martes, 2 de noviembre de 2021

Civitates Hispaniæ (III): Burgos

CIVITAS BURGUENSIS 

Ex Civitates Orbis Terrarum , nexus imaginis magna 

Bvrgos, celevris admodum & antiquißima Galleciæ ciuitas. Quam Burgensem nunc vocant, & Masburgi dictam fuiß quondam legimus. Quæ dicebatur & Auca, quod nomen mihi vero similius eße videtur. Propterea, quodetiam montes, apud eande, vrbem, nunc Ocani dicuntur, & Aucani melius dicerentur. Tametsi Plinius non Aucam, sed Ceucam nominauit. Est autem Burgensis ciuitas, vt diximus, antiquißima, multisq; rebus insignis, & inter primarias vrbes totius Hispaniæ merito referenda. Cuius incolæ non ociosus, non circumforanei sunt, sed omnes, non modo viri, sed etiam fœmiæ, labore manuum suarum victum quærunt, & honestißime viuunt, & alii mechanicas artes, alii disciplinas liberales exercent. Mercatores, qui ciuitatem opulentam faciunt, fideles sunt, & liberales. Sacerdotes diuini cultus, & rerum sacrarum studiosi, divinis officiis, & literarum studiis diligenter incumbunt. Magistratus, & Reipublicæ gubernatores, communibus commodis rectißime prudentißimeq; prospiciunt. Sic itaque cunctis ciuitatis ordinibus officium suum, libere recteque facientibus, tota ciuitas indies augetur, indies magis illustratur. Equites, qui plures in ea sunt & potentes, immunitates, leges, & privilegia, quibus ciuitas gaudet, conseruare ac tueri diligentißime student. Est præterea ciuitas magnis & pulchris, nec minus commodis ædificiis adornata. Foris venalibus, plateis, vicis, pontibus, templis, cœnobiis, amnibus exculta: Cuius ecclesia maior, intus & extra, opre est, & ædificio mirabilis. In qua res diuina sæpenumero celebratur, cantoribus & organis in quinq sacellis, inter se distantibus, nec aliis alios perturbantibus. Ex sacellis vero & sacrariis, quæ multa sunt, illud, v?num Castellæ Comestabilis, conspicuu atque distißimum, non Ecclesiæ solum Burgensis, sed etiam cunctis ciuibus magno est ornament. Sunt & extra vrbe domus hospitales, quæ regiæ dicuntur, insignes & memorabiles, & maximi census. Quarum institutiones & ordines viuendi, qui sancti sunt, & maxime laudabiles, causa breuitatis omitto. Dicam tamen breuiter, de monasterio monialium, & sanctißima domo, quoniam res est insignis & memorabilis. Quam domum Huelgas vocant Hispani, Cuius maxima sacerdos sub imperio suo, diligentique custodia, centum quinquaginta monialibus imperat, & sanctißime consulit. Quæ quidem moniales sunt omnes equitum nobilumque principum filiæ, & familiæ generosæ. Præest etiam hæc sacerdos, quam Abadesam vocant, aliis septendecim monasteriis, & oppidis quatuordecim non ignobilibus, atque aliis minoribus quinquaginta. Confert præterea sacerdotia multa sacerdotibus, & census commendatarios viris XII. contribuit, & alia beneficia & officia, & suis populis magistratus & gubernatores eligit. ædificauit autem hanc domum & opus ingens Rex Sanctius, qui propter opera, quæ fecit mirabilia, cognomen Amati promeuit. Est itaque hæc vrbs multis magnisque rebus memorabilis, Cuius homines sunt humanißimi, & aduenas maxime diligunt. Sunt & fidelißimi suis principibus, & hospites patientißime tolerant, & honorificentißime tractant. Hæc ex Lucio Marineo Siculo excerpsimus.


sábado, 31 de julio de 2021

Civitates Hispaniæ (II): Bilbao

 BILBAO VULGO, LATINIS FLAVIOBRIGA

Bilbao, vernacule, Latinis Flauiobriga, & Flauiogallica olim dicta, vrbs Cantabrorum est in Hispania, celebris, & variis rebus ad humanæ vitæ sustentationem necessariis, abundans. Tribus vero in primis affluit, a quibus maxime commendatur: situs videlicet oportunitate, annonæ copia, negotiorumq; & hominum mirabili varietate & multitudine, sita est enim in loco plano, a mari duobus miliaribus distans aëre vti temperato, sic valde salubri. Nam abea parte, qua terram respicit, magnis montibus circundata, nec frigori nimio obnoxia est, nec calore nimio torrida. Ab altera parte, oppidulum habet in ora maritima, Portugalette, vulgo nuncupatum, a quo riuus quidam, maris ingens brachium, non solum in hanc vrbem vsq; sed in ipsas etiam domos, influit. Hoc importari atq; exportari paruo negotio, viliq; pretio, varia mercium, aliarumq; rerum genera indies est videre. Tanta annonæ copia abundat, vt vix in tota Hispania aliud oppidum sit, quod ei hac in re conferri posit. Triciti semper ingentem vim asseruat. quo sit, vt nec inopia, nec fame vnquam laboret. Panem habet singulari excellentia præditum, singulatim id genus, quod incloæ vernacule, de arregoriaga, aut, pan del fuego, vocant, quem in furno non coquunt. Est etenim tam præstanti sapore, vt non sit, cui recte comparetur. Vini quoq; an vllum genus desideret, non facile est dicere. Nam præter vernaculum & domesticum, tanta aliorum vinorum copia huc aduehitur, vtvltra viginti vinorum genera, quandocunq; libeat, facile inuenias. Carnium insigni & copia, & bonitate gaudet, in primis vero ouillæ, & bouillæ, volucrumque omnis generis. In foro indies centum & plures puellas videre est, quæuis annonæ genera, copiose vendentes, quæ omnes incedunt capite aperto & nudo, capillisq; tonis, nec tamen propterea inelegantes. Heic est enim moris, virgines, ante, quam nuptæ sint, nec capillos alere, nec velari. Nec est etiam cur piscium vllum genus requirat, cum & optimos habeat, & quantos fere velit, eosque recentes. Pomorum est ei tam vberrimus prouentus, vt nisi qui viderint præsentes, facile adduci non possint, vt credant. Decem enim marauadisiis, quod pecuniæ genus istic loci minimum est, & decimam fere stuteri Brabantici partem valore æquat, tatum pomorum vulgo emitur, quantum mulus, consueto onere portare solet. Frequentia commerciorum florentissima est. Hac enim plerunque & importari solet, quicquid vel Anglia, vel Belgica, vel Gallia mittit, & quantumq; Hispania cum aliis communicat, eadem hac solet exportari. Inter cætera vero, quæ euehuntur, plurima est excellentissima lana, ex qua in Belgica deportata, præstantissimi panni fiunt. Constat, hac lana quotannis quinquaginta naues onerati, quibus quinquagesies mille saccos, & amplius, auehi confirmant. In ipso foro machina est ad imponendas nauibus merces exponendasq; apte constructa. vbi quantus sit toto die negotiorum feruor, mirabile est videre. Tota vrbe passim nil videas, quam officinas & cellas, reponendis & custodiendis mercibus, aptas, perpetuo plenissimas. Nauigationis enim commoditate fit, vt vel raro, vel nun quam contingat plane euacuari. Naues in hac vrbe, & eius territorio quotannis plurimæ fiunt, quarum nonnullæ ingentes & altæ, secundum priuilegia, quæ habet, aliæ vulgaris magnitudinis & formæ, pene innumeræ. Reperire heic est ciues, qui soli, propria pecunia vno anno, tres quatuorue naues ædificari curant. Hinc etiam omne genus apparatus nautici heic fieri consueuit. Hæc de ea Petrus de Medina in Hispaniæ descriptione, lingua vernacula scripta.

lunes, 28 de junio de 2021

Civitates Hispaniæ (I): Barcino

BARCINO

Ex Civitates Orbis Terrarum , nexus imaginis

Barcino pulcherrima citerioris Hispaniae ciuitas, in Mediterranei maris littore sita, ab Amilcare, cui Barca cognomen, anno ante aduentũ Christi fundata, vt in Eusebio computatur, CCXXXIIII quem Carthaginenses cum iusto exercitu in Hispaniam miserant, a Vasæo, Tarapha, & Floriano de Campo cap. XIIII lib. IIII perhibetur. Anno Domini DCCXCII Iacobus Meierus in chronico rerũ Flandicarum, & Platina in vita Leonis III Barcinonem a Carolo Mauris ereptam, & Christianis esse traditam affirmant. Quamuis deinde graues a Mauris calamitates perpessa fuerit, L. Marineus Siculus, principio libri noni, de Barcinone comitibus, refert. Raymundus Berengarius, eo nomine primus, Barcinonæ Comes, militari virtute pręclarus, Ecclesiam Cathedralem Barcinonensem, sedente Guilaberto pontifice, sub honore S.Crucis, sanctæq; Eulaliæ, Anno ab incarnatione Iesu Christi, MLVIII condidit, priuilegiaq; plura cõcessit, terminos Episcopatui præfixit, eandemque Ecclesiam, pluribus muneribus, redditibusq; dotauit, & in eadem Ecclesia, vna cum Almode coniuge, sepultus fuit. In cuius sepulchro, quod adhuc cernitur, intus Epigramma reconditum est. Hic est Raymundus Berengarius, Princeps Barcinonæ, Comes Gerundensis & Marchio Ausonensis, qui mortuo patre, Berengario Comite, non tantum partem Barcinonæ principatus a Mauris occupata recuperauit, verum etiam Reges duodecim Maurorum, campestri prælio victos, sibi tributarios fecit: vnde cognomen fortitus est, Propugnator & Murus Christiani populi. Extant etiam Barcinonæ, alterius monumęti vestigia, in vico paradysi, sublimiore eius vrbis parte, nempe Athaulfi Hispaniarum regis, & non Herculis, vt fama habetur, Sepulchri eius authore Hieronymo Paulo Barcinonensi, Author est Tarapha L. Marineus Siculus lib. XIII de Aragoniæ Regibus, mirifice hanc vrbem commendat.

