saxeas columnas, illaq; non fistulosas, separato satis: licet non ruat inde aqua, ni per foramen parvum immisso prius linteolo & deinde extracto. De terra etiam quid clarius esse valet? Quis enim illam apud Praedicatorum Ecclesiam, virgini & martyri Cathariane dicatam, mirabiliter Barcenonae scaturite negabit in illo terreo sarcopahgo, in quo D.Raymundus a Penna-forti ejusdem Ordinis tertius olim Generalis Magister fuerat primum humatus, cum ab antiquo ultra annos trecentos tempore tam ingens pulveris, seu terrae tenuis, mirabiles praestantis sanitatum fructus, ab ita exiguo loco sit moles, ut plura profunda antra, & alte defossi scrobes, vix ipsam capere potuissent? De Aëre, res haec explicatu est facilis: contra Aulotum namq; oppidum, quod alluit Fluvianus, duodecim ferme sunt aërei fontes, noctibus ac diebus, hyeme calidum, aestate vero ita gelidum, ut vix parvo atiam temporis spatio quis possit illum ferre, & aquae hydrias ibi in antris quibusdam, data operata, ab incolis constitutas, frigidas ac pene nivosas reddat, deliciosum contra stomachi aestum praebentes potum. De igne autem que ratione quod de reliquis jam ostendi elementis suadere potero? Assignabone montem aliquem, qui noctibus semper ardeat, quemadmodum in Siciliae insula ardet mons AEthna? Nequaquam plane: proferam tamen fontes non paucos aquarum & noctibus & diebus semper calidarum, quae ignem ibi indicant latentem in terrae visceribus: plures enim quam quatuor sunt hi calidi fontes in Catalonia, illique omnes non parum uberes, & multis auxiliandi generibus praestantes: ad ad quos propterea plures undique confluunt infirmi. Sed jam ad urbes nonnullaque ex celebrioribus Cataloniae oppidis descendamus; nam universa illa percurrere, molestum effet.

Dertusa, in extrema Ilercaonum populorum littorali parte, quae ad solis ortum vergit (hoc enim similibusq; nominibus, quibus & Plinius & Ptolomaeus usi fuere, Catalonicas regiones & vocabo & circumibo;) urbs est non parva, civium Romanorum olim populus, a mari leucis quatuor remota, monti adjacens; in longum extensa ad australem marginem Iberi amnis, ea in parte plurium & navigabilis ac piscosi magnis optimisque marinis piscibus; salmonibus, qui aqua dulci semel gustata, vix unquam in mare regrediuntur; lampretis etiam, ac praesertim alesis seu trissis, vulgo sabogas, quae ova ibi generant, & aquis fovenda committunt, totoq; fere verno tempore in fluvio perseverant. Gymnasio litterario in regio Praedicatorum collegio exornata, pulcherrimi multicolorisque iaspidis lapidicina excellens, oleo redundans, serici probati copia nobilis, ac tandem Episcopali sede refulgens. Nonnulli putant ipsam esse urbem illam Iberam hoc tractu ab Ibero Tubalis filio, secundoq; post diluvium Hispaniarum rege conditam, quam ea temporis tempestate, qua in hujus urbis confinio non procul ab ipsa duo Scipiones Publius & Cneus Asbrubalem Annibalis fratem vicerunt, regionis ejus fuisse opulentissimam Titus Livius scribit. Sed Iberam ad amnis occidentalem marginem locat hic auctor, aliiq; eandem in amnis ore: ego autem credo in locum, ubi nunc est Dertusa, fuisse translatam inde.

