BARCINO
Ex Civitates Orbis Terrarum , nexus imaginis
Barcino pulcherrima citerioris Hispaniae ciuitas, in Mediterranei maris littore sita, ab Amilcare, cui Barca cognomen, anno ante aduentũ Christi fundata, vt in Eusebio computatur, CCXXXIIII quem Carthaginenses cum iusto exercitu in Hispaniam miserant, a Vasæo, Tarapha, & Floriano de Campo cap. XIIII lib. IIII perhibetur. Anno Domini DCCXCII Iacobus Meierus in chronico rerũ Flandicarum, & Platina in vita Leonis III Barcinonem a Carolo Mauris ereptam, & Christianis esse traditam affirmant. Quamuis deinde graues a Mauris calamitates perpessa fuerit, L. Marineus Siculus, principio libri noni, de Barcinone comitibus, refert. Raymundus Berengarius, eo nomine primus, Barcinonæ Comes, militari virtute pręclarus, Ecclesiam Cathedralem Barcinonensem, sedente Guilaberto pontifice, sub honore S.Crucis, sanctæq; Eulaliæ, Anno ab incarnatione Iesu Christi, MLVIII condidit, priuilegiaq; plura cõcessit, terminos Episcopatui præfixit, eandemque Ecclesiam, pluribus muneribus, redditibusq; dotauit, & in eadem Ecclesia, vna cum Almode coniuge, sepultus fuit. In cuius sepulchro, quod adhuc cernitur, intus Epigramma reconditum est. Hic est Raymundus Berengarius, Princeps Barcinonæ, Comes Gerundensis & Marchio Ausonensis, qui mortuo patre, Berengario Comite, non tantum partem Barcinonæ principatus a Mauris occupata recuperauit, verum etiam Reges duodecim Maurorum, campestri prælio victos, sibi tributarios fecit: vnde cognomen fortitus est, Propugnator & Murus Christiani populi. Extant etiam Barcinonæ, alterius monumęti vestigia, in vico paradysi, sublimiore eius vrbis parte, nempe Athaulfi Hispaniarum regis, & non Herculis, vt fama habetur, Sepulchri eius authore Hieronymo Paulo Barcinonensi, Author est Tarapha L. Marineus Siculus lib. XIII de Aragoniæ Regibus, mirifice hanc vrbem commendat.
Barcino ciuitas illustrißima, principibus, equitibus, nobilißima, omnibus rebus, quæ ad viuendi vsum pertinent, ditißima, omnium fere ciuitatum terra, mariq; potentißima, multis magnisq; rebus domi, forisq; gestis, clarißima, adeo, vt eius nomen atque potentia non immerito Hispaniæ, Galliæ, Africæ, cæterarumq; nationum principibus timora vel maximo fuerit.
Florebat enim non solum maximus opibus, ac diuitiis, sed etiam plurimorum virorum prudentia singulari, optimis moribus & institutis. Ciues omnes, in administranda Republica, atque adaugenda, quasi veterum Romanorum ordinem, moremq; sequebantur. Qui nihil nunquam nimis, sed omnia tam publica, quam priuata, pro modo, rationeq; faciebant. Non igitur illorum diuitias, resq; familiares vllae discordiæ, non lites, non iuditia, non iurgia, non seditiones, vt in plerisq; fit, minuebant. Quippe, qui ratione potius, naturaq;, quam legibus viuere malebant. Nobiles, armis & equis, officiisq; militaribus studebant, hisq; sese exercebant, & aduersus hostes feroces erant. Mercatores honestißime commercia tractabant. In quibus exercendis, non tam quæstus auidi, quam vere fideles, ac liberales erant. Sacerdotes, & omnes, qui rerum sacrarum cum amgerebant, pie, sancteq; semper viuebant, summaq; veneratione atque timore, diuino cultui, sacrisq; rebus incumbebant.
Reliqui ciues, cuiusq; ætatis, aut liberalibus, aut mechanicis artibus, quibus erat cultißima ciuitas, operam dabant. In quæ nemo circumfer animus, id est, desidiosus & inanis erat, sed honesta alii alia negoyia exercebant. Itaq; nemo malus, nemoq; pauper, sed optimus quisque erat, atque ditißimus, hac fama ciuitatis, non ex Hispania tota solum, sed ex aliis quoq; multis nationibus homines huc vndique quotidie conueniebant, ciuitatemq; libenter incolentes, indies maiorem ditioremq; faciebant. Hinc præterea multæ ciuitates, ordinem, moremq; viuendi sanctißimum, hinc exempla Reip. pulcherrimæ, hinc cæteras bonas artes imitabantur. De conditore tamen eius affirmare nihil ausim, siquidem omnium, qui de ea scripsêre, de authore incerta opinio est. Nam quod nonnulli de Barcanona pueriliter fabulantur, ego quidem non minus falsum, quam ridiculum existimo. Cæterum, fuit olim ciuitas situ admodum parua, & a littore maris, vno fere statio remota. Pulchra tamen ædificiis, & altis totamæ nibus clausa. Fuerunt & ciuitatis portæ quatuor, in totidem mundi partes vergentes, æquo fere omnes inter se spatio distantes, quæ adhuc extant, & in ipsus pene ciuitatis vmbilico visuntur. Postea vero, crescente hominum multitudine, bis vndique magnificis ædibus, conspicuis sanctorum templis, bis etiam præualidis muris, superbisq; turribus, cincta est. Quæ quidem, etsi magnitudine nonnullis vrbibus cedit, ædificiorum tamen elegantiâ, littoris amœnitate, viarum munditie, vicorum rectitudine, æqualitate domorum, amœnißimis hortis, quos variis arboribus, nonnullis palmis, quæque domus cultißimos habet, forma denique rerum omnium, & excellenti pulchritudine, meo quidem iuditio, cui absit inuidia, cunctis prospecto ciuitatibus, est anteponenda. Plura præterea de hac ciuitate, memor atu digna, narnare poßimus, quæ, ne longius ab incœpto discedamus, omittimus.