Barcino ciuitas illustrißima, principibus, equitibus, nobilißima, omnibus rebus, quæ ad viuendi vsum pertinent, ditißima, omnium fere ciuitatum terra, mariq; potentißima, multis magnisq; rebus domi, forisq; gestis, clarißima, adeo, vt eius nomen atque potentia non immerito Hispaniæ, Galliæ, Africæ, cæterarumq; nationum principibus timora vel maximo fuerit.

Florebat enim non solum maximus opibus, ac diuitiis, sed etiam plurimorum virorum prudentia singulari, optimis moribus & institutis. Ciues omnes, in administranda Republica, atque adaugenda, quasi veterum Romanorum ordinem, moremq; sequebantur. Qui nihil nunquam nimis, sed omnia tam publica, quam priuata, pro modo, rationeq; faciebant. Non igitur illorum diuitias, resq; familiares vllae discordiæ, non lites, non iuditia, non iurgia, non seditiones, vt in plerisq; fit, minuebant. Quippe, qui ratione potius, naturaq;, quam legibus viuere malebant. Nobiles, armis & equis, officiisq; militaribus studebant, hisq; sese exercebant, & aduersus hostes feroces erant. Mercatores honestißime commercia tractabant. In quibus exercendis, non tam quæstus auidi, quam vere fideles, ac liberales erant. Sacerdotes, & omnes, qui rerum sacrarum cum amgerebant, pie, sancteq; semper viuebant, summaq; veneratione atque timore, diuino cultui, sacrisq; rebus incumbebant.

Reliqui ciues, cuiusq; ætatis, aut liberalibus, aut mechanicis artibus, quibus erat cultißima ciuitas, operam dabant. In quæ nemo circumfer animus, id est, desidiosus & inanis erat, sed honesta alii alia negoyia exercebant. Itaq; nemo malus, nemoq; pauper, sed optimus quisque erat, atque ditißimus, hac fama ciuitatis, non ex Hispania tota solum, sed ex aliis quoq; multis nationibus homines huc vndique quotidie conueniebant, ciuitatemq; libenter incolentes, indies maiorem ditioremq; faciebant. Hinc præterea multæ ciuitates, ordinem, moremq; viuendi sanctißimum, hinc exempla Reip. pulcherrimæ, hinc cæteras bonas artes imitabantur. De conditore tamen eius affirmare nihil ausim, siquidem omnium, qui de ea scripsêre, de authore incerta opinio est. Nam quod nonnulli de Barcanona pueriliter fabulantur, ego quidem non minus falsum, quam ridiculum existimo. Cæterum, fuit olim ciuitas situ admodum parua, & a littore maris, vno fere statio remota. Pulchra tamen ædificiis, & altis totamæ nibus clausa. Fuerunt & ciuitatis portæ quatuor, in totidem mundi partes vergentes, æquo fere omnes inter se spatio distantes, quæ adhuc extant, & in ipsus pene ciuitatis vmbilico visuntur. Postea vero, crescente hominum multitudine, bis vndique magnificis ædibus, conspicuis sanctorum templis, bis etiam præualidis muris, superbisq; turribus, cincta est. Quæ quidem, etsi magnitudine nonnullis vrbibus cedit, ædificiorum tamen elegantiâ, littoris amœnitate, viarum munditie, vicorum rectitudine, æqualitate domorum, amœnißimis hortis, quos variis arboribus,  nonnullis palmis, quæque domus cultißimos habet, forma denique rerum omnium, & excellenti pulchritudine, meo quidem iuditio, cui absit inuidia, cunctis prospecto ciuitatibus, est anteponenda. Plura præterea de hac ciuitate, memor atu digna, narnare poßimus, quæ, ne longius ab incœpto discedamus, omittimus.

sábado, 1 de mayo de 2021

Hispania (XIII): Andalvsia, continens Sevillam & Cordvbam

ANDALVSIA, continens SEVILLAM & CORDVBAM

ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina

Hispania Bætica hodie tres regiones complectitur, Andaluziam, Granatam & Extremaduram. Andaluzia, quam quidam Vandaliam, Vandalorum domum, Wendenhuys vocant, montibus Granatensibus & Morinæ jugis clauditur, freto Gaditano ad Meridiem, & ripis fluminis Anæ ad Septentiones. Ad portum veluti maris Mediterranei jacet, beneficio freti Gaditani, quod in latitudinem (teste Botero) 14 milliaria Italica patet, in longitudinem viginti quinque. A parte Hipaniæ tribus cornubus prominet, super quæ condita sunt Gibraltar, Tariffa, Barbatæ: ab Africæ parte totidem, ubi sunt Septa, Alcazzar, & Tanger. Gibraltar ad radices montis Calpe, qua Occidentem aspicit, sita est, qui mons fere totus mari ambitur, nisi qua angusto calle continenti jungitur, cui in opposito littore Africæ objacet Abila. Celebrem hunc locum fecit illustris illa victoria navalis, quam de Hispanorum classe reportavit heros fortissimus Iacobus Heemskerck. Extra fretum ad Oceanum Atlanticum jacet insula Cadix, septigentis pedibus a continent distans. In qua unum est oppidum, Romanorum temporibus florentissimum, nun Cadix Hispanis, nostratibus Calis Malis vulgo dictum. Gades, inquit Nonius, insula est ad Bętis ostia, qua Europa ab Africa dirimitur, & unde Tyrrheni maris faucibus Oceani æstus immittitur, angusto spatio a continenti & veluti flumine abscissa. Hodierno die navigationis beneficio & salinis fovetur, tum ex thynnorum captura multum emolumenti capit; omnis generis frugum & generosi vini feracissima, cum olim a continenti 700 pasibus divulsa esset, nunc ponte illi jugitur.

Inter Gades & continentm est Portus Regalis, vulgo Puerto Real, & paulo ultra S. Mariæ, ubi Guadalæte amnis in Oceanum exit. Hic magna reperitur vis candidi salis, quæ aliis Europæ locis infertur. Hinc exiguo promontorio superato S. Lucar de Barameda aditur, navium statione & appulsu nobilis.

Præcipua Andaluziæ pars est conventus Hispalensis, qui omnium regionum & conventuum Hispaniæ, tum populorum frequentia & humanitate, tum divitiis, & beata rerum omnium copia felicissimus jure censetur. Longe lateque patet hoc territorium in ducenta ferme egregia oppida, vicis quam plurimis non annumeratis, ut unus hic conventus pluribus oppidis juridicus nunc sit, quam omnes quatuor simul in ea provincia fuere, quas auctore Plinio 175 tantum jura decidisse constant. Nam quota pars hæc fuerit, si centum pagorum millia accenseantur, quæ a Divo Ferdinando rege, in Hispalensi agro, quem Axara¿f/s?ium Arabes vocarunt, cum ipsa urbe in fidem recepta sunt? Sed ea expulsis Barbaris magna ex parte desolata sunt: limites autem ut ab antiqua conventuum descriptione multum recessere, ita ad Vambæ regis formulam cunctis Hispaniæ Ecclesiis præscriptam propius accedunt. Habet enim hæc diœcesis ab Ortu Cordubense territorium, ab Occasu Algarbiorum fines: quæ pars septentrionem spectat, eam Lusitaniæ ditionem attingit, quæ Magistratus S. Iacobi vocatur. Cetera vero Meridie versus Gaditano Conventu & Oceano clauduntur. Metropolis est Hispalis, hodie Sevilla, quę ita Bæticæ universas urbes nobilitate opibusque longe antecedit, ut cæteras Hispaniæ provincias Bætica. Colonia fuit Romanorum, cognomine Romulensis. De origine ejus ambigunt scriptores, quidam ad Hispanlum Herculis Lybici filium, ex Berosi mente, referunt. Isidorus vero lib. 15 Orig. Iulium Cæsarem refert Hispalim condidisse, eamque ex suo & urbis Romæ nomine, Iuliam Romuleam nuncupasse. Philostratus in vita Apollonii Tyanæi, lib. 5, cap. I, Ispulam; Silius vero Italicus Hispal vocat, unde ait: Et celebre Oceano, atque alternis æstibus Hispal. Vocatam autem Hispalim vult Isidorus a situ, eo quod in solo palustri, suffixis profundo palis locata, ne lubrico & instabili fundamento caderet. Arias Montanus, apud Ortelium, ait Hispalim, Phœnicum nomen esse, a Spila vel Spala deflexum, quod planiciem sive virentem regionem significat, quam suburbanus ejus ager egregie refert. Vrbs certe est amœnissima, & in primis, non Hispaniæ modo, sed & Europæ, nobilis & opulenta, ad Bætim amnem posita, murorum ambitu, ædificiorum structura & cultu conspicua. Suburbium habet amœnum & amplum, cui Trianæ nomen, ponte sublicio urbi conjunctum. Ager vicinus planus & lætissimus, summumque hic Liberi & Cereris certamen, sed præcipuus olei proventus. Huc ex universi orbis plagis, maxime vero ex India Occidentali incredibiles opes advehuntur. Vnde adeo opibus pollet, ut regi suo cogantur annuatim sesquimillionem aureorum obsequii & vectigalium ergo pendere, quantum vix integra alibi regna. Templum habet celeberrimum, & mole sua maximum, turremque egregiæ altitudinis illi adnexam: D. Virgini id sacrum, in cujus impensas annuas, triginta millia aureorum destinata ferunt. Mirum est quod Plinius refert lib. II, cap. XCVII, Hispali puteum ¿puctum? fuisse, qui crescente maris æstu minueretur, augeretur vero decedente, ceteris natura vulgaris. Portum ipsi aperit fluvius Bætis, hodie Guadalquivir, ad cujus sinistram ripam jacet. Æstus marinus duas leucas supra urbem percipitur, magnamque copiam sturionum & alosarum suppeditat. Superioribus annis viginti quatuor millia civium familiam alentium censa sunt. In Triana vero cives ter mille. figura urbis ad rotundam accedit. Est inea ampla & magnifica domus, quæ Gubernatores & Consules habet duodecim, & a mercimoniis Indicis vocatur La casa de la contraction de las Indias.