Tarraco, regionis Cosstetaniae princeps pervetustaq; urbs in maris ora occurrit, etsi Tubalis tempore quidam velint conditam, vocatur tamen a Plinio Scipionum opus, quod ipsi a populo Romano in Hispania contra Poenos, seu Carthaginenses missi, illam vel condidere, vel auxere plurium, munitissimamq; a Poenis formidabilem reddidere. Colonia fuit Romana, imo & unus ex septem illis conventibus, in quos citerior dividebatur Hispania, quae & Tarraconensis ab hac tanta urbe dicebatur. Vniversis pacatis gentibus in eam recessit Caesar Augustus, indeq; tunc ab ipso exiit edictum illud, quod Lucas refert, ut describeretur universus orbis, quemadmodum multi probati scriptores, ac inter illos Gerundensis Episcopus, suadere conantur. Metropolitana gaudet Ecclesia divae Theclȩ dicata, qua plures olim complectebatur Episcopales sedes, nunc vero eas tentum quae sunt in Catalonia. In montis vertice constructa, fortissimis altisq; moenibus cingitur, ac mirabili quodam fruitur in orbem prospectu: nam mare ad meridiem, ad septentrionem vero latissimum suum agrum, quem campum appellant, intuetur, multis magnisq; oppidis, Cambris Reus (incolarum nominibus ea profero) Valis, Alcover, Selva, & aliis clarum, vinique, frumenti ac olei feracem, in cujus extrema parte editissimi Pratarum montes consurgunt. In ipsis est Sivranae expugnatu difficilli[ssi]ma, rupibusq; inaccessa arx. Pratarum oppidum illius Comitatus caput, ubi emporium nobile in annos singulos celebratur. Mons-albus Ducatus titulo clarum oppidum, & inter haec celeberrimum Populeti Cisterciense coenbium, Aragonensium regnum sepulchrum, in loco plurimis optimisque fontibus irriguo.

Villa Franca in eadem Cossetaniae regione, mediterraneum oppidum, numerosis domibus excellens, vallo moenibusq; cinctum, vocabatur antea Turris Delae, olim vero Carthago vetus, quam Poenorum Dux Hamilcar Barcino Annibalis pater construxit. Ab his Poenis, qui Carthaginenses erant, regionem illam frumenti feracissimam, non contemnendis populis, arceque, etsi jam fere diruta, Pennae-fortis, a qua D.Raymundus a Penna-forti fuit oriundus, insignem, appellamus adhuc Paenitensem. Hoc enim in loco Carthaginem veterem, Tarraconem & Barcinoniam constituit Ptolemaeus in sua secunda Europae tabula, licet non apte in li. secundo cap. 6, ad ipsam usque mediterraneas Ilercaonum civitates extendat. Ad Austrum habet montes illos mari imminentes, quos incolae vocant Cuestas de Garrafa, ad septentrionem vero in Nojani fluminis hilari ripa Equatam, vulgo Igualada, insigne oppidum, ubi Ferdinandus Aragonum rex hujus nominis primus vitam cum morte commutavit.

Barcinonia, Laletaniae, imo & totius Cataloniae praecipua eximiaque urbs in maris ora, promontorii cujusdam satis editi, multis ab hinc annis Iudaici vocati, ab antiquis Iudaeorum sepulchris, quae in eo sunt, olim Iovis fortasse dicti, vulgo Monivyque, (qui & saxeus, & terreus, fontibus irriguus, fertilitataque est decorus) adhaerescit radicibus, supra montem constructa modicum, qui ab antiquis nuncupatis est Taber, in cujus vertice pluribus magnis columnis, quarum non paucae perdurant adhuc, insidebant olim horti pensiles, ita profecto similes Babylonicis hujus generis hortis, ut miraculum sicut & illi vocaretuȩ, hoc eorum nomine ad Barcinonensis Comitis Raymundi Berengarii primi tempestatem usq; perdurante, nunc autem in Paradisi nomen mutato, quod & hortos significat. Hercules AEgyptius conditit urbem, ut plures clari scriptores arbitrantur; auxit vero Poenorum Dux Hamilcar Barcino, a quo fortasse & tunc Barcinone nomen accepit, etsi alii hunc esse credant primum urbis conditorem. Romanorum tempore, cognomento Faventia dicebatur, erat una ex duodecim Romanis coloniis citerioris Hispaniae: Gothorum vero tempestate, Ataulfi primi eorum in Hispania regis regia sedes fuit, Barcinonensium tandem Comitum aevo, comitalis eorum urbs. Episcopalis sedes sanctissimae Cruci consecrata, sanctae Inquisitionis Tribunal, Concilium regium, litterarius universarum scientiarum ludus, perpolita templa, coenobia insignia, lapidae domus, elegante viae, perennium scaturigo fontium, horti malorum aureorum, limonum ac citronum numerosi passim, jucundus undique prospectus, murus duplex, ac ex parte triplex, vallo profundo cinctus, propugnaculisque munitus, Molle (quod quasi portus est) elegantia ac longitudine adeo, etsi nondum finitum, tam excellens, ut & triremes, ac onerariae etiam naves securitate in eo gaudeant, hyemareque possint: Fertilisimae telluris latus ager Rubricato Besotioque fluviis clausus, & plura denique alia memoratu digna urbem hanc reddunt praeclaram.

