martes, 1 de septiembre de 2020

Hispania (VI): Biscaia & Gvipvscoa

Biscaia & Gvipvscoa

ex Theatrum orbis terrarum sive atlas novus in quo tabulae et descriptiones omnium regionum Pars secvnda (Bibliotheca Cervantina)

Biscaia & Gvipvscoa, Cantabrorum olim sedes fuerunt maritimȩ. Fuere autem Cantabri Hispanorum omnium fortissimi, eoque Romanis pertinacissime restite---VINVERT---re, ac non nisi ultimi victi sunt; unde Horatius:

Cantabrorum indoctum juga ferre nostra.

Eorum mores eleganter describit Silius Italicus:

Cantaber ante omnes ¿h?iemisque, aestusque, famisque
Invictus, palmamque ex omni ferre labore.
Mirus amor populo, quum pigra incantuit aetas,
Imbelles jamdudum annos praevertere saxo,
Nec vitam sine Marte pati: quippe omnis in armis
Lucis causa sita & damnatum vivere paci.

Biscaja tota montosa est, silvas habet ingentes, ex quibus materia navibus ezstruendis. Mons praecipuus est S.Adriani, qui, qua Galliam spectat, humana opera pertusus est, ad commeantium ultro citroque necessitates. Ejusdem indolis est cum Guipuscoa & Alava provinciis, ferro dives, populo frequens, qui exemtus est ab omnibus oneribus.

Biscaja quidem leucas undecim in longitudinem, & totidem in latitudinem patet. Viginti vero & unumm municipia habet muris cincta cum suis pagis, quorum praecipua Laredo, Vermeja, ad perpulchrum maris sinum sita, & Ordugna. Bilbao urbs Cantabriae praecipua, non solum ob situs opportunitatem, sed & ob uberem annonae copiam, & mercatorum insignem concursum. Sita est loco plano, duobus a mari milliaribus, loco egregie portuoso. Aëre utitur temperato & salubri. qua continentem spectat, magnos montes objectos habet. Lanae hic commercium summopere viget, ita ut quotannis circiter quinquaginta naves in varias partes hic onerentur. Puellae hic passim incedunt capite nudo & tonso capillitio, nec virginibus fas est, antequam nuptae sint, aut capillum alere, aut caput peplo velare. Bilbao dictum putant quasi Belvao, id est Bellum vadum, commutatione literatum Hispanis familiari. Condidit urbem Didacus Lopeus de Hazo, Cantabrorum Princeps, anno a Christo nato MCCC aut circiter. Per hoc oppidum in reliquiam Hispaniam importatur, quicquid Anglia, Gallia, Belgica mittunt; per idem ipsum exportatum, quicquid cum iisdem aliisque regionibus communicat Hispania. Reperire hic est cives, qui soli quotannis suo aere tres quatuorve naves aedificari curant. Ab altera parte opidulum habet in ora maritima, Potugalette vulgo dictum, a quo rivus quidam, non solum in hanc urbem, sed in ipsas etiam domos influit. Sunt etiam in Biscaja portus nobilissimi. Nec piscium ullum genus requirit, cum & optimos habeat, & copia maxima, eosque recentes. Marfaritas largiuntur cochae, licet ignobiliores. Gens ipsa comitate, elegantia, affabilitate commendabilis.

Omnibus Hispaniae populis subactis & in Romanorum potestatem adductis, soli cum Asturibus aliisque vicinis vinci non potuerunt. Debellavit tandem ferocissimam & pugnacem gentem, bello fere quinquennali fractam, C. Caesar Octavianus Augustus, ipse contra eos reliquosque Romanis nondum parentes profectus. Subjugavit autem Cantabros Vipsanii Agrippae, ceterorumque Legatorum, quos secum duxerat, industria & fortitudine.