Hispalensis Archiepiscopus post Toletanum primas fert in Hispania. Habuit olim a suffragiis undecim Episcopos, ut ex Conciliorum subscriptionibus constat: Cordubensem, qui nunc a Toletana sede jus sacrum petit: Iliberitanum, Ilipensem, Tuccitanum, Malacitanum, Ægabriensem, ubi nunc Cabra; Ossonobensem, Asindensem, Abderitanum, Astigitanum, Italicensem, ab Italica nobilissima Romanorum colonia, quæ Trajanum, Hadrianum, Theodosium Imperatores dedit. Hodie Hispalensis Antistes Suffraganeos Episcopos habet Malacitanum, Gaditanum, & Fortunatarum Insularum. Reditus ejus annui sunt 24000 ducat. Canonicos habet Hispalensis Ecclesia 40, & undecim sacerdotia. Sunt prætera in ea Ecclesia Sacrifici viginti, quos a numero vicenarios vocant, qui nocturnis diurnisque sacris cantibus vacant, & ducenti alii Sacerdotes, qui privatis sacellis ministrant. Beneficia adhæc per omnem Dioecesin opima sexcenta fere, quorum multa singulis, & binis etiam aureorum millibus censentur: minoru vero sacerdotiorum, quas capellanias vocant, duo ferme millia numerantur. Sunt etiam in hac dioecesi innumera monachorum & sacrarum virginum monasteria, inter quæ excellit Carthusianum illud, quod ad Bætimm in ipso Hispalis prospectu magnificentissime exstructum est.

Et licet urbs hæc Mercurio magis, quam Phoebo semper dedita, & commerciis quam literis notior fuerit, summa tamen ingeniorum fastigia edidit. Quem enim D. Isidoro præ¿s?¿f?eras? vitæ enim sanctitate, literis tum sacris, tum profanis, paucis æqualis, inferior nemine. Satis eum superque doctum illud Originum opus posteris commendat. Nostra etiam memoria eloquenti philosophia, & philosophica eloquentia insignem virum Sebastianum Foxium, Morzillum, & Benedictum Ariam Montanum  Theologum, Poetam, linguarum peritia, Hebraicæ præsertim, nemini secundum protulit.

-------------cambio columna----------------------

Secunda civitas est Corduba quasi Cor Bætis, ut alludere placuit Ioanni Gerundensi. Sita est enim in ipso ferme Bæticæ provincię meditullio, atque in his ejus populis, qui Turduli ab Ptolomæo, Plinio & Strabone nominantur. Ab ortu ea regio ad Bastulos seu Basteranos usque protenditur: ab occasu Turdætanos contingens, Hispalensi tractu terminatur. Habet ad meridiem late patentes campos, qui ad Mediterraneum mare & Herculeum fretum expanduntur. Qua vero parte septentrionem Corduba spectat, posita est ad ipsas Marianorum montium radices, vulgo Sierra Morena. Ea verum horum montius pars, quæ Cordubæ imminet, aut saltus Castulonensis est portio, aut cum eo ad ortum conjungitur. In his montibus, authore Plinio, Bæturia regio, a Bæti flumine nomen accipiens, in duas partes divisa, ad Anam usque fluvium excurrit; Ipse Bætis, qui Cordubam alluit, Cirtius olim & Tartessus, ut apud Plinium, Livium & Strabonem est, dictus, tanta semper celebritate fuit, ut toti provinciæ nomen dederit; tanta porro est magnitudine, ut ingentia flumina exorbens, ab Mauris inde nomen acceperit: Quadalquivir namque, quod huic fluvio nunc nomen ab iisdem impositum, magnum flumen ipsorum lingua significat. Ab ortu vero ad occasum latus Cordubæ Australe lambens, ita montes a planitie disterminat, ut id sibi studio habuisse natura videatur; quo diversissima soli discrimina sejungeret, & eo tanquam limite separaret. Hinc montana, quæ ipsa suburbia pene contingunt, celsis collibus elata, duris cautibus prærupta, hortis, vineis, olea & omnium generum arboribus sunt consita. Inde campestris regio trans flumen complanata, nuda, glareis & luto friabilis, frugibus tantummodo ferendis est accommoda. Hujus vero tractus quæ sit feracitas, inclyta civitatis horrea, tota Hispania celeberrima, ostendunt. Alterius vero soli montibus prætenti quanta sit amœnitas cum insigni fertilitate conjucta, vix quisdam satis digne possit explicare. Ipsæ præcisæ rupes, scopuli ipsi, ubi planum quidpiam non soli (neq; enim solum est illud, sed lapidum strues) verum quicquid id est plani, Loton suavissimam & ¿f/s?iliquam sponte nascentes, sativas vero oleam, vitem, ficum, cerasum, mala Punica & Persica, pruna, & quod magis mirandum sit, citria mala omnis generis abunde producunt. Præstant hoc ipsum magna exparte fontes copiosæ, purissimæ, suavis & ad potum salubris aquæ, quibus passim pene irrumpentibus, irrigua omnia circum circa fiunt. Hinc valles urbi propiores non nisi a pulchritudine, Val hermoso; a paradisiacis hortis, Val parayso; a Regiis, Arrica¿s?¿f?a; a rosarum multitudine, La senda del rosal; aut a florum aspectu, Mira flores, nomen invenere. Hinc vini & olei Cordubæ tanta est copia, atq; exuberantia, fructuum omnis generis tanta ubertas, ut hoc unum aliam quantumvis celebrem civitatem magno opere posset nobilitare. Mala autem citria omnis generis tantopere in ea urbe exuberant, ut advenis & peregrinis hominibus frequenter sint stupori, non cumuli solum, qui per plateas venales vili pretio cernuntur, sed etiam qui novorum frctuum adventu, per agros & sterquilinia projiciuntur: decussis non modico impendio ex arboribus malis, ne superfœtantes flores impediant. Florum autem ipsorum in his arboribus tanta undiquaque intra urbem & per vicina urbana est copia, tanta verno tempore fragantia: ut non jam, quod de iidem floribus Virgilius dixit,

Animas & olentia civesOra illis foveant, & senibus medicentnr anbelis; sed suavissimo odore urbs tota, vicinique agri, perfundantur, & ad eam suaveolentiam captandam noctu homines pervigiles discurrant. Ne tamen diutius in Cordubæ amœnitate & ubertate celebranda sit immorandum; unum satis sit testis præstantissimi testimonium: ipse sit Muça dux Arabum, Hispaniæ totius victor, quique ea omnem perlustraverat, & undique percognitam habuerat. De eo Rasis Maurus in Arabum historia his ipsis verbis, Latine fideliter redditis scribit: Abibus Aluydi filius, homo qui nullatenus in re ulla mentiretur, ita scripsit: Quum Muça Cordubam egressus, in Africam navigaturus, summis Hispaniæ proceribus deducentibus, iter occiperet, & in collem, unde urbis totius prospectus patebat, venisset: mula, cui insidebat, retro conversa, aliquantulum consistens, urbem tacitus contemplabatur; & tandem in hæc verba cum gemitu propuit : Eheu Corduba, quantum es insignis! quæ & quantæ tuæ sunt deliciæ! Quantum tibi bonorum Deus voluit conferre! Hæc loquutus, mœrens iter continuat.

Metalla Cordubensia sunt etiam inter authores celebratissima. Auriferam enim vocat Silius Italicus:

Nec decus auriferæ cessavit Corduba terræ.

ÆsMarianum Plinio maxime laudatu, hodieque prope urbem, effoditur: uti & argentum vivum & stibium. Pomœrium urbis ejus amplissimum est, sed domicilia ob multitudinem hortorum rariora. Quadratæ est figuræ, oblongior tamen, quam latior. Suburbana illius spatiosa, ita ut aliud oppidum videantur, maxime id quod Orientem spectat. Ad Occidentem palatio regio superbit, quod suis muris cinctum est. Habet & sub se Lorenam, cum aliis 550 habitationibus. Maximam hæc urbs jacturam passa est ano 1589, a terræ motu, qui multa eaque magnifica ædificia prostravit. Quam maxime celebrem eam faciunt natales Lucani, L. Annæi Senecæ, & Ossi illius, qui Constantini Magni tempore Concilio Niceno interfuit. De Seneca vide Statium in Genethliaco Lucani. Martialis, Duosque Senecas, unicumque Lucanum facunda loquitur Corduba. Silius eam auriferæ terræ decus appellat. Hic natos Poetas peregrinum quid & pingue sonare scripsit M. Cicero. In antiquis lapidibus cives dicuntur Patritienses. Episcopum habet, cujus reditussunt 12000 ducat.

Tertia Iaen, oppidum amplum, & opulentum, templis cœnobiisque egregie ornatum, abundat vino, oleo, tritico, ferina carne, melle, fructibusque omnis generis. copiosum ibi sericum, nobilitas frequens & illustris. Vrbs sita sub alto colle, muris propugnaculisque cincta est, fontesque habet am---oe---nos.

Numerantur præterea in Andaluzia centum & octo magna municipia : nobiliora sunt, Alcaraz, Vbeda, Baeza, Andujar, Alcala real, Martes cum castello super rupem, Cabra, Aquilar, Archidona, Palma, ubi Xenil fluvius in Bætim confluit, Pegnaster, Cermona, Estopa frumenti dives, Vtrera, Nebrissa urbs antiqua, Arcos, Moron frumenti dives, sed aquarum inops. Nebrissa, hodie Lebrixa, octo millibus passuum a Bæti distat, oppidum peramœnum cum vetusta arce, agro beatissimo undique cinctum. Sequuntur hæc quatuor maxima municipia; Eciza, ad ripam Xenil, ubi copia xyli & cannabis colligitur, olim Astigi & Augusta firma. solum undique fecundum & conpascuum, ac pecori optimum : unde incolæ lanificio maximam operam impendunt: Antiquera in duas partes divisa, quarum una in monte, altera in plano sita. Ossuna oppidum aqua caret; conterminus ager arborem nullam præter oleam fert: ceterum pecoris messiumque uberrimus. Vrbs est quatuor aut quinque millium focorum. Xerez de la Frontera urbs murorum ambitu conspicua. ager est vinetis arvisque lætissimus:nulla ejus portio inculta aut otiola, sed vel vitibus, aut frugiferis arboribus egregie consitus, aut olea segeteque ornatus. Generosissima fundit vina, quæ non solum Europæi nostri, sed & Indi expetunt. Moris est hac in urbe ditioribus, immensæ altitudinis puteos defodere, quibus annonam multos in annos conservant, quos lapidum mole tectos, sine peculiari Senatorum consensu aperire est vetitum.