Egara, ejusdem Laletaniae mediterranea urbs ad septemtrionem, quatuor leucis a Barcinona distans, castroq; Terracio valde propinqua, eodem nempe in loco, ubi nunc sunt S. Petri Ecclesia, ac monasterium S. Mariae; claruit sede Episcopalis ab anno saltem 460 usq; ad annum 675 & ultra. De qua & plura Hispaniarum Concilia, & rex Vamba in divisione Episcopatuum ab ipso facta, meminerunt. Iacet a multis annis omnino diruta, translata, ut credo, in locum ubi nunc est Terracium castrum.

Minorisa, ejusdem Laletaniae mediterranea urbs ad septemtrionem, etiam leucis septem a Barcinona distans, Rubricato Cardoneroque fluviis cincta; fuit olim celebrior longe, nam dirutam civitatem vocavit eam Ermesondis Barcinonae Comitissa Raymundi Borelli uxor. propterea vocatam fuisse Minorisam credo, quod minor esset urbem quam antea fuerat: arbitrorq; hanc esse urbem illam Rubricatam, quam Leletaniae mediterraneam esse agnoscit Ptolemaeus, locatque ad occidentalem Rubricati fluminis oram, ex cujus ruina Barcinona civitas aucta de tenui oppido in urbem magnam crevit, ut scribit Episcopus Gerundensis, etsi non dicat ubi fuerit Rubricata. Ad id vero credendum me compellit, quae de Rubricata docet Ptolemaeus, eam videlicet esse Leletaniae mediterraneam urbem in Rubricati fluminis occidentali ora constructm, & quod Episcopus Gerundensis addit ipsam fuisse opulentam civitatem, convenire soli Minorisae urbi in hoc tractu.

Vicus, regionis Ausetaniae caput, populus olim Latinorum, Ausae, Ausonae, ac Ausonia nomina habuit prius, vel ab hominum ausu, quod ejus incolae ceteris confinitimis sint audaciores, vel ab Italis Ausoniis ejus conditoribus in secundo Herculis AEgyptii in Hispanias adventu. Magna opulentaque fuit ad Ludovici Pii tempestatem usque, qua Ayzo ille Visigothus Imperatori in Aquitania rebellis in hanc regionem veniens, Ausonam fraudulenter doloq; ingressus, totam illam destruxit. Postea vero erecta iterum urbs appellata est Vicus, quod non nisi quasi magnae illius veteris civitatis vicus unus fortasse videretur. Episcopali sede Apostolorum Principi Petro consecrata, peristylio, vulgo claustro, lapideo magno, eleganti, ac perpolito in templo maximo, foroq; spatioso valde est clara. Eam egredientibus patentissimus campus occurrit, frumenti ferax, ad Signi-montis altissimi radices, nivibus fere semper operti, herbilegis lapidariisq; maxime noti, qui ad ipsum confluentes multa herbarum genera, crystallum, gemmamque amethystum colligunt. Gemmifer enim est mons. Ad ipsius austrum in maris ora floret luculentum oppidum Maraton, Ptolemaeo vocatum Diluron, ubi vitrea vasa mirifice fabrefiunt.