Feci supra mentionem montis D.Adriani. In hoc antrum est, sive via, qua in Galliam tenditur, per quam viatores ultro citroque commeant, haud aliter, uti per Pausilipum in Italia, prope Neapolim. Hic enim in Biscaja via lapidea, per antrum hujus montis recta ducit, incipiendo a pago Galerotta, qui quinque millibus pass. ab oppido Victoria distat, ubi ob asperrimam itineris difficultatem, incommodus equorum usus, qui proinde manu ducendi sunt, & quia summa montium juga abrupta & impervia, glacies, nivesque perennes nulla profectione superari possunt. Nam glacie & perpetuis nivibus candent, imo horrent semper. Infra saltus ac scopuli valde difficiles, ut necessitas ipsa, & industria artem modumque invenerit, quo montem pervium faceret, & cryptam effoderet, mediocriter quidem latam, longam vero in quantum sagittae jactus se extendere queat. In ingressu a latere Hispanico subobscura est, aliquantulum deorsum ducens, & in medio ad latu sinistrum vergit. ubi deinde ad exitum, veluti stella, gratum lucis beneficium affulgere incipit, & qua parte Galliam respicit, muro & porta clauditur. Hujus cryptae tanta est commoditas, & compendium, ut non immerito alterum (I), quasi molestiarum & laboris ademtorem hunc montem appellandum existimen. Exuperata hac crypta laetum se offert hospitium, in quo peregrinis jucundae & grata refectiones praebentur. Iuxta est sacellum D.Adriano sacrum, unde monti & cryptae nomen. Inde mons in clivum se paulatim subducere incipit, unius milliaris itinere, & via, Appianae similis, lapidibus strata, Romanorum opus creditur. Hac transeuntes ut plurimum nomina sua scopulis & cautibus, quae hic, veluti Marpesiae ac magnae, non desunt, ferro insculpere solent, unde infinita nomina, insignia, & annorum numeri ibi conspiciuntur, ab iis notati qui per salebrosas istas Pyrenaei cautes iter fecere.

Gvipvscoa ad Ortum Vidosone amne clauditur cum Pyrenaeis: ad meridiem Navarrae regno: ad occasum est Biscaja: ad Arctum Oceanus Cantabricus. Incolae apud Ptolomaeum Varduli nominantur. Regio est montosa, ubique ferri & chalybis ferax, adeo ut nubilli terrarum major sit ferri abundantia aut praestantia. Vnde hinc omne genus ferramentorum utensilium in vicinas regiones magno incolarum emolumento exportatur. Bellica quoque instrumenta, ut sunt bombardae, arcubalistae, sclopeti, loricae, enses, aliaque, tanta hic copia parantur, ut non tantum ab omnibus expetantur, sed & omnibus ubertim suppeditentur. Gens quoque ipsa bellicosissima. Martis officinam, regionem, & incolas ejus, operarios vere dixeris. Qui maritima tenent, navigationi ut plurimum operam dantes, ex piscium, quos Baccalaos vocant, captura, & balenarum quaestum faciunt. Harum adipem in ahenis decoctam, liquefactamque, & cadis impositam longe lateque distrahunt. Liquorem vulgo Traan vocant. Sal quoque hic coquitur, in loco, quem salinas appellant. illud cum avena aut lini semini miscent.

Cum autem haec regio lingua omnino differat a ceteris Hispanis, usu venit, ut quamplurima loca duo vel plura nomina secundum linguarum differentiam fortiantur, quorum quaedam enumerabo. Sunt autem hȩ civitatum synonymae voces. Salinas, Gaça, utrumque idem sonat quod sal Latinis. Mondragón, Arrasat : Monreal, Dena : Aspeitia, Vrazueitia & Salvateirra de Traurgui : Olite, Arriveri : Renteria, Viella nueva de Oiarcum : Penna Oradada, Puerto de S. Adrian : Elicaur, Licaur : Marquina, Elgoyvar : Azcoytia , Vrazgoitia, & Miranda de Traurgui : Araxa, Arayça. Aralar mons dicitur quoque Araua, & Vidoso fluvius medius est inter Galliam & Hispaniam.

A tribus fluminibus secatur praeter sex & viginti minores amnes, qui partim in haec influunt, partim per se descendunt in mare, quorum ripae, praesertim dextrae, habitationibus frequentes.

Metropolis Tolosa ad Araxis & Oriae confluentes. Placentia, ubi fabrorum copia: Motrico, vel ut alii scribendum putant, Monte de Trico, a scopulo cognomine, qui oppido imminent. Fuentarabia, quae olim Flaviobriga. Ad littus Denia, Eria. S.Sebastian municipium grande & commerciis dives, portum habens non modo commodum, sed & munitum: Ore quippe angusto & duabus arcibus utrinque adversus subitos hostium incursus praemunito. Passagio & Fonterabia. Passagium portum habet commodum & satis tutum, ore licet arctiore, & scopulo conspicuo eidem objecto, ceterum mari satis profundo, & nullis vadis aut brevibus inquinato.

Incolae iisdem cum Biscainis sunt moribus, eademque utuntur lingua. Natura sunt ingeniosi, civiles, exculti satis, ad alliciendum faciles, honoris cupidi, suorum privilegiorum defensores acerrimi, agiles, animosi, ad tractanda omnis generis arma dexterrimi, & ad militiam proclives. Mulieres validae sunt, robustae, virahines verae, corpore bene habito, nec ineleganti forma.

(I)

<< Hispania V (Navarra)                   Hispania VII (Legio et Astvria) >>