Longum foret municipia omnia enumerare. Minime tamen prætereunda duo, Almaden & Marchena. 
Almaden in diœcesi Cordubensi ad ordinem Alcantaræ pertinet. hic ditissimæ sunt 
argenti vivi venæ. Marchena in confinibus Granatæ & Andaluziæ est, in cujus agro 
præstantissimæ indolis equi nascuntur, quos vulgo Ginettos vocant. Trans Bætim Palos 
occurrit cum modico portu, & mox Lucena; & trans fluvium Tinto, Niebla, & paulo ulterius S. 
Michael & Ajamontium, cui bonitas & præstantia vini famam dedit. Portum habet percommodum & 
ingressum e mari satis altum.
Nulla Hispaniæ pars Andaluzia fructibus ditior, frumento abundantior, gregibus & armentis 
copiosor, maxime equis; ita ut merito horreum, penuarium, & staublum Hispaniæ dici possit.
Olivetis unice dives est. Cumque omnium feraz sit, tum vel præcipue inexhausta & diviti 
metallorum vena scatet, quin & minio inter cetera felix. Auræ hic ita lenes, annique 
tempestates adeo mites, ut non frustra antiquitas hac potissimum Hispaniæ parte Elysios 
campos esse crediderit. Incolæ corpore sunt eleganti & bene composito, animo fero & 
arroganti; cauti, suspicaces, furaces, meri ostentatores, magis in præliis dextri, quam 
fortes.
Nomen Andaluziam supra habere diximus a Vandalis, quod hi a Gothis pulsi hoc loco sedes suas 
fixerint: quibus postea ejectis, in Africam concesserunt. Historia hæc est: Rodericus XXV 
Gothorum rex, in quo regium Gothorum nomen defecit, Comitem quendam Iulianum Præfectum 
constituerat Mauritaniæ Tingitanæ: ejusque absentis interea filiæ stuprum intulit. Quo pater audito, Saracenos ex Africa evocavit, justissimum dolorem suum regis vindicta solaturus. Hi anno salutis 714 Duce Muzamisso per angustias freti Herculei ingressi, biennii spatio totam fere Hispaniam 
occuparunt, præter Astures natura loci munitos. Periere tantillo tempore utrimque 7000 hominum millia. Saraceni potiti imperio, Christianorumque, quoad fieri potuit, religione & sacris extirpatis, regna inter se partiti sunt. Primum fecere Cordubæ, quod ipsi vocavere Abenalibeticum, Alterum apud Hispalin, Tertium apud Carthaginem novam. Donec a Ferdinando III his locis pulsi Granatam concesserunt, anno 1216, & a Ferdinando IV penitus ejecti sunt, anno 1494.

<< Hispania (XII); Insulæ Baleares et Pitiusæ

jueves, 1 de abril de 2021

Hispania (XII); Insulæ Baleares et Pitiusæ

INSVLÆ BALEARES ET PITIVSÆ

ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Insularum Hispaniis adjacentium celebriores sunt, Baleares duæ; item Pitiusæ, Ebusus & Ophiusa. Baleares vulgo Majorica & Minorica appellantur. Sitȩ sunt ex adverso Tarrconensis Hispaniæ, nec longo a se invicem intervallo. A magnitudine Majores Minoresque plurali numero, vel etiam singular Major Minorque appellantur. Funda olim bellicosæ, unde & nomen traxisse putantur, quasi ---GRIEGO---, id est, a jaculando. Græcis Gymnesiæ dictæ, ---GRIEGO---, id est, a nuditate, quod incolæ aliquandiu nudi vitam egisse dicantur. Nunc vulgo Majorca & Minorca. Piratica olim incolæ maxime vivebant, Carthaginensibus iidem contra Romanos stipendiarii, donec Hispanis debellatis, a Romanis subigerentur. Mauri postea est ex Africa occuparunt, cum Hispanias diriperent, regnumque adjecta Ebuso insula in iis condiderunt, quos tandem Iacobus Arragoniæ rex ejecit. Majoris Balearis insulæ forma quadrata est, quatuorque angulis totidem coeli plagas spectat. Palumbariæ portus, cui Columbaria insula objecta est, ad Occasum pertinet. Promontorium Salinarum ad Meridiem. Medio fere intervallo Majorica urbs, insulæ caput, interjacet. Petræ & S. Vincentii promontoria ad Orientem vergunt & Septentriones. A Petræ promontorio Polentia haud remota est, olim Romanorum colonia, nunc modicum oppidum, sed portu insigne. Palumbariæ portus triginta millibus pass. ab urbe dissitus est. Sanctæ Pontiæ portus paulo ulterius est versus Meridiem & Occasum. Capta urbs Majorica a Iacobo Arragonum rege anno 1230. Sedes Episcopi ac domicilium in hac urbe constitutum est. Est insuper ferax valde atque omni rerum copia affluens, neque facile ullibi tam angusti spatii insulam reperias, (centum mill. pass. in longitudinem, in circuitu vero 480 mill. patet) quæ tam variam tamque eximiam fructuum atque animalium, non ad usum modo & alimentum, sed etiam ad delitias mortalium, abundantiam suppeditet. Nam præterquam, quod tribus urbibus, tum oppidis ac pagis multtis & portubus undique frequens est; frumento etiam, sale, oleo, vino, caseoque, pucude & armentis, atque ferina carne tantopere abundat, ut non solum incolis, verum exteris copiose sufficiat. Nam & Balearica vina, auctore Plinio, Italis nota satis atque approbata fuere; & oleum caseumque non modo proximis Valentiȩ, Cataloniȩq; regnis, sed Gallicæ quoque ac Ligusticæ oræ sufficit. Præterea cuniculorum, cervorum atque damarum tanta hic est multitudo, tam certa venatio, ut hæc una profecto possit quantum satis est carnium incolis subministrare, præter porcinas, quarum tanta hic est copia, ut etiam ad exteros sectæ & conditæ transmittantur. Atque his addi potest, delitiarum loco, perutilis, salutaris atque delitiosa myrtus, e cujus flore liquor omni thure Sabæo odoratior elicitur. Vniversam insulam, cum ab Arragoniis occuparetur, quindecim oppidis constitisse refert R. Iacobi historia, quorum nomina præter urbem majorem, tum Pontiam & Polentiam, Romanorum colonias, barbara sunt, atque a Saracenis imposita.

Majorica urbs, inquit Bernardinus Gomesius lib. VII, in medio fere insulæ posita est, mari sese inter caput Figuerarum & Capendoracatum, quæ 15 milliaribus inter se distant, totidem ad urbem usque insinuante. Qui sinus alioqui permagnus, portus sit celeberrimus, tantumque non a Libonoto vento tutus: sed quo interior, eo sit longe tutior, ob constructam atque manufactam molem, quæ in mare ex urbe prominet, eique e regione respondet promontorium Portopini, inde dictu, quod ab altera promontorii parte versus Occasum, maris sinus exiguus sese terræ ingerat, ac parvum portum efficiat, Portopineum nuncupatum. Id ergo promontorium cum manufacta mole tranquillum atque ab omni prorsus vento tutum urbis portum reddit. Vrbs partim in excelso colle, partim in planitie explicata est, & per acclivitatem conjuncta. Tamesti in colle, qui mari ac portui imminet & præruptus est; expugnationis tempore, arx sola sita erat: postea vero templum maximum & Episcopalis domus cum speculatorio deambulacro, unde prospectus & maris amoenus ac perjucundus ju¿ss?u Regis exædificata fuere. Fluvius etiam non longe a fontibus dimanans, qui sese illico in mare præcipitat, mediam interinterluit; magnoque illi est usui, non modo ad ejus salubrem purgationem, & hortorum, quibus maxime decoratur ipsa, irrigationem; verum ad navium etiam aquationem & portus commoditatem. Denique urbis ambitus, qui muro satis amplo munitur, ac collem cum ipsa planitie comprehendit, tam latus est, ut præter hortos, domiciliorum sex millia contineat, quæ cum aliis operibus tum magnificentissime exstructa sunt, tum urbem, quæ decem nunc patet portis, omnium Europæ pulcherrimam & conspiciendam efficiunt.

Minor Balearis, vulgo Minorica, orientalior est, quam Majorica; distatque ab illa quinque aux sex leucis. Vnam habet urbem, quæ hodie ab insulæ nomine Minorica appellatur, & plures pagos, duos itidem portus, quorum alter Maon, alter Formelle dicitur. Insula ambitu patet CL mill. pass. altis montibus & nemorosis undique cincta. Mediterraneæ partes ubertate soli & pascuorum bonotate Majoricæ minimecedunt. Mulos autem alit præstantissimos & qui maximopere commendantur.

Propinquæ Balearibus sunt Pitiusæ insulae, quæ duæ itidem sunt: major dicitur Yvica hodie, olim Ebusa, centum circiter millia passuum ambitu complectens, & decem aut undecim leucis a continente separata. Hæc insula oppidum habet ejusdem cum insula nominis. ager illius fertilis frumenti & fructuum omnis generis ferax. Hodie a copia salis commendatur, quem hinc in Italiam & alias Europæ partes evectare solent.

Minor dicitur veteribus Ophiusa aut Colubraria, hodie vulgo Formentere, a priori ad Austrum sita, & paulo longius a continente disjuncta; circiter LXX mill. pass. ambiens: pene deserta ob multitudinem serpentum, quibus abundare fertur; cum Yvica nullum animal venenatum toleret, ac ne noxium quidem ullum, præter cuniculos; qui segeti subinde infesti sunt, & consitos recens agros subruunt.

