sábado, 31 de julio de 2021

Civitates Hispaniæ (II): Bilbao

 BILBAO VULGO, LATINIS FLAVIOBRIGA

Bilbao, vernacule, Latinis Flauiobriga, & Flauiogallica olim dicta, vrbs Cantabrorum est in Hispania, celebris, & variis rebus ad humanæ vitæ sustentationem necessariis, abundans. Tribus vero in primis affluit, a quibus maxime commendatur: situs videlicet oportunitate, annonæ copia, negotiorumq; & hominum mirabili varietate & multitudine, sita est enim in loco plano, a mari duobus miliaribus distans aëre vti temperato, sic valde salubri. Nam abea parte, qua terram respicit, magnis montibus circundata, nec frigori nimio obnoxia est, nec calore nimio torrida. Ab altera parte, oppidulum habet in ora maritima, Portugalette, vulgo nuncupatum, a quo riuus quidam, maris ingens brachium, non solum in hanc vrbem vsq; sed in ipsas etiam domos, influit. Hoc importari atq; exportari paruo negotio, viliq; pretio, varia mercium, aliarumq; rerum genera indies est videre. Tanta annonæ copia abundat, vt vix in tota Hispania aliud oppidum sit, quod ei hac in re conferri posit. Triciti semper ingentem vim asseruat. quo sit, vt nec inopia, nec fame vnquam laboret. Panem habet singulari excellentia præditum, singulatim id genus, quod incloæ vernacule, de arregoriaga, aut, pan del fuego, vocant, quem in furno non coquunt. Est etenim tam præstanti sapore, vt non sit, cui recte comparetur. Vini quoq; an vllum genus desideret, non facile est dicere. Nam præter vernaculum & domesticum, tanta aliorum vinorum copia huc aduehitur, vtvltra viginti vinorum genera, quandocunq; libeat, facile inuenias. Carnium insigni & copia, & bonitate gaudet, in primis vero ouillæ, & bouillæ, volucrumque omnis generis. In foro indies centum & plures puellas videre est, quæuis annonæ genera, copiose vendentes, quæ omnes incedunt capite aperto & nudo, capillisq; tonis, nec tamen propterea inelegantes. Heic est enim moris, virgines, ante, quam nuptæ sint, nec capillos alere, nec velari. Nec est etiam cur piscium vllum genus requirat, cum & optimos habeat, & quantos fere velit, eosque recentes. Pomorum est ei tam vberrimus prouentus, vt nisi qui viderint præsentes, facile adduci non possint, vt credant. Decem enim marauadisiis, quod pecuniæ genus istic loci minimum est, & decimam fere stuteri Brabantici partem valore æquat, tatum pomorum vulgo emitur, quantum mulus, consueto onere portare solet. Frequentia commerciorum florentissima est. Hac enim plerunque & importari solet, quicquid vel Anglia, vel Belgica, vel Gallia mittit, & quantumq; Hispania cum aliis communicat, eadem hac solet exportari. Inter cætera vero, quæ euehuntur, plurima est excellentissima lana, ex qua in Belgica deportata, præstantissimi panni fiunt. Constat, hac lana quotannis quinquaginta naues onerati, quibus quinquagesies mille saccos, & amplius, auehi confirmant. In ipso foro machina est ad imponendas nauibus merces exponendasq; apte constructa. vbi quantus sit toto die negotiorum feruor, mirabile est videre. Tota vrbe passim nil videas, quam officinas & cellas, reponendis & custodiendis mercibus, aptas, perpetuo plenissimas. Nauigationis enim commoditate fit, vt vel raro, vel nun quam contingat plane euacuari. Naues in hac vrbe, & eius territorio quotannis plurimæ fiunt, quarum nonnullæ ingentes & altæ, secundum priuilegia, quæ habet, aliæ vulgaris magnitudinis & formæ, pene innumeræ. Reperire heic est ciues, qui soli, propria pecunia vno anno, tres quatuorue naues ædificari curant. Hinc etiam omne genus apparatus nautici heic fieri consueuit. Hæc de ea Petrus de Medina in Hispaniæ descriptione, lingua vernacula scripta.