Gerunda, optima urbs regionis etiam Ausetaniae, Latinorum olim populus, excelso adjacens monti. Flumine Vnda, vulgo Mar, mox in Ticerim influente, affusa a Geryone trium Geryonum fratum patre, Deabo & Chrysauro etiam vocato, Hispaniarum ante Herculem AEgyptium rege, nomen, ut volunt, accepit. Plures enim credunt conditorem ejus esse hunc Geryonem. Sede exornatur Episcopali, cujus maximum templum Deiparae virgini consecratum, habet altare ditissimum, si quod aliud est in Hispania, auro, argento, gemmisq; alia fere omnia superans. Gymnasium quoque est in ea litterarium. Confinium ipsius late patet, multis magnisque oppidis, & tellure super omnes alias Cataloniae regiones pingui ac fertili, rerum omnium copiaa natura donata non parum splendens. Ad meridiem habet Blandam, ubi, ubi Tordera in mare influit, Caput Tossae, ac Palamosi portum. Ad septentrionem vero Aulotum oppidum magnum, fontibus aëris nobile, in Fluviani ora illustre oppidum, quod olim urbs erat mediocris, Becula nuncupata, ac Episcopalem habuit sedem in monasterio S. Salvatoris, Benedicto Papa hujus nominis VIII eam erigente anno 1017, ad humilem petitionem Bisuldunensis Comitis Bernardi cognomento Talaferi, ejusque fratis Guifredi Cerretaniae Comitis, filum Guifredum Abbatem monasterii S. Iohannis Rivipolensis, dicti vulgo de las Badesas, in primum Episcopum consecrante, qui & postremus etiam fuit.

Emporium, regionis Indigetaniae ad Fluviani etiam oram non probul (sic, procul) a mari, nunc parvum humileque oppidum, olim vero maxima opulentissimaque urbs a Graecis Phocensibus condita, & a Iulio Caesare in hispanias contra Pompejanos veniente plurimum aucta, ac in Romanam coloniam, civili perdurante bello erecta. In tres illo aevo erat partita civitates, moenibus, custodiis, ac idiomatibus sejunctas, aliam adversus aliam se tutantes. Quae ad solis ortum vergebat, Graecorum erat; Romanorum quae ad occasum; & quae ad septentrionem, veterum terrae incolarum. Episcopali sede fuit postea insignis, ut in conciliis Gothorum tempore in Hispania celebratis aspicere licet. Ab hac urbe ita nobiliuniversa illa regio, quae modica non est, vocata fuit Emporitana, nun corrupto vocabulo Ampurdam. Celebris adhuc erat Maximiani ac Diocletiani Imperatorum tempore, partemque fuisse inde translatam arbitror in locum, ubi paulo ulterius ad solis ortum, non procul a lacu quodam magno ac pulcherrimo est nunc Emporiarum Castellio nobile oppidum, templo lapideo optimo decorum, moenibusque altis & alveo circumdatum.

Rodha, ejusdem regionis indigetaniae urbs antiqua a Rhodiis condita, in ipso Crucum capite ad solis ortum, ubi nunc est S.Petri Rhodensis Benedictinum coenobium, claruit; ad quam M.Portius Cato, Censorius appellatus ad domandos nonnullos rebellantes populos in Hispanias veniens, primum ex portu Lunae applicuit. perstitit usque ad Gothorum tempora, Episcoposque tunc habuit, qui pluribus interfuere Conciliis. Nunc collapsa omnino jacet: existimoque ipsam fuisse inde ulterius ad solis occasum, in eadem maris ora coram Portu magno, in locum, ubi nunc est Rosarum oppidum, fortissimis moenibus tutaque arce clarum, translatam. Rhoda enim Rhodensisque insula, cujus oncolae urbem erexerunt, Rosam profecto significat.

Illiberis, nun Caucoliberis in regione Sardonum, quam Sardeniam, aut Cerretaneam appellamus, in ipsa maris estora, ultra Veneris Pyrenaȩ templum, ejusdemq; tutissimum portum,  tenue sane vestigium magnae quondam urbis, teste Plinio. in qua (ut plures clari scriptores afferunt) & non in illa, quae ejusdem nominis in Baetica prope Granatam erat, concilium illud celebre Illiberitanum, quod omnium aliorum Hispaniae primum est, celebratum fuit Constantini Imperatoris tempestate, quae sententia in historia Barcinonensium Comitum annis praeteritis vulgata, longe lateque asserta est in lib. I cap. II. Vbi etiam demonstratur sede Episcopali exornatam extitisse urbem hanc. Duplex est in oppido arx, utraq; loco & arte satis munita.