<< Hispania XI (Granata et Mvrcia)       Hispania (XIV): Andalvsia, continens Sevillam & Cordvbam>>

lunes, 1 de marzo de 2021

Hispania (XI): Granata et Murcia

GRANATA ET MVRCIA

ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Granatam, uti & Murciam, Castellæ titulo possidet Hispanus,. Nomen habet Granata, ab urbe 
primaria; urbs a forma. Nam sicuti Granatum malum Punicum granosum est: cortice ob 
maturitatem fisso, ita urbs ipsa densas habet domos, & parte una dehiscit. Sedes hæc fuit 
Bastulorum, qui & Poeni. A meridie mare Ibericum spectat, a Septentrione Andaluziæ partem, uti & ab Occidente; ab Oriente Murica jacet. Regnum omne Granatense in longitudinem patet LX leucarum, in latidudinem XXV, in ambitu CCXXX, a finibus Murciæ Andaluziam usque. Cum Mauri hoc regno potirentur incolis frequentissimum erat, quatuordecim continebat civitates, municipia muris cincta nonaginta septem: regibusque suis quotannis septigenta millia coronatorum pendebat. Hodie neque tam incolis est frequens, neque locuples. Secatur a duobus fluviis, Xenil & Darro.

Metropolis est Granata, Ptolomæo (1). Nam Illiberis in eo colle fuit, qui nunc Elvire, & ab ea porta un Granatensis dicitur Elveria. Omnium Hispaniæ urbium maxima est, multis collibus destincta, inter quos gemini ceteris altiores consurgunt, quos amnis Darrus per mediam vallem fluens intersecat. In quatuor regiones, sive urbes quasi separatas dispescitur. 
Prima peculiariter vocatur Granata, in qua amplissimum est templum, in quo sepulti sunt Ferdinandus & Isabella. Est & hic Mesquita Maurorum, judicum Tribunal, forum rerum venalium, & domus Alcaceria. 
Secunda Alhambra dicitur, in qua regium palatium vetus, vermiculato opere & immensis fumtibus (sic) exstructum. Novum hic Hispaniarum Reges palatium exstruxerunt, magnificentissimum, & amoenissimo undequaque prospectu. 
Tertia est Alvesim, duobus collibus ornata, in qua magna ædium frequentia. Solis olim Mauris incolebatur, qui agricultura & ferici textrina victitabant. Masmoros aliis dicitur. In hac est porta illa, quam Clusam vocant, quod postquam per eam Rex ultimus Maurorum 
egressus est, nunquam aperta fuit. 
Quarta est Antiquerula, ædium multitudine & structura ceteris non inferior, situ plano. tota urbs ambitu suo circiter XII mille passus complectitur, tota undique muris cincta, & propugnaculis mille triginta munita. Aëris temperies hic saluberrima. Opificum frequentia, qui serico texendo victitant, quanta sit copia, vel ex eo colligi potest, quod e solis mori arboris ¿f/s?oliis, quibus bombyces vescuntur, præter multas seriri libras, Regibus triginta millia aureorum quotannis in vectigal cedant. Archiepiscopali insignita est, ex qua ad Archiepiscopum quotannis redeunt 10000 ducat. Academia insuper claret.Præter Granatam habet hoc regnum in mediterraneis Guadix, & ad oram maris Almeriam & Malagam. 
Guadix novem leucis a Granata in spatiosa planitie sita, undique asperrimis montibus cincta est, quam quatuor amniculi secant, pecoris, vini, frumenti & fructuum feracem; sed ib frigus neque aurantia mala fert nec oleum.
Almeria loco commodos sita haud longe a Charidemi promontorio in fertili territorio, salubribus aquis, fructibus oleoque adundanti, ad Cæsiam Granatam respicit, ad Caurum Alamncoram & Bacam, ad Ortum Carthaginem, ad Murgim positam; ad Occasum denique Alumecanam & Velesium Malaccæ.

Malaga emporium satis frequens, agro undique felici & amoenissimo cinctum. Huc statis 
temporibus undique mercatores confluunt, ut sapidissimos & passos autumnales fructus 
auferant. vini & olei copia hic maxima. turribus & propugnaculis egregie munita est. 
Armamenttarium habet omni telorum & machinarum genere longe instructissimum. Episcopalis est 
urbs a multis annis, cujus Episcopus reditus habet 10000 ducat. Duas habet sibi invicem 
imminentes arces, a quarum una ad alteram descenditur inter duos muros. Superius appellatur 
Giblalfarro, inferius Alcazzava.
Præter civitates municipia habet plura, quorum præcipua Baca y Ronda. Baca quondam caput 
Basteranorum, firmo muro & castello munita, circiter quatuor millia focorum continet. Ronda in monte sita, undique flumine cincta est. ab oppido ad flumen descenditur quadrigentis gradibus, e rupe opera Maurorum excisis. Munda oppidum situm est quinque milliaribus a Malaga. Amniculum habet, qui se per planitiem spargit, eamque irriguam & amoenam reddit. 
Nulla totius Hispaniæ pars loca habet natura ac arte munitiora; inter quæ merito memoranda Alhama, distans a Granata septem milliaribus, immensis undique præcipitiis & rupibus asperrimis tuta. Salubres hic & uberrimi ebulliunt fontes, tam temperato calore, ut nudo corpori nulla inde sit noxa. Epotam aquam variis morbis, & præsertim nervorum affectibus conferre ferunt, pręsertim Martio & Septemb. 
Thermæ hic excitatæ magnis impensis. Pręterea Conil, Zettenil, Lazza canabe dives, Galera super rupem posita; Orgiva, Marbella ad mare, cum commodo portu. Ad oram maris sunt duo munitissima castella, in quorum uno reges Mauri thesauros suos; in altero filios & fratres veluti in custodia asservabant. Hoc Almuguecar, illud Salubregna dicitur. Zahara sita est super rupem grandem, unico aditu & difficili, e rupe exciso, & castello in vertice rupis. antiquera castellum in medio regni, inter Granatam & Rondam, loco edito situm & aspero, portas habens ferratas. Despicit pulcherrimam regionem, campos, fontes, rivos & montes, in quibus optimæ salinæ reperiuntur. quia aqua fontana & pluvia humilioribus locis collecta, ardore solis in perfectissimum salem cogitur. 
Alpuxarra, id monti nomen, qui ad occasum XVII leucarum spatio porrigitur, X leucas latus, asper ac fere sterilis, nisi quibus locis miti jugo planitiem descendit, Mauriscorum cura & industria excultus, ita ut fruges producat, armentis ac pecoribus abundet, & serici maximam copiam præbeat. Cartama amoenum oppidum non procul a Malaga ad maximi montis radices situm, qui quantum ad Aquilonem patet sterilis est, aspretis silvique horridus; sed adversa parte culturæ patiens, & passim vinetis consitus, amygdala ficusque sapidissimas magna copia producit, quæ in Boreales regiones magno incolarum emolumento asportantur.
Granata, inquit Boterus, temperatissima provincia est, & licet montosa, tamen omnium 
rerum copia abundat. Cum Mauri hoc regno potirenturm omnibus rebus affluebat, hodie hominum 
inopia & defectua agricultura defecit, & tamen locupletissimis provinciis accensetur. quippe solo est fecundissimo, & quod levi cultura indigeat. Vix exprimi verbis potest multitudo herbarum odoriferarum, esculentarum & medicinalium, quibus montes & campi passim scatent, necnon fructum varietas, sacchari copia, ferici abundantia, denique omnis generis animalium multitudo. Fontes passim scaturiunt, totque riulorum secturis & decursibus solum rigant, ut amoeniorem vix mente concipias, vix penicillo pingas.
Sunt autem Granatenses humani, dextri in rebus gerendis, armis habiles & in civili conversatione faciles. Iunioribus vino interdicunt, majores mares pauco, foeminae paucissimo utuntur.

MVRCIA

Mvrcia Granatæ ad Ortum objecta, ab urbe metropoli nomen habet, Extenditur secundum sinum 
Virgitanum, a promontorio de Palos ad promontorium de Gates. Secatur a duobus fluviis Segura & Guadalentino. Ad ripam Seguræ sita est Murcia regni caput, supra Guadalentinum Lorca municipium grande. Murcia in planitie jacet, regione amoenissima, quam Staberum amnis interfluit, alii Setabim vocant, & derivatis hinc inde rivulis agros irriguos facit: malis citreis consiti campi; sed bombycum præcipuus proventus, & sericæ vestis copia. In hac sepultus jacet Alphonsus ille Regum decus. Murcenses ob receptum Regem, coronas septem in insignibus gestant. Cartagena (olim Carthago nova) urbs quondam amplissima, nunc neque grandis neque bella. Portum tamen habet amplissimum & tutissimum. ibidem & scombrorum piscatio opulenta, a quibus insula objecta, quæ portum concludit, Scombraria dicitur. In ditione illius maxima copia sparti nascitur. Sex leucis a Cartagena versos Occidentem sita est arx Almacaron, ubi ingens aluminis copia reperitur, e qua Dux Escalonæ & Marchio Velæ maximum capiunt emolumentum. Reliquia nobiliora loca sunt; Guadamar, Portilla, Vera, olim Virgi, unde sinui nomen; & Mussacra.

(1)




<< Hispania X (Castella vetus et nova)               Hispania XII (---)>>

lunes, 1 de febrero de 2021

Hispania (X): Castella vetus et nova

CASTELLA VETUS ET NOVA

ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Rex Hispaniaru quicquid ullibri terrarum tenet, triplici titulo possidet, Castellæ, Arragoniæ, & Portugalliæ. Sub Castellæ regno sunt duæ Castellæ, Legio, Asturia, Galæcia, Extremadura, Andaluzia, Granata, Murcia, Biscaja, Navarra, Mediolanum, Belgica, Burgundiæ Comitatus, Insulæ Canariæ, America, Insulæ Philippinæ. CASTELLA duplex est, vetus & nova. Vetus Duria fluvio mediam regionem interlabente irrigatur. Metropolis ejus est Burgos, magnis concinnisque ædificiis ornata, ut etiam cum Toledo de dignitate certer. Incolæ mercaturæ student. Templa & coenobia habet frequentia. Episcopali insuper gaudet sede ab anno MXCVII. Castellum habet a natura magis, quam ab arte munitum. Multa insuper ædificia splendida, inter quæ excellit splendore & amplitudine palatium Comitis stabuli.

Præter hanc sunt in Castella veteri, Siguenza, (licet ab aliis novæ attribuatur) Segovia, Avila, Osma, Valladolid. Siguenza urbs sita in clivo, muris egregie vallata, & adjuncta arce. collis pedem flumen Henares alluit. Episcopali dignitate ornata est. Septigentas numerat casas, inquit Boterus, & Academiam habet. In illius dioecesi est Molina municipium octingentarum casarum.

