viernes, 2 de octubre de 2020

Hispania (VII): Legio et Astvria


Legio et Astvria


ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Titulo Castellae tenentur ab Hispaniarum Rege Legio & Asturia. Legio Septima Germanica, Narvae, ut videtur, Imperatoris principatu stativa sua habuit ea in Hispaniae regione, quae nunc Legio dicitur, vulgo Leon; habetque ad Ortum & Meridiem Castellam; ad Occidentem Galleciam; ad Boream, Asturiam. Coluere haec loca initio Vettones, quos Ptolomaeus (1) vocat, a quibus Emerita Prudentia vocatur Clara Vettoniae Coloniae. Porro Vettones postquam primum in Romanorum venissent potestatem, prout refert AElianus lib. VII variar. cap. V, conspicati quosdam centuriones, qui exercendi sui causa deambulabant, confectoque uno spatio, redibant eadem quasi linea, idque faciebant identidem; primum rem novam in admirationem traxerunt; postea re expensa judicarunt eos infsanire, neque enim esse eorum qui saperent, eandem viam toties ire & redire; itaque se ipsis obtulere, qui eos in tabernacula deducerent, rati militis esse vel pugnare, vel iter facere, vel a labore quiescere.

Oppida habet Legionem, Astorgam, Palentiam, Zamorram, Salamancam, & civitatem Ciudad Rodrigo. Metropolis regni est Legio, quae Ptolomaeo dicitur (2); Antonino Legio Gemina. Legionensis urbs, inquit Nonius, hoc aevo nobilissima, & templo pulcherrimo conspicua; augustum sacrarium habet, in quo XXXVII Reges & unus Hispaniae Imperator sepulti sunt. Sic enim de eo scribit Marinaeus Siculus: Etsi templum quod aetate nostra civitas Hispalensis aedificat, aliis omnibus magnitudine praestat: etsi Toletanum cunctis aliis divitiis, ornamentis & specularibus fenestris est illustribus : etsi denique Compostellanum fortioribus aedificiis, & S.Iacobi miraculis & rebus aliis memorabilius est : Legionense tamen artificio mirabili, meoquidem judicio omnibus est anteponendum; in cujus claustro sacellum est, in quo jacent Reges septem & triginta, & unus Hispaniae Imperator. Vrbs nullius pene rei indiga est. Dignitate Episcopali ornata, & singulari privilegio, jam a Gothorum temporibus sedi tantum Apostolicae obnoxia est : nec Metropolitanum agnoscit. Auctor est Isidorus in hac urbe natos esse S.Marcellum centurionem & Nonam uxorem ejus, qui duodecim filios Christi martyres habuerunt.

Astorga parvum oppidum, sed munitissimum natura. Agrum illius perlabitur fluvius Torto, optimas trutas nutriens. Astorgae vicinus est Sanabriae lacus, unam leucam longus, vix dimidiam latus, quem permeat fluvius Ter. Vndas volvit instar maris exigui, piscosus admodum. Comes Beneventanus in medio lacus magnificas aedes habet super rupem conditas.

Palentia oppidum ad ripam fluminis Carracon, antiquum & nobile, Episcopatu illustre, qui ditissimis Hispaniae accensetur.

Zamora urbs ad ripam fluminis Durii, pontem habet magnificum, & agrum supra modum fertilem. Vrbs egregie munita est, totusque tractus Zamorensis scatet divite vena lapidis Cyanei, vulgo Turquesa. In ditione illius est Sagiago, multis exiguis pagis habitata a gente rustica & inventula, tam in sermone, quam in corporis cultu atque vestitu.

Salmantica Academia  toto orbe celebris Castellae veteri nunc accensetur, fluvio Tormis apposita, qui se in Durium amnem exonerat, non solum laeto agrorum proventu felix, sed & Episcopali dignitate & Equitum frequentia conspicua. Marinaeus hîc suo tempore septem millia studiorum recensita scribit.

Ciudad Rodrigo a Ferrareo rege Legionis condita, eo loco, ubi quondam fuit Mirobriga, ut munimentum esset adversus Portugallos. Sunt praetera hïc multa municipia, inter quae maximi momenti, Villa Franca, Cacabelos, Ponferrada, Vierzi agri copiosissimi caput, Ponte della Reina, Orzanaga, Ledesma natura loci admodum munita, & annonae copia dive. Sub se trecentos octuaginta habet vicos, qui circiter sedecim millia focorum continent: Betanzos, Mansilla, Villalpando, Beneventum, Saldagna, Medina de Rio sicco, Tordes-illas, Toro, vino & fructibus abundans.

Methymna cognomento Campus, etsi saepius incendium passa, soli tamen ubertate, nundinis & mercatorum commerciis ditissima, honorificis privilegiis a tributis & vectigalibus immunis. In qua neque Rex habet officium, nec Pontifex sacerdotium, quae res potius mali,  quam boni caussa est: propterea quod in sacerdotiis & magistratibus conferendis incolae plerumque crudelissime digladiantur.