Helna, hinc ad annis tantu ducentis sic dicta, a priscis vero Helena semper appellata, urbs est regionis Sardonum, duabus nondum leucis a mari distans, ad orientalem marginem Techi fluminis, quod a Romanis Tetru appellabatur, quod per plures metallorum, ac praefertim ferri venas scaturiens, nigrum gestet colorem, & plurimum propterea ad irrigandum noceat. Ab Helena Constantini matre urbem fuisse conditam volunt plures, alii vero in ipsius honorem a Constante nepote ejus, qui ibi e vivis decessit, ut Eutropius & Paulus Orosius divi Augustini discipuli scribunt. Episcopali sede exornatur.

Perpinianum, regionis etiam Sardonum, non procul a quodam prisco, & jam dituro Latinorum populo, Ruscison vocato, a quo Rossellionis Comitatus postea nomen accepit, magnum ac elegans oppidum est, omnia alia totius Cataloniae praeter Barcinonam longe superans, a Guinardo Rossellionensi Comite Raymundi Berengarii Barcinonensis Comitis hujus nominis primi tempestate conditum, fortissimis muris, propugnaculis nunquam satis laudandis, alveoque profundo cinctum, quod arcem habet loco, arte, tormentis bellicis, militibus; adeo munitam, ut me hercle expugnatu sit apprime difficile, hostibusq; plurimum formidabile. Alluit illud Ruscison fluvius, ad irrigandum tellurem ita aptus, ac adeo ipsam sua ubertate quasi ubere materno foecundans, ut propterea a Romanis sit Tethis vocatus, vulgo Latet, quod uxoris Oceani matris Nympharum, quas aquarum deas appellaruntt Poetae, nomen fuit. Tellus est feraz & frumenti & vini.

Confluentana regio mox ad occasum occurrit, quae ad Sardones etiam spectat, in magna & angusta valle Tethi fluvio irrigua, inter mirae altitudinis montes, vinum apricis in locis fundentes. Ferrum in ea effoditur abunde, ibiq; in ferrariis officinis, quas incolae Fargas vocant, ad amnis sparsis oram elaboratur. Habet plura oppida, illiaq; non parva, quorum celebriora sunt Villa-Franca, ac Prata, ab ipsaq; non procul S.Michaelis a Cuxano celebre Benedictinum coenobium ecclesia mirabili exornatum.

Libica nunc Livia, regionis Sardonum urbs perantiqua ad septentrionalem Sicoris fluvii non procul scaturiensis oram, ab Hercule AEgyptio conditore suo, qui Oron Libycus vocabatur, nomen suscepit, quam postea Iuliam Libycam appellavit Iulius Caesar. Populus tunc fuit Latinorum, adeo omnes alios Cerretanorum superans, ut Plinius scribat Cerretanos fuisse quoque Iulianos appellatos. Nunc vero ad mediocre oppidum parvique momenti arcem, etsi tutissimam, redacta est urbs.

Podium Cerretanum ad septentrionalem etiam Sicoris oram, a podio, monticulove, in quo jacet, sese erigente in quadam Cerretaniae planitie magna sic vocatum, oppidum est ingens, illius Comitatus Cerretaniae caput, muris fortibus circumdatum, arce optima exornatum, hominumq; robore aedo praestans, ut in hoc tractu vocari merito possit tutissimum Cataloniȩ propugnaculum contra Gallos. In cujus confinio, quod pomiferis exornatur montibus, plures sunt lacus amoeni, Tructis piscibus piscosi, parvis squammis corpus contectum, guttis rubris stellatum, ac in dorso flavescens habentibus; quibus & Sicoris ac fere omnes alii Cataloniae fluvii scatent. Multi erumpunt fontes, & inter illos duo salubrium aquarum balnearium, unus calidarum, alius (quod plus est) frigidarium: varia herbarum genera ad medelam apta nascuntur, omnigena etiam perdicum albarum invenitur venatio, multicolorque effoditur iaspis. Ad septentrionem habet Carolitanam vallem ac Pyrenaeos montes, in ipsisque coronatam abietem a Gallia separantem Hispanias: ad austrum vero est Rivipullum oppidum eo in angulo, ubi Freserus fluvius sese effundit in Ticerim, quod magna quadam Benedictina Abbatia Deiparae Virgini consecrata & Barcinonensium Comitum sepulchro exornatur. Baganum quoq; oppidum olim regionis Ilergetum urbem inter excelsos montes, Rubricati affunsam ortu, quam Bergusiam Ptolemaeus appellat: & Bergam tandem oppidum, olim etiam Ilergetum civitatem, ad Rubricati oram, quam Ptolemaeus vocat Berginium.