Segovia urbs editiori loco sita, turribus undique & propugnaculis munita, lanificio præcipue clara; nec nobilior tota Hispania panus, quam hic texitur, unde incolis magnæ opes. Atrium hic conspicitur, in quo omnium pene Hispaniæ regum effigies conspiciuntur. Præcipuum vero urbis ornamentum aquæductus mirandi operis. Hic nostra memoria Germanorum ope & aquarum, inventa ratio cudendæ monetæ, non malleis colliso, sed fuso ac liquato, demumque impresso, ductili ære, auro, argentoque. Solum fecundum. Episcopatus splendidus & opimus.

Avila oppidum in media planitie situm, montibus cingitur, vini præstantioris fructuumque feracibus. Secatur a flumine Algerbe.

Osma urbs trecentarum tantum casarum, Academiam habet cujusbis precii.

Valladolid nobilissimum Hispaniæ oppidum ad ripam Pisurgæ fluminis, ædificiis tam sacris quam profanis, publicis ac privatis ornatissimum: omnium scientiarum nobilissimo Lyceo honestatur; aere saluberrimo, nisi interdum obscuris Pisurgæ amnis nebulis foedaretur. Reges illam, tanquam placidissimum domicilium frequentant; habentque hic plurimi Hispaniæ Principes ædes propias.

Præter hæc oppida sunt in Castella veteri municipia multa, Frias, Bribiesca, S. Domingo de Silos, quæ Ioanni de Velasco Comiti stabuli Castellæ parent. Miranda, Lerma, nunc famosi Ducatus caput: soria, Almazzan, Barlanga, Aranda vastum municipium. Pægna-fiel, id est penna fidelis, cum castello in vertice montis, & bellissimo ad radices palatio Ducis Ossunæ. Roa, Olmedo, Martimugnoz, Arenalo (sic), Sepulveda, situ a natura munito; quippe excelso loco condita, & asperis rupibus & flumine circumdata. Pars Castellæ appellatur Terra de Campos, in qua sunt Medina, Aguilar, Carnon, Palenza, alia. Ad Oceanum habet Santander & Laredum, magna & opulenta oppida, cum suis portubus satis commodis, & sinu totius hujus plagæ piscosissimo. Fuit in eodem quoque tractu olim Numantia, summum (ut inquit Florus) Hispaniæ decus; quippe quæ sine muro & turribus, modice edito in tumulo situata ad flumen Durium, quadraginta millium exercitum per annos XIV sola sustinuit. Fuere & Graccuris, & turiaso, & Clunia, quarum hodie vix rudera exstant.

Castellam novam a veteri dividunt montium juga, qui a finibus Navarræ orti totam Hispaniam ad mare usque Mediterraneum pervagantur. Novæ caput est toletum, urbs in totius pene Hispaniæ umbilico sita, loco aspero & clivoso, majorique ex parte amne Tago ambitur, a reliqua vero parte muris validissimis, & centum quinquaginta propugnaculis egregie munita. Coeli solique laudabili felicitate fruitur, lanificii sericique commercio opulenta. Aquæductus hic mirandi operis. Augustissimo & splendidissimo templo nobilitatur, necnon Academia literatum & sapientiæ officina. Agri solum leve & arenosum. Raræ hic pluviæ, rari quoque fontes atque rivuli, qua Tagus fluit, vallis admodum læta & fertilis, licet angustior.

Dividitur Regnum hic in Sierram, Algarriam, & Manciam. Sierræ caput est Cuenca, quæ rupes est aspera inter duo flumina & montes, ædificiis optimis ornata, & multis fontium scaturiginibus. Algarria a flumine Tago divisitur, frumenti, olei, vini, cannabis, croci, mellis, fructuum dives. Tajuna amne secatur. Marchionatum habet Mondegiar, & Ducatus Pastranæ & Infantarus, multa que ampla & splendida municipia, quorum caput est Guadalaicara. Mancia a Tago irrigatur, illius caput est civitas Regalis. Marchionatum habet Viglienæ & Prioratum Castellæ, & plures alias regiones & municipia.

Primaria civitas est Madritum, oppidum totius Toletanaæ Dioeceseos felicissimum, situm in editiori clivo, & Septentrioni majori ex parte exposito, cujus radices alluit modicus amnis, vulgo Guadarrama dictus, qui saxeo ponte transitur; situs amoenitate, aeris salubritate, soli fecunditate inter primas numerandum. Pyritæ lapidis toto territorio largus proventus. Frequens hic recessus & habitatio Regum.

Sexto hic lapide abest Escuriacum, ubi magnificentissimum illud Sancti Laurentii monasterium visitur, Escurial vulgo; Philippi secundi Hispaniarum regis opus, quod veterum profecto miraculis septem annumerari potest. Frontispicium, Occasum versus, tribus superbit portis, quarum quæ media est, in templum augustissimum, coenobium, collegiumque ducit: quæ vero ad dexteram, in officinas monasterio sacratas; quæ ad sinistram, in domos scholæ destinatas. Quatuor operis totius angulos exornant quatuor turres, arte mirabiles: quas etiam duae superant ad ipsus templi pedem, hinc inde fastu quodam assurgentes. Supra ostium templi magnificæ stylobatæ statuas sustentant ex marmore, tophoque, sex Israelis Regum, pedes altas septemdecim. Ad Septentrionem palatium templo vicinum spectatur, Regi regioque comitatui commodissime excipiendo paratum. Ad Meridiem variæ sunt porticus, hortus amoenissimus; pomarium gratissimis consitum fructibus; item nosocomium, pharmacopolium, & alia.

Alcala de Henares, olim Complutum, urbs est in planitie sita, figura ovali, concinnis ædificiis, agro feracissimo: plateam habet insignem in longitudinem porrectam, porticibus utrinque ornatam, sub quibus frequentes ditesque mercatorum tabernæ. Academia denique hic nobilis habetur, qua nobilitatum est Complutum a Francisco Ximenio Cardinali, Archiepiscopo Toletano.

Medina Coeli olim ampla civitas, & nunc Ducatus caput, ad quem octoaginta circiter pagi pertinent.

Arangivez locus delitiosus, a Tago & Xarama fluvio rigatur. Hipes agricolis sedulis frequens oppidum. Ocanna, bellum municipium, focos numerat supra ter mille. Talavera ad Tagi ripas, salubri aere & solo fecundo posita est, ab hac in Prioratum Castellæ itur.

In Prioratu Castellæ tredecim magna municipia numerantur, quorum præcipua, Tembleque, Consuegra, Alcassar.

Sequitur deinceps Viglienæ Marchionatus, antiquissimus, in quo sunt Rueda, Albacete, Cinciglia, Villar, S. Clemente, Vigliena. Castella nova veteri præstat & bonitate coeli atque soli & fructum omnimodorum copia.

Nam inter alios fructus, excellentibus olivis abundat, quibus vetus fere destituitur. Pars tamen illa veteris, quæ vulgo terra de Campos appellatur, inter Hispaniæ fertilissimas numerari potest. Nova Tagum flumen habet & fontes Anæ, sicut Vetus Duriam. Reliquia montosa sunt, & satis sterilia.

Est autem hujus regni origo ista. Pelagius regis Roderici patruus, quum in Cantabriam profugisset, eo tempore quo Theoberto fratri a Vitisa oculi eruti fuerant, ibi tamdiu latuit, dum recruderesceret bellum Saracenicum, victoresq; Christianis rerum potestatem eriperent, eosque per universam Hispaniam occiderent. Pelagius igitur ad Astures prospectus cum reliquiis Christianorum, Rex illius omnis tractus factus est, ut & Galleciæ & Legionis: ubi etiam annos totos viginti regnavit. Has sedes posteri Castellam novam vocavere. Ab hoc ergo frequentes Reges orti sunt. Fafilla primum filius ipsi fuit & successor. Eum sequutus est Alphonsus, Petri Cantabrum Ducis filius, Fafillæ gener. Hic ob extirpatam hæresim Arianorum primus Catholici nomen habuit. Alphonso successit Froila, qui a fratre Aurelio immani occisus parricidio, ipsum hæredem regni & successorem reliquit. Hunc sequutus est in regno Silo Alphonsi gener, Silonem Muregatus Alphonsi filius nothus, qui Saracenorum ope ad regnum pervenit. successit Veremundus Alphonsi nepos, qui ex Diacono Rex, ex Rege monachus factus est, & locum Alphonso secundo prioris filio reliquit. Hunc ferunt ab uxore abstinuisse, Saracenos magna internecione trucidasse, duas sedes Episcopales erexisse, Astiricensem, & Onetensem. Is fuit (1) Caroli Magni. Alphonso secundo successit Ramirus, huic Ordonius, Ordonio Alphonsus tertius, qui fratres tres excæcavit. Hunc sequuti sunt Garsias, Froila, & Alphonsus quartus, quem regio cultu deposito, ferunt in monasterium concessisse: inde quum regnum iterum peteret, a fratre Ramiro excæcatum. Ramiro successit frater Sanctius, homo obesus, qui ad saginam illam corporis minuendam adhibuit hostis sui Regis Saraceni Medicos: hi non sanarunt ipsum, sed intoxicarunt: obiit anno Domini DCCCCXXVIII. Hunc sequuti sunt Ramirus, Alphonsus quintus, Veremundus, Ferdinandus primus Sanctii Castellæ Comitis filius, qui anno MXVII Castellam novam ex Comitatu Regnum fecit, quum antea per Comites fuisset administrata. Post hunc fuere Sanctius & frater Alphonsus VI, post hos Alphonsus VII, Sanctius, Alphonsus VIII, Alphonsus IX, Henricus, Ferdinandus, Alphonsus decimus. Hic ille Regum decus, Principum exemplar, virtutis, nobilitatis, eruditionis oraculum.

Hic genus humanumm ingenio superavit, & omnes
Restinxit stellas, exortus uti æthereus Sol.

Vxorem duxerat Violantam Iacobi Arragonum regis filiam, quam inpense amabat, sed quum nullos ex ea liberos susciperet, pertæsus solitudinis istius, decrevit eam repudiare, inque ejus locum admittere Christianam Danorum Regis filiam, virginem formosissimam, futuram, ut est illius coeli & corporum temperaturam, ex conjugio foecundam. Iamque illa accersita haud procul aberat, quum repente Deus Violantæ preces exaudiit, eamque regio seminio gravidam effecit. Hic Alphonsus sacrum inter & saxum hærens, incertusque rerum suarum, quum neque Christianam speratam suam posset honeste remittere, neque Violantam conjugem ex se prægnantem dimittere, dubitat quid agat. Erat autem Regi frater Philippus, Abbas Vallis Oletanæ, jamque electus Ecclesiæ Hispalensis Præsul. Hic ultro fratrem adiit suspensum, ostenditque, se abjecto sacerdotio futurum Christianæ maritum. Placuit Regisidum fratris consilium. Ita Philippus Christianam duxuit, Alphonsus Violantam servavit, exque illa postea sustulit Berenguelam, Ferdinandum, Sanctium, Ioannem, Leonoram & Beatricem. Fuit autem Alphonsus iste non tantum regiis virtutibus instructus, verum etiam aliis civilibus. Nullus eo diligentibuslibros sacros lectitabat: nemo historias norat expeditius: nemo Mathematicæ doctrinæ, atque imprimis Astronomiæ peritior. Tabulas Astronomicas vulgabit ipse, quæ ab auctore vocantur Alphonsinæ. Scripsit quoque historiam mundi, & alia quædam nunquam interitura ingenii monumenta. Ob has virtutes, quum electo Richardo Angliæ Rege dissiderent inter se proceres Imperii, placuit aliis Alphonsum istum designare. Alphonsus tamen pacis amans, haud invitus Richardo cessit: post cujus obitum quum frequentibus suffragiis ipse iterum electus esset, resignato regno in potestatem filii Sancti, abiit in Germaniam. Sed quum videret multos novis Rudolphi Habspurgensis conatibus favere, rediit in Hispaniam, exclususque a filio non multo post ultimum diem clausit. Sanctio successit Ferdinandus, huic Alphonsus undecimus: post quem fuere Petrus, Henricus, Ioannes primus. Henricus tertius, Ioannes secundus, Henricus quartus, Ferdinandus sextus, Philippus primus, Carolus quintus, Philippus secundus, Philippus tertius; ac tandem Philippus quartus, qui nunc rerum potitur. Ita longa Regnum serie res Castellanæ administratæ sunt. Est autem Toletum præcipua hujus regni civitas, ad flumen Tagum: extructa magna ex parte ornataque a Bamba Rege, anno DCLXXXIV. Hic eam turribus, muro, portis exornavit: posuitque in ejus rei memoriam versus hos:

Erexit fautore DEO Rex inclytus urbem
Bamba, suæ celerbrem protendes gentis honorem.

In porta quæ ponti imminet, cui nomen d'Alcantara, hæc marmori insculpta sunt:

Vos Domini Sancti, quorum hic præsentia fulget,
Hanc urbem & plebem solito servate favore.

De Arce Toletana sic refert Rodericus Toletanos Archiepiscopus, Anno Christi DCC, 

regnante Roderico ultimo Gothorum Rege, erat Toleti palatium a multorum Regum temporibus 
clausum, & pluribus ferreis seris obseratum. Hoc contra procerum voluntatem aperiri jußit rex Rodericus. Sed præter unam arcam nihil in ea offendit, qua aperta reperit 
pannum, cui LAtinis litteris sive inscriptum, sive intextum erat quod sequitur:

QVVM CLAVSTRA HÆC FRANGENTVR, APERIETRVRQVE ARCA ET PALATIVM, ERVNTQVE CONSPICVA QVÆ HACTENVS LATVERVNT, TVNC QVALES HIC VIDES IN HOC PANNO EXPRESSAS GENTES, HISPANIAS INVADENT, ET SIBI SVBIVGABVNT.

Hoc viso lectoque doluit vehementer Rex, jußitque omnia pristino suo loco reponi, & claudi, prout antea clausa fuerant. Erant autem in panno illo depicti vultus Arabum.--- Sed hoc ego commentum simile illis existimo quæ apud Poetas leguntur. Nam si fatale fuit utrumqu; non potuit alterum alterius vel caussa esse vel signum. Quid vero si non atitgisset ista Rex, decretu illud Dei irritum fuisset nugæ. Et tamen decimo, septimo post anno, vel ut alii volunt, decimo tertio septimo tota Hispania in Saracenorum potestatem venit, solis Cantabris & Asturis exceptis. Sequente anno Toletum fraude Iudæorum Mauris proditum est. Ita prædictioni illi fides fuit. Porro inter alia permulta Toletanæ urbis memorabilia eminet palatium illud celeberrimum restauratum a Carolo V, multisque novis structuris auctum exornatumque. In hoc machina est cochleata ex Tago flumine aquam in summam arcem attollens, quæ inde tubis & fistulis per universam non modo arcem, verum etiam urbem diffunditur in hortos, balnea, culinas, officinas fullonias, aliaque loca aquis destituta. Proximus urbi pons est supra Tagum: inde reliquia ad Orientem & Occidentem utraque in amnis ripa hortis arboribusque plena sunt, jucundo admodum spectaculo.

(1)

<< Hispania IX (Gallæcia)               Hispania XI (Granata et Mvrcia)>>

sábado, 2 de enero de 2021

Hispania (IX): Portvgallia nec non Algarbia

PORTVGALLIA NEC NON ALGARBIA

ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Portvgalliæ nomen recentius est, vel a portu Gallorum, vel a Cale portu, qui olim piscationis gratia frequentari solitus, postea in civitatem opulentissimam evasit, totique regno nomen & appellationem dedit. Lusitaniam veteres dixere, a Luso & Lusa Bacchi comitibus, ut ex Varronis sententia referunt Plinius & Martianus. Circumscribitur, inquit Thanus, a Septentrione Durio flumine, inde ab ipsius ostio ad eum usque pontem, qui Septimancis adjacet: ab Occasu ea Atlantici maris parte, quæ Anæ & Durii ostia intrat: a Meridie Bætica, ab Ortu provincia Tarraconensi clauditur, linea ab Oretanis ad eum pontem ducta, cujus e regione Septimancæ sunt. Angustioribus olim limitibus, quam nunc, continebatur.

Totum vero Portugalliæ regnum longum est nonaginta leucas, latum quinquaginta: ambitu suo complectitur ducentas & octoaginta. Aëre valde salubri fruitur, tupote qui ventis marinis multum eventiletur. Solum magna sui parte montosum, præsertim in Algarbia, fructus produit longe perfectissimos. Abundat oleo, vino, melle. Frumenti nonulla penuria laborat, quod plerumque a Francis & Septentrionalibus populis accipit. Nec expers est metallorum, auri, argenti, aluminis, marmoris candidi & varii. Sericum habet excellens, maxime in Braganzæ regione. Copiam salis non modo sibi, sed & exteris sufficit. Piscosa admodum est ora, & thynnorum captura nobilis; habentque hic piscem, quem alibi vix reperias, soleæ similem, quem ipsi vocant Azzeviam. In hoc regno tanta est olei copia, ut singulis annis supra tria millia doliorum in Belgium solum evehantur. Non minus & frumento abundaret, si agri debita industria colerentur. Piscatio sardinarum (ita minutum quoddam piscium genus vocant) hic admodum locuples. Nam ex sola urbe Olisiponensi interdum supra centum minora navigia simul ad hanc piscaturam solvunt. Pecorum præterea & armentorum hic ingens copia.

Dividitur in sex Provincias. Prima vocatur Alentejo, id est, Trans-Tagana, respectu urbis Olisiponensis, & pertingit a Cimes pago ad civitatem Elvas, occupans totam regionem, quæ jacet inter Tagum & Anam, & reliqua municipia cum pagis, quæ trans Anam sunt, ab Alcoitim usque ad Olivencam, inter quæ sunt famosa oppidula Cerpa & Moura. Pars hæc longa est leuc. 36, lata 34. Secunda appellatur Estremadura, quæ ad mare quidem a Cascais pertinet ad Mondego; intra continentem autem linea imaginaria clauditur ab Abrantes ad Coymbre pontem, tenetque in longitudine 35 leucas, in latitudine 18. Tertia dicitur Beira, atque a Coymbra excurrit ad Guardam, continetque totam illam regionem, quam vocant Ribeira de Coa. longa est leucas 34, lata, si numeres ab Aveiro ad Tourones, 33. Quarta, inter Durium & Minium extenditur, pertingitque ab oppido Porto ad Valençam super Minium; longa leucas 18, lata 12, ubi latissima: nonnusquam tantum octo. Exiguo hoc spatio monasteria habet centum triginta, optimis reditibus dotata; & mille quadrigentas sexaginta Ecclesias parochiales, præter Bracarensem metropolitanam, & Episcopalem Portuensem. Plus quam quinq; mille fontes perennes habet, portus sex, pontes saxeos ducentos. Quinta appellantur Transmontana, a fluvio Tamaga ad Episcopatum Mirandæ extensa, longitudine 30 leucarum, latitudine viginti. Sexta regnum Algarbiæ, quod aCeixe pertingit ad Castromarinum, e regione Ayamontii, longa 27 leucas, lata 8, ubi longitudo & latitudo maxima.

Complectitur octodecim civitates, & multa ac grandia satis oppida. Civitatum tres sunt Archiepiscopales, Olisippo, Ebora & Braga sive Bracara. Novem Episcopales, Miranda, Porto, Coymbra, Lamego, Viseu, Guarda, Portalegre, Elvas, & Leiria: reliquæ quinq; sunt Bragança, Beia, Tavila, Lagos, Fares, & Sylves; quarum quatuor posteriores sunt in regno Algarviæ, & sub uno Epicopatu comprehenduntur.