Astvria

Qva Pyrenaei jugum, haud procul secundo Oceano, sub septentrionem deducitur, habitant ASTVRES, Gallaeciae portio, ut autor est Paulus Orosius lib. VI. cap. XXI, ita dicti ab Astura fluvio, qui regionem illam alluit, teste Isidoro, lib. IX, cap. II. Silius vero Italicus ab Astyre Memnonis auriga dictos credit, lib. III:

Venit & Aurorae lacrymis perfusus in orbem
Diversum, patrias fugeret cum devius oras,
Armiger Eoi non felix Memnonis Astyr.


Divisi erant olim in Transmontanos & Augustanos: teste Plinio lib. 3, cap. 3, in duodecim populos distincti. caput gentis erat Asturica, urbs magnifica, quam Ptolomaeus Asturicam Augustam vocant. hodie vero Astorga dicta.

Regio universa aspera, montibus silvisque horrida, incolae bellaces, & libertatis apprime tenaces, qua de causa non semel a Romanis defecere, & Augusti Caesaris praesentia necessaria visa, ut arma ponerent.  Vnde L. Florus sub calcem operis, periculum illius belli his verbis exaggerat: Astures per idem tempus, ingenti agmine, a montibus suis descenderant, nec timuere subtus, ut barbaris impares: & positis castris apud Asturam flumen trifario diviso agmine, tria simul Romanorum castra aggredi pararunt: fuisset & anceps & cruentum, & utinam mutua clade certamen, tunc cum fortibus etiam subito, tam cum consilio venientibus. In plana ab Augusto deducti, quo fera illa ingenia, non sexus ac silvestres plantae mutatione soli, mitescerent. Regio ipsa minii, chrysocollae, & auri praecipue foecunda. Plinius auctor est lib. 33, cap. 4, Asturicam, Lusitaniam, & Galleciam, singulis annis vicena millia pondo auri praestare, ita ut plurimum Asturia gignat. Vnde & Silius lib. I,

Astur avarus.
Visceribus lacerae telluris mergitur imis,
Et redit infelix, e¿ff?¿ss?osso concolor auro.


Asturcones eqos laudatos etiam admodum gignit Asturia, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, de quibus Silius lib. 3:

His parvus sonipes, nec Marti notus, at idem
Aut inconcusso glomerat vestigia dorso,
Aut molli pacata celer trahit esseda collo.


Martialis vero epigr. lib. XIV:

Asturum equum:
Hic brevis ad numerum rapidos qui colligit ungues
Venit ab auriferis gentibus Astur equus.

Hoc aevo divisa est Asturia in duas partes, in Asturiam de Ovieda, & de Santillana dictas: nomen illis urbes hae duae praecipue dederunt.

Metropolis Oviedo refugium quondam fuit Hispanorum & Gothorum, cum Arabes Hispaniam invaderent. Illud autem memoria dignissimum est, quod a Legione urbe recuperatio Hispaniae initium sumserit, circa annum Christi DCCXVI, postquam totam fere Maurorum & Saracenorum gens occupasset. Pelagius enim ex regio Gothorum sanguine, Fafilae Cantabriae Ducis filius, a Christianorum, qui in montosa loca Asturiae confugerant, reliquiis Rex salutatus, magna strage Maurorum edita, vix regnum orfus, hosti Legionem eripuit; ac ibidem sedem sui Principatus figens, novum castellum, quasi propugnaculum, adversus barbarorum vim & incursiones extruxit. unde Comites deinde Castellae dicti. Rejectis autem & spretis Gothorum regnum insignibus, Leonem sumsit rubrum in albo campo saevientem, quo insigni hodieque Legionenses reges utuntur. Pelagio in regno successit Fafila filius, huic improli Alphonsus Catholicus, Petri Cantabriae Ducis filius, ex stirpe Ricaredi Catholici Gothorum Regis oriundus, qui uxorem duxerat Ormisendam Fafilae sororem unicam & haeredem. In Alphonsi familia posterisque Legionis Principatus mansit usque ad Veremundum, regem Legionis XXIV; quo anno MXX sine succesore defuncto, Sanctia soror, Ferdinando Navarraeo, Castellae Regi nupta, Legionenses regnum ad Castellanum transtulit. Huic cum tres essent filii, Sanctium quidem testamento Castellae Regem; Alphonsum Legionis & Asturum; Garciam denique Galleciȩ (quȩ a conjugis majoribus acquisita, Comitatus ad illud usq; tempus fuerat) & Portugalliae nominavit. Sanctius, divisionis paternae impatiens, fratres, Alphonsum regno exuit; Garciam necativ. Cum jam  sexennium circiter regnasset Sanctius, & a Vellido fraude esset interemtus; Alphonsus, qui Toleti apud Maurorum Regem exul vixerat, non solum Legionis, quod ex patris voluntate obtinebat, recuperavit; sed & Castellae, Galaeciae, Portugalliaeque regna est consequutus. Hunc sequutus. est Alphonsus VII, Hispaniae Imparator vocari meritus.

1)     2)


<< Hispania VI (Biscaia & Gvipvscoa)                   Hispania VIII (Gallaecia) >>