Sedes Vrgelli ab Herculae AEgyptio condita urbs, Vrgellum ad eodem, ut ajunt, vocata, quod tunc in eo tractu bellis urgeret terrae incolas, inter editos montes vitibus consitos, in valle satis feraci ad septentrionalem Sicoris ripam est constituta. Episcopali refulgens sede. Ad urbis laevam habet vallem Andorrae: ad dextram, Solsonam, olim regionis Ilergetum urbem, Caleam a Ptolemaeo appellatam, at deinceps Celsonam communiter dictam, quasi aliquid coeli celsitudine arcis suae veteris sonantem, in urbem nostra tempestate iterum erectam, & Episcopali sede decoratam: & Cardonam etiam oppidu in nativi multicolorisq; salis monte, de quo jam in superioribus egi. ad solis vero Occasum, & Vice-comitatum Castriboni, non solum nomine, sed re ipsa quoq; boni ac munitissimi, & Paleariensem Marchionatum, Noguera Paleariensi fluvio affusum, Episcopo olim clarum circa annum 940, numerosisque insignem oppidis, quorum unum ab incolis Tremp vocatum, domibus vix ducentis cum exornetur, tanta tamen gaudet nobilitate, ut ultra viginti illarum sint commorantium ibi equitum populis dominantium.

Balagarium, Ilergetum laeta pulchraq; urbs ad radices excelsi montis, in cujus vertice arx olim erat munitissima, adjacet Sicori fluvio in ipsius septentrionali ora. Ejus agri ubertas ac feracitas vix pro rei dignitate laudari potest. Ad austrum habet Vrgelli laetissimum campum, etsi non irrigum, frumenti tameri multi & optimi feracissimum, pluribus oppidis, Cervaria, Tarrega, Bellopodio, Acremonte, & aliis excellentem.

Ilerda, teste Plinio, Surdaonum gentis, civium Romanorum populus; teste autem Ptolemaeo, regionis Ilergetum praeclara urbs, excelso adjacet monti ad austrum, imminetque Sicori, aliquorum fluminum accessione jam plurimum aucto, apud quam ajusq; confinium plura magnaque fuerunt Caesaris praelia cum Afranio & Petrjo Pompejani exercitus ducibus. In montis cacumine arx est valde munita, ac intra ipsam domus olim regia Aragonensium regum, moxq; paulo inferius templum urbis maximum, & Episcopi peroptima domus. Episcopali enim sede fulget urbs. In templo autem maximo maximum est lapideum ac pulcherrimum peristylium, ex cujus latis ingentibusq; fenestris latissimus patet prospectus in urbem ad montis descensum conditam, in flume ipsum, ac in late patentem patentem ejus florentissimam ripam. Scientiaru omnium est splendidum in hac urbe gymnasium. Ad occasum habet in eadem Sicoris ripa Hitonam non contemnendum oppidum, Marchionatus titulo celebre, cui nobilissima domus a monte Catheno dominatur. Non desunt qui afferant illud esse Octogesam oppidum, cujus meminit Caesar in suis Commentariis. Sed decipiuntur omnino: nam Hittona satis distat ab Ibero, Octogesia autem (teste eodem Caesare) ad Iberum eart posita. Haec postea corrupto vocabulo, appellata fuit Ictosa, in qua Gothorum tempore erat sedes Episcopalis, Ictosensis vocata, de qua in divisione Episcopatuum a Vamba facta sit mentio. Nunc autem illud oppidum vocatur Mequinença, quod in ipso est angulo ubi Sicoris in Iberum influit.

<< Hispania I                   Hispania III (Valencia) >>