Metropolis est Olisippo, hodie Lisboa, septem satis altis montibus superstructa, quorum non modo covalles, sed & clivos occupat. Primus est S.Vicentii ad Orientem, qui Maurorum temporibus extra civitatem fuit. Secundus mons ad Occidentem est prioris, ad portam S.Andreæ ascendens. Tertius, qui altissimus, & undique præceps, munitissimum habet castellum, altis turribus & muris cinctum. Quartus dicitur S.Annæ, estque triangularis formæ, & medius inter Castelli montem & S.Rochi. Quintus est S.Rochi, qui a porta Do Ouro secundum vallem, quæ media est inter ipsum & montem Castelli sensim ad S.Rochum ascendit, rursusq; per angustam vallem ad ripam fluminis descendit. Sextus mons dicitur vulgo das Chagas, id est, quinque plagarum Domini: propter Ecclesiam quam hic nautici homines ædificarunt, qui nempe in Indiam navigant. Septimus est S. Catharinæ montis Sinai, qui versus Occidentem a Sexto amplissima valle divisus. Horum quinque firmo muro cincti sunt, in quo septuaginta septem editæ turres assurgunt, portæ vero sunt ad ripam fluminis viginti duæ, adversus mediterranea septemdecim. Maxima hujus civitatis vis est in maritimis expeditionibus, ob navium multitudinem & robur. Fidem facit, quod anno 1588 in formidabili illa classe, qua Angliam invadere decreverat Philippus Hispaniarum Rex, tredecim fuere Portugallicæ, qua Zabræ, qua Galeones, inter quas eminebat Galeon S. Martini, qua Dux Medinæ vehebatur, & milites mille; S. Ioannis, qua octigenti milites; & denique S. Matthæi, qua sexcenti. Armamentaria habet plurima, omni bellico apparatu instructa. Portu claret famosissimo, quem Tagus efficit, qui quindecim aut viginti milliaribus maximis navibus navigabilis est.

Ebora sita est loco campestri, situ plane amoeno, lata & porrecta planitie, quæ impendentibus undique montibus clauditur.

Coymbra in rupe sita est, undique olivarum silvis vinetisque cincta, ad amnem vulgo Mondego dictum.

Portus habet Portugallia nobiles, quorum primus Setubal viginti ab Olisipone milliaribus, versus Austrum. Secundus es quem Durius fluvius aperit. Tertius, Tagi est ostium.

Regimen Potugalliæ regium est, & absolutum, non minus quam reliquæ Hispaniæ. Regiam aulam comitantur aliquot tribunalia, quorum primum & principale vocatur Tribunal relationem, & domus Supplicationum, vulgo Caza de Supplicaçon. constat judicibus, qui de causis fiscalibus & vectigalibus regiis. Alterum est Tribunal rerum civiliumm Casa de Civel. Tertium est majoris autoritatis, quod appellant Desembargo de Paco, id est Palatii. Hoc in omnes totius regni judicum actiones inquirit, easque ad propius revocat examen, privilegia a Rege impetrata promulgat. Est & aliud tribunal, cujus judices cognoscunt & judicant de omnibus causis, quæ ad coronam pertinent, sive Rex actor sit, sive alii, qui quid a Rege in judicio petunt. Habet eadem aula Cancellarium majorem, & tribunal quæstorium, ipsi vocant da Fazenda, quod constat tribus proceribus principalibus, qui Viedores da Fazenda, Quæstores, uti opinor, ærarii appellantur. Est & tribunal, sive Consilium Status, in quo ea negotia tractantur, quæ bellum ac pacem concernunt. Est & tribunal Rationalium, quod vulgo caza dos Contos appellatur, in quo rationes redduntur redituum & bonorum regalium. Hujus caput quæstor maximus dicitur, Contador major.

Portugalliæ regnum initium cepit hunc modum: Quum Henricus Lotharingie Comes res ingentes contra Mauros in Hispania gessisset, præmium virtutis ac laborum Alfonsus VI Castellæ Rex Tiresiam filiam notham ei dedit in matrimonium, dotemque apposuit eam Hispaniæ partem, quæ nunc Portugallia dicitur. Hujus filius cum quinque Reges Maurorum uno prælio fudisset, Rex primus Portugalliæ est appellatus circa annum 1110, habuitque successores continua serie, donec ultimo rege Sebastiano in Africa coeso, regnum armis occupatum ad regem Castellæ recidit.

Fluvii hujus regionis sunt Ana sive Guadiana, quasi dicas, aquas Anæ, Tagus, qui Castellanis Taio, Lusitanis Teio dicitur, Mondegus, Durius, & Minius. Præcipuus Tagus est, quem fulvo decurrere limo, aureasque arenas aructare Poetæ fabulae sunt, pari veritate, qua de Pado Italiæ, Hebro Thraciæ, Pactolo Asiæ, Gange Indiæ idem canere amant. Ana Laminitano agro citerioris Hispaniæ ortus, modo se in stagna fundit, modo in angustias resorbet, aut in totum cuniculis condit, sæpiusque nasci gaudet, donce Emeritam præterlapsus in Atlanticum Oceanum effundatur.

Magnates Portugalliæ e Damiano a Goes hi recensentur. Comestabilis regni, Dux Brigantiæ, Dux Colimbriensis, Dux Viseensis, Dux Trancossensis, Dux Barcelensis, Dux Averiensis, e familia Alencastria, Marchio de Vila Real, Marchio de Tores Novas, Marchio de Monte Major, Marchio de Ferreira, Comes de Marialva, Comes de Tentugal, Comes de Penella, Comes de Alcontin, Comes de Portalegre, Comes de Feira, Comes de Lonte, Comes Mon sancto, Comes de Faro, Comes de Arganil, Comes de Abrantes, Comes de Vimioso, Comes de Villa nova, Comes de Lintiares, Comes de Vidiegra, e familia Gamæ, Comes de Sortella, e familia Silveira, Comes de Castanheria, Comes de Prado, Comes de Redondo, Vicecomes de Lyma, Baro de Alvito.

Prælati Portugalliæ eorumque reditus sunt: Archiepiscopus Olisiponensis 16000 duc. Archiepiscopus Bracharensis duc. 12000: Episcopus Eborensis 20000 duc. Episcopus Visei 8000 duc. Episcopus Guardianus 5000 duc. Episcopus Conimbricensis 12000 duc. Episcopus Portuensis 4000 duc. Episcopus Lamegensis 6000 duc. His addit Damianus a Goes Archiepiscopum Funchalensem 8000 duc. Episcopus Septensem 2000 duc.

Sunt insuper in Portugallia quatuor ordines militares, S. Ioannis, qui novedecim Commendas habet & duas Ballivias : Christi, qui centum & quadraginta Commendas amplectitur, aut circiter, plerasq; valde opulentas. S.Avisi, S.Iacobi. Horum reditus, uti & Ecclesiasticorum, excedunt millionem coronatorum.

Ordinarii reditus regni hujus annuatim ascedunt ad 110000 ducat. Reditus autem Magistratorum militarum, quorum Rex ipse hodie magister est, quique possident insulas Azores, Maderam, insulas Capitis Viridis, S. Thomæ, quotannis reddunt 200000 ducat. Reditus Castelli de Mina in Guinea, qui ad ordinis Christi magisterium pertinent, 100000 ducat. Reditus Brasiliæ, 15000 duc. Vectigalia aromatum aliarumque mercium, quæ ex India Orientali quotannis in Portugalliam invehuntur, 600000 duc. sive 18 tonnas auti, ut Belgae vocant. Nam quæ in ipsa India e vectigalibus aut tributis quocunque modo percipiuntur, ibidem rursus impenduntur, ita ut Rex nullum illius emolumentum capiat. In summa reditus anni regni Portugalliæ sunt 2200000 duc. aut 66 tonnæ auri, ut nostrates vocant. Quomodo vero & in quos usus hæc expendantur, vide apud Ioann. Hugonis Linscotanum.

Familias nobiles Portugalliæ apud Conestagium invenio: Alencastro, Almeida, Azevedo, Alcazova, Barreto, Botello, Britto, Castro, Coutigno, Gama, Lopes, Lobos, Mascarenias, Mattos, Meneses, Mello, Norogna, Payva, Pereira, Pinto, Portugal, Saa, Sequeira, Sosa, Sylva, Tavora, Tello, Vaz, Vasconcel, Veloso.

Henricus Regis Eduardi frater occasionem præbuit regni fines extendendi. Primus enim ignotum nostris mare tentare ausus, Maderam superavit, quæ tum quidem arboribus undique consita, exiguam spem faciebat majoris boni, sed indencio absumtis arboribus, deprehensum terram esse vini, sacchari, aliarumque rerum fecundissimam. Inde soluta navi Fortunatas insulas, Canarias vocant, adortus est, circumvectusque Meridionalem Africam, offendit multa, quæ posteris usui fuerunt. Elapsis aliquot deinceps annis Rex Emmanuel magna classe Occidentem, Meridiem, Orientem tentavit, viamque e Portugallia ad Indos invenit. Hinc factum, ut posteri reges decorati fuerint titulis Portugalliæ, Algarbiæ, Guineæ, Æthiopiæ, Arabiæ, Persiæ, & Indiæ, qui omnes tituli nunc ad Regem Hispaniarum devolunti sunt, interemto in Africa ultimo Rege Sebastiano.

Sub Portugalliæ regno hoc tempore Algarbiæ regnum est, in quo Ana fluvius, quo e superioribus Hispaniæ partibus ad portus marinos feruntur vina nobiliora, Secca, Bastarda, & Romana. Ora maritima ferax est olei, ficuum, uvularum passarum, & suberis, quæ mercatores Belgæ navibus petentes varie postea distrahunt.

Apud quosdam, præsertim Thuanum, Lusitania in Algarbiam & Portugalliam dividitur. quarum illa ad Meridiem, hæc ad Septentriones posita est. Algarbia continent quatuor civitates, sub uno Episcopatu, Tavilam, Lagos, Silves & Faro. quarum Tavila & LAgos portus habent percommodos. Superato autem promontorio S. Vincentii, antiquis sacro, portum insuper habet Villæ-Novæ, præter alios minores. Ab Arabibus nomen accepit, significaque Algarbia campum arvunmque felix & uber, in quo omnia ad communtationem necessaria. Comitatus ab initio cum esset, in dotem ab Alphonso X Legionis rege, ut prisci referunt annales, datus fuit Alphonso III Portugalliæ Regi, quum filiam ipsius Beatricem, quam ex pellice genuerant, uxorem duceret. Natus ex hoc matrimonio Dionusius, qui primus Algarbiorum regis titulum usurpare coepit.

<< Hispania VIII (Gallæcia)               Hispania X (Castella vetus et